장음표시 사용
191쪽
I 76 Caremonialis Ecclesiastici
frontem; sed tempore Missarum debet removeri ; Quia I a Rub. dicit rubrica Missalis, quod super Altare nihil omnino Q ponatur, quod ad Missae Sacrificium, vel ipsius Altaris
SAcristia debet esse commoda, tuta, hene clausa,&custodita, non humida, nec obstura, & bis in Hebdomada,die Mercuriit,& Sabbat; scopis mundari ; ita ut non solum pavimentum, sed etiam parietes, , ct fons aquae, ac caetera omnia nitida semper appareant. Altare si commode fieri poterit erit in Sacristia. Sit in Sacristia, vel ei prope, loco decenti, & remoto . Sacrarium, seu piscina Sacrarii sub hac forma, sit in pariete fenestrella elevata a pavimento quinque palmis, de pavimentum fenestrellae sit e lapide solido, eoque concavo , in quo sit foramen rotundum, sub quo sit aquae ductus, seu canalis, ut per eum aqua pr cedentis Hebdomadae benedicta, & aqua ablutionis Corporalium,Purificatoriorum &similium,ac digitorum Sacerdotis post Communionem, si in ea non sint fragmenta Sanctissimi Corporis Christi, abiicientur, & cineres, aliaque Sacramentalia, ibi projecta in Cisternulam in loco Sacro uis Vani, facile dilabantur, senestressa autem Sacrarii,
Αrmaria sint sufficientia pro rebus cultui divino deputatis conservandis,& praeeipue quinque pro quinque Ecclesiasticis coloribus, stilicet, albo. rubeo, Viridi, Violaceo , & nigro . Armaria habeant Bradellam medio palmo a terra elevatam, & a plano Bradellae usque ad planum Armarii sint quinque palmi. Intra quodlibet Arma rium sint diversae Capsulae eductoriae, seu missiuae tantae longitudinis, S latitudinis, ut planetae, & Tunicellae sine plicaturis ibi collocari possint, in quarum frontibus sint affixae Cartulae paramentorum colorem denotantes,
192쪽
& euiuslibet Capsulae landum carta quadam coopertu . Noli immittantur ibi spicae, aut Rosarum solia, licet sicha, quia Vermes generant; sed solum Corii odoriferi fragmenta ; Unumquodque Armarium, porta bipartita,
ct clave claudatur. Planum Armarii sit panno viridi coopertum , ut ibi Celebrantium vestimenta collocentur. Finita celebratione Missarum, Armaria, & Capsulae, quandoque aperiantur ad exalandum , ne vestimenta corrumpantur. Sit etiam aliud Armarium cum tabulis
perforatis, in quo ampullae, & pelviculae post celebra- tionem Missarum inverti possint. Sint duo, vel tria oratoria, seu Consessionaria loco remoto posita, cum Orationibus affixis a Celebraturis dicendis, ubi Sacerdotes Confiteri , & ante, & post Missae celebrationem orare possint ; sit fons aquae ex petra Marmorea semper nitidus, cum duobus Manute giis appensis cum funiculis ad capita, & cum scripturis in pariete, scilicet, pro Sacerdotibus, pro Clericis, &Conversis. Sit etiam in loco Sacristiae eminenti, & manifesto litteris majusculis, silentium, descriptum. Pixis, in qua servantur perpetuo Particulae consecratqsit argentea , & figurae rotundae, vel saltem habeat cuppam argenteam intus inauratam, & pedem ex auricalco deaurato , & suo operculo adeo firmata, ut vermes . ingredi non possint, quae Ρixis per nostrum Praelatum loci erit benedicta, henedictione simplici, absque Chrismatis unctione. Tabernaculum rasatorium, in quo prOcessionaliter defertur Sanctissimi Christi Corpus sit argenteum , Vel ex auricalco deaurato in modum spherae ;Luna sit argentea per totum inaurata, ct mobilis, ut ibi possit Hostia Sacra locari, & postea intra tabernaculum
Calices, & Patenae debent esse aureae, Vel argenteae,& Calix debet 1altem habere cuppam argenteam intus inauratam, & similiter debet esse Patena inaurata, cujus extremitas circularis debet esse ita subtilis, ut facile pos
193쪽
I78 Caremonialis Ecclesiastici
stat fragmenta colligi . Haec vasa debent esse ab Epis
copo per unctionem Chrismatis consecrata. , quae Consecratio tandiu durat, quousque haec vasa integra manent , amittitur vero si notabiliter dividantur, aut frangantur , ita ut eam formam , seu quantitatem amittant, quae ad convenientem eorum usum est necessaria . . t Si haec vasa sunt deaurata, ct consecrata , &obusum quotidianum aurum paulatim amiserunt, non propter hoc sunt desecrata ; quia antequam ex toto aurum dece- Suarea 3- dat, reficitur, & instauratur; Pars enim consecrata tanquam major, & dignior trahit ad se partem denuo as . ditam , immo totus Calix deauratus per modum unius consecraeur , & sic quando Calix est totus argenteus nihil deaum habet, licet illa superficies concava paulatim consumatur; Calix tamen semper manet consecratus, quia licet Unctio circa superficiem Calicis induc tur ; simpliciter tamen totus Calix consecratur.Quando autem postea superadditur nova deauratio, tunc requiritur nova Consecratio, quia haec consecratio fit propter contactum corporis, & Sanguinis Domini, & id in quo proxime fit contactus, non est consecratum : quia per novam deaurationem fit intra Calicem quoddam vasculum aureum Subtilissimum. Si cuppa Calicis in totum a pede per fractionem disiungatur, tunc Calix amittit Consecrationem; quia simpliciter amittitur figura illius vasis, quod totum Consecratum fuit per modum unius, ct cuppa sine pede inservire non potest in divino usu, ob quem est consecrata . Si autem est Calix tornatilis, cujus cuppa facile potest separari a pede, & re iri, si cuppa separetur a pede, non amittitur Consecratio; quia. Calix non vere scinditur, neque frangitur, frustraque fierent Calices tornatiles, & frustra ab Ecclesia permit
Corporalia ex sindone mimda, & lino puro e terra procreato esse debent, & in medio non sint serico orna-xR , sint quadratae figurae duorum palmorum cum dimidior
194쪽
dio , inamitata, & complicata in modum Crucis.Pallae stiper Calicem imponendae sint lineae sicut corporalia,saltem quoad interiorem partem,quae Calicem tangit,quia . exterior serico, vel auro elaborata estis potest. Corporali a , & Pallae sint a Prelato nostro loci benedictione , simplici benedicta, prout in Missali, & haec benedictio tandiu durat quousque notabiliter dividantur, ut dictum est in libro quinto, sint etiam tria , Vel quatuor alia Corporalia insta Pixidem Sanctissimi Sacramenti intra Tabernaculum ponenda, tantae longitudinis, S latitudinis , quantae est pavimentum, & ad hune effectum solummodo deserviant. Purificatoria debent esse ex lino, ut corporalia, non serico, vel auro, seu argento, vel alio colore Ornata,
sint longitudinis unius palmi cum dimidio, & figurae quasi quadratae, in eorum medio sit parva Crux filo et borata , sint munda, & sufficientia, ac in Capsulis sep ratis conserventur , ut ab aliis manulergiis distinguan
Vela calicum sint Serica, & non linea, nec alterius materiae absque Serico, longitudinis duorum palmorum cum dimidio , ct figurae quadratae in numero sufficienti quinque colorum, scilicet Albi, Rubet, Viridis, Viola- 'mal Rom. cet, & nigri, & serventur in capsulis peculiaribus, quorum ornatiora deserviant pro diebus selemnibus. Sint etiam tria xela serica magna, unum album, aliud rubeum , & aliud violaceum pro Subdiacono in Missa solemni, cujus longitudo sit undecim palmorum, & latitudo quanta est ilia veli; Conopaea magna pro tegendo Tabernaculo Sanctissimi Sacramenti , erunt quatuor colorum , scilicet Albi , rubet , viridis,& violacei . Conopaea autem parva, quibus Pixis Sanctissimi Sacramenti tegitur, omnia sint albi coloris. Bursae Calicum , seu corporalium, sint unius palmi, & figurae quaciatae sint numero sufficienti quinque colorum, S possiuit esse unius coloris ex una parte, & alterius coloris e3 altera, Z Σ - sint
195쪽
Ι 8o Caremoni alis Ecclesiastici
sint in capsalis peculiaribus, & ornatioria pro diebus solemnioribus serVentur. Planetae Ρluvialia, Dalmaticae, Tunicellae, stolae, Manipuli, Cingula, & Pallia , seu paramenta Altarium ex diversis materiis esse possunt, erunt tamen in numero sufficienti quinque colorum . Planetae longitudo erit quinque palmorum, & latitudo trium, a parte anteriori habeat similitudinem Crucis , & a parte posteriori similitudinem Columnae , & introrsum habeat funiculos, quibus alligetur . Pluvialis longitudo erit sex palmorum, vel sex cum dimidio. Ρluvialia sint in numero quinque colorum, scilicet albi, rubet, viridis , violacei , & nigri, in Armario ad hoc deputato serventur.Sed propter Armariorum penuriam, poterunt plicari, &inter alias vestes sacras locari, advertendo tamen quod ejus posterior pars non debet esse plicata. Dalmaticae, &Tunicellae longitudo debet esse quinque palmorum, &latitudo quatuor, cum flosculis, quorum manicae subtiles esse debent, & non apertae, nec funiculis ligatae , eruntque in numero sufficienti quatuor colorum, scilicet , albi, rubet, violacet, & nigri si fieri poterit. Stolae longitudo erit decem palmorum, & manipuli longitudo trium cum dimidio, aut quatuor , quorum latitudo erit medii palmi, habeantque in medio, & in extremitatibus Crucem figurae quadratae, & decens esset si manipuli haberent funiculum, quo ligarentur , ne ipsi lacerentur, eruntque Stolae, & Manipuli in numero sufficienti pro Celebrantibus, & ministris, Stolae latioris Diaconi longitudo erit septem palmorum, S latitudo unius palmicum dimidio,color erit violaceus, Cinguli longitudo erit decem palmorum ad minus, in quorum extremitatibus
Pallia, seu paramenta Altarium sint semper telaribus affixa, & extensa, & sic etiam in armario serVentur,fimbria, seu frangia Palliorum, si aderit, distabit a plano Altaris per spatium unius palmi. Adsit linteum palmarium
196쪽
marium cooperiens faciem pallii a parteSuperiori,ne Armarium pallii ornamentum consumat, & debent esse innumero sufficienti, ita ut singula Altaria habeant pallia quatuor saltem colorum , scilicet albi, rubet, viridis, &
Albae, Amictus & Superpellicea debent esse linea,& non alterius materiae, Albae longitudo erit septem palmorum , vel sex cum dimidio, & latitudo quatuordecim. Amictus latitudo erit quatuor palmorum, &longitudo trium, a parte superiori in medio erit Crux acu elaborata, & in extremitatibus superioribus erunt cordulae tantae longitudinis , quibus celebrans facile se cingere possit. Superpelliceorum, seu cottarum longitudo erit quinque palmorum , & latitudo viginti quatuor,
eorumque manicarum latitudo erit trium palmorum, &sint numero quinque ad minus.
Sit in aliquo loco Celebrantibus commodo instrumentum ligneum, ex quo pendeant sudariola, cujuslibet Celebrantis Conventualis, & desuper sint purificatoria,& inscriptio numeri, sint etiam alia pro Sacerdotibus
Tabellae sequentes erunt in Sacristia semper appensae, scilicet Tabella ex carta Pergamena cum inscriptione sacrarum Reliquiarum ejusdem Ecclesiae; Tabella ex eadem carta, seu index Missarum , Anniversariorum, legatorum, & piarum Voluntatum, quae fratres nostri exonere injuncto Celebrare tenentur, ubi sit descriptus Mensis, dies, & Altare, ut pro eis rite fatisfieri possit. I abella festorum de praecepto, & ex consuetudine loci. Tabella in qua sint descripta nomina Sacerdotum, ut Sacrista sciat, qui sint Celebraturi. Pagina etiam Caeremonialis pro Missa privatim celebranda, erit in Sacristia. NLibri infrascripti semper in Sacristia erunt, scilicet Liber Missarum, in quo ex una parte scribantur eelem synae quotidianae Missarum, & ex altera parte notentur Misi
197쪽
I82 Caeremonialis Ecclesiastici
Missae a Sacerdotibus celebratae, quarum singulis Mensibus Sacrista rationem reddet. Libri Inventarii totius supellectilis Sacristiae. Liber Confraternitatis, in quo omnes Confratres, centurati, & oblati nostrae Congregationis , scribantur . Liber Mortuorum, in quo ex una parte scribantur nomina, & cognomina Defunctorum Fratrum nostrorum, & ex altera parte nomina, & cO-gnomina S cularium Defunctorum, qui in nostra Ecclesia sepeliuntur, notando diem, Mensem, & annum mortis , & sepulturae illorum: sit etiam liber Ritualis Romani Pauli V. Sit instrumentum ferreum pro Hostiis faciendis, ha, hens Imaginem Christi Crucifixi. Sit Capsula ex ligno nucis, quod est humidum, longa, & lata, capiens ferratam hostiarum, intra quam sit instrumentum ligneum linteo coopertum, ne Hostiae curventur. Sint duo instrumenta ferrea, unum ad Hostias majores rotundandas ;& aliud pro minoribus, sint duo vascula, unum pro, conservandis Hostiis majoribus, in cujus fundo erit pagina alba, vel aliquid sericum, & intra vasculum erit instrumentum plumbeum serico obvolutum pro Hostiis comprimendis. Aliud etiam vasculum erit pro asservandis Hostiis minoribus. Erit etiam linteum retibus confectum ad expurgandas a fragmentis Hostias minores
Crux processionalis lignea cum tribus clavis, & guttis sanguinis, S spinea corona, ac tituli inscriptione. UaLCulum aquae benedictae cum aspersorio ex auricalco, vel argento, pro aspersione facienda. Instrumentum pacis, idest Imago ejusdem materiae, vel depicta pro Osc ulo pacis. Thuribulum cum navicula, ct cochleari ex eadem
materia. Quodlibet Missale habeat decem signacula ad minus longitudine palmi Missale excedentia, & die Sabbati concinnenda. Pulvinaria, seu Cussini ponendi super Altaria tempore Missarum sint numero sufficienti quinque colorum pro sumientia Celebrantium. Ampullae
198쪽
sint vitrear, vel Cristallinae, & non ex alia materia, Propter pericula, quae accidunt in consecratione , sint pares,& similes, habeant coopercula, & sint numero susscienti. Pelviculae pro ampullis erunt te reae, Vel vitreae , aut ex auricalco, & infundo planae. Vas vitreum pro purificatione populi, communione peracta. Manutergiola
pro lapabo in Missis, & sudariola cingulis Celebrantium i appendenda sint linea, & in numero sussicienti. Campanulae pro elevatione Sanctissimi Sacramenti sint etiam
in sussicienti numero. Candelabrum pro cereo Paschali erit sex palmorum . altitudinis,candelabrum triangulare nigrum pro Matutinis tenebrarum habebit quindecim clavos, cujus altitudo usque ad summitatem triangularis erit decem palmorum . T Obaleae, seu Mappae Altarium omnes erunt lineae in numero sufficienti, & a Prelato nostro loci benedictae . Tobaleae etiam pro Communione populi erunt lineae. Stragulae, seu coopertoria Altarium, sint linea, aut lanea, aut pellicea viridis, aut rubet coloris secui dum numerum Altarium, quorum longitudo, & latit do Altaris planum totaliter cooperiat. Pannus niger pro
absolutione ad Tumulum post Missam Defunctorum. Vas peculiare, in quo Calices, S alia Vasa sacra, corporalia , Pallae, & Purificatoria abluantur.
De qualitate, onsi Paramentorum. Cap. III.
Aramenta Altaris, Celebrantis, &Ministrorum debent esse coloris convenientis ossicio, & Missae M 1 m. diei, ac functioni peragendae secundum usum. E clesiae Romanae, quae quinque coloribus solummodo uti consuevit. Scilicet albo, rubeo , viridi, violaceo, &nigro, & ideo nullus alius color est permittendus, sed tanquam ab Ecclesia prohibitus, est abolendus , supradictis coloribus Fratres nostri utentur, prout habetur in Rubricis Mis alis: nigro vero colore utantur in feria sexta
199쪽
I 84 Caremonialis Ecclesiainci
ta in Parasceve ad ossicium, Missam, & Processionem, ac etiam in omnibus Missis, ossiciis, Processionibus, Absolutionibus , & Exequiis Defunctorum. Diebus in quibus adhibendus est color niger, violaceum adhibere, non est inconveniens, ob defectum nigri. In Exequiis Parvulorum,non dum sexennium attingentium, Stola al-ha semper utetur. Dum Sacerdos celebrat Missam, semper utitur Planeta, etiam in feria sexta in Parasceve. Pluviali utitur in
Processionibus, & Benedictionibus, quae fiunt in Altari, s& etiam in ossicio Vesperarum, Matutini, & Laudum; quando solemniter dicuntur. In Absolutione ad Tumulum post Missam solemnem Defundiorum. In aspersione aquae benedictae quae fit die Dominico ante Missam solemnem. Cum Celebrans utitur Pluviali, semper deponit Manipulum, & ubi Pluviale haberi non potest in benedictionibus, quae fiunt in Altari, & in aspersione aquae benedictae die Dominico, ac in Absolutione ad Tumulum , Celebrans stat fine Planeta cum alba , & stola sine
Sacerdos Celebraturus Missam, induens se vestibus sacris, recitabit orationes in Missali assignatas, non autem cum illis induitur pro Vesperis, vel aliis functionibus, & accipiens Amictum, Manipulum, & Stolam in eorum medio, ubi est Crux semper osculabitur ; Reliqua vero Paramenta sine osculo accipiet. Ministraturus Eucharistiae Sacramentum stolam coloris ossicio, seu tempori convenientis, supra Superpelliceum habeat, Sante Sanctissimum Sacramentum discoopertum assistens orando, stola alba super Superpelliceum utetur, & Eucharistiam ab alio sumens stolam supra Tunicam habebit. Ministraturus extremae Unctionis Sacramentum , aut faciens benedictionem aquae benedictae, vel in feria quarta cinerum imponens cineres, semper stola violacea super Superpelliceum utatur. Diaconus in Missa solemni utitur Dalmatica, & Sub
200쪽
diaconus Tunicella, quae est ejusdem larmae cujus est Dalmatica Diaconi, nisi quod strictiores , longioresque
aliquantulum manicas habet. Diaconus, & Subdiaconus in Processione, & Benedictione Candelarum, & in be-.nedictione cinerum in feria quarta Cinerum, & in D minica Palmarum, ac in feria sexta in Parasceve, & in Sabbato Sancto utentur Planetis ante pectus plicatis, sicuti a Septuagesima usque ad Sabbatum Sanctum In Benedictione autem panis Saneti Nicolai de Tolentino utentur Dalmatica, & Tuniςella. Hujusmodi Planetae ante pectus plicatae erunt ejusdem larmae, qualitatis, & benedictionis, sicuti Planetae Celebra tis , plicatae tamen ante pectus erimi , ut Ministri commode ministrare possint. Subdiaconus, dum dicitur ultima oratio, Planetam ante pectus plicatam d ponit in manibus Accolythi, qui illam super credentiam locat, & sic Alba, & Manipulo indutus cantat Epist Iam, qua finita, osculataque Celebrantis manu, dat Missale Accolythi, & reassumit Planetam ante pectus plic tam , Accolytho adjuvante. Dum dicitur Graduale, vel Tractus Diaconus exuitur Planeta plicata, adjuvante Accolytho, qui illam super credentiam ponit, & accipit Stolam latiorem, qua deficiente accipit eandem Planetam Diaconi complicatam ad modum stolae, vel aliam iam complicatam, quam humero sinistro Diaconi, ac super stolam transversam adaptat, & sub brachio dextero funiculis convertit, & sic alba, Manipulo, & Stola ordinaria, ac latiori, seu Planeta complicata indutus ministrabit, usque ad peractam Communionem, & delato Missui Celebrantis per Diaconum ad cornu Epistolae, ipse Diaconus stolam latiorem, seu Planetam complica- . tam ad modum stolae, prope credentiam deponit, Acis. colytho adjuvante, & induitur, ut prius Planeta ante
pectus plicata. In minoribus autem Ecclesiis, in quibus hujusmodi Planetae haberi non possunt, diebus pr dictis Diaconus, & Subdiaconus non utentur Planetis plicatis, Λ a sed
