장음표시 사용
341쪽
328 Caremonialis Ecclesiastici
Subdiaconus deponit librum , & Celebrans stans in eadem parte Epistolae facie ad Altare versa, medius inter Diaconum a dexteris, & Subdiaconum a sinistris canit manibus iunctis: Dominus Vobiscum; Oremus, & quinque Orationes in Missali Religionis assignatas. Completis orationibus, Celebrans ministrante Diacono cum osculis naviculam, ponit incensum in Thuribulum, & benedicit more solito, & accepto cum osculis de manu Diaconi Aspersorio, ter aspergit Panes aqua
hehedicta dicens submissa voce Antiphonam; Aspergerme ctc. sine Ρsalmo,& accepto ab eodem Diacono Thuribulo , ter similiter eos Thurificat, Diacono fimbriam
Dum fit Distributio panis canitur a Fratribus Hymnus: Laudibus Summis o c. qui quidem Hymnus pluries replicari potest . In fine Benedictionis canitur a. Choro intonantibus Cantoribus Antiphonam: Nicolaus e. Postea Celebrans dicit orationem. Caetera autem . quae hic descripta non sunt,continentur perfecte in Candelarum, & Palmarum Benedictione. Missa canitur solemniter cum vestimentis alφ,is absique commemoratione octavae Nativitatis B. Mariae, &dicitur Credo, & Ρraefatio de B. Virgine licet festum S. Nicolai sit primae, vel secundae Classis. In propria Ecclesia S. Nicolai fit officium de octava S. Nicolai; cum Commemoratione Octavae Nativitatis B. Mariae, & ideo secunda die infra Octavam S. Nicolai Lectiones primi Nocturni erunt de Scriptura . Le-- ctiones secundi Nocturni erunt illae, quae habentur in commemoratione Sancti Nicolai, Beatus Nicolaus cte. Lectiones tertii Nocturni habentur ibidem de Homilia Sancti Patris N. Augustini. Sunt ergo quidam : Nona Lectio legitur de Sanctis Protho 'aeinto. Tertia die Lectiones primi Nocturni De Scriptura Lectiones secundi Nocturni habentur ibidem : Caetervmjὰm inis.
342쪽
Lection.tertii Nocturni. Ηomilia S.P.N. Augustini Faciunt hoc multi. In Missa Tertia Oratio Geloia, vel pro Papa. Quarta die Lectiones primi Nocturni De Seriptura Lectiones secundi Nocturni habentur ibidem Cum vero inculpati. Lectiones tertii Nocturni Hom. S. Ρ.N. Augustini De terra ergo suscitatus . Quinta die festum Exaltationis S. Crucis, duplex . Sexta die octava Nativitatis
Beatς Mariς Virginis Duplex . Septima die sit officium
de Octava, prout habetur in Breviar. septima die infra Octavam S. Nicolai. Octava die sit officium octavae S. Nicolai, Duplex, Lectiones habentur propriae.
De Commemorationis Die omnium Fidei um Defunctorum. Cap. XIX. SAnctus Odilio Abbas Cluniacensis ordinis S. Be
nedicti, comperiens quod apud Vulcanum Siciliae , crebrae voces, & ululatus Daemonum audiebantur Plangentium , pro eo, quod Animae Defunctorum, per eleemosynas, & orationes de eorum manibus eripiebantur, ordinavit in suis Monasteriis , ut post festum omnium Sanctorum fieret Commemoratio Omnium Fidelium Defunctorum , quod postea fuit a tota Ecclesia approbatum, & acceptatum.' In Commemoratione omnium Fidelium Defunctorum, quae est dies secunda Novembris s nisi fuerit Dominica ) Officium Defunctorum solemniter celebrabitur , nam completis secundis Vesperis Solemnibus omnium Sanctorum, dictoque Benedicamus Domino , Celebrans cum Ministris pergit ad Sacristiam, ubi depos, to Pluviali albo, cum sua Stola, accipit nigrum, Acco lythi ablatis cereis albis, sex cereos cerae communis super Altare, & in Candelabris ab ipsis deferendis accendunt . Interim Sacrista Ρallium nigrum ponit ante Altare , & Conopaeum album a Tabernaculo removet, ViΟ-
343쪽
33o Caremonialis Ecclesiastici
Lecticam Mortuorum, Panno nigro coopertam,quae desuper Crucis Imaginem habere debet, & circumcirca Candelabra cum cereis cerae communis accensis ad tΟ- tum officium, ac Missam Solemnem , & absolutionem ad tumulum. Celebrans cum Ministris procedit ad Chorum, & canuntur Solemniter Vesperae Defunctorum, at habeIur lib. a. Interim campanae sono funebri tribus vicibus pulsantur. Finitis Vesperis Celebrans cum Mini stris revertitur ad Sacristiam, & deponit Vestimenta Sacra. In Choro dicitur Completorium, pallio nigro ab Altari remoto . Matutinum Defunctorum canitur die sequenti mane hora orationis mentalis, & distribuuntur Antiphonae, &Lectiones, existente pallio nigro in Altari. Mi privatς omnes erunt pro Defunctis excepta prima , quae dicitur de officio diei. Finita hora nona canitur solemniter Missa pro Defunctis, ut habetur lib. 3. Si habendus est sermo habeatur fluita Missa solemni ante absolutionem , sedente Celebrante cum Ministris prope Credentiam . Vel si non habendus est Sermo, Celebrans
finita. Missa deponit Casulam, & Manipulum s& si assint Ministri sacri, ipsi quoque Manipulos deponent) &
induitur Pluviali nigro pro absolutione ad Tumulum, quae fiet, ut dictum es lib.3. Oratio tamen dicitur Fidelium Deus omniam , cte. quae dicta est in principio Missae. Si vero Ecclesia habeat plura Ioca, in quibus facienda sit absolutio, primo ante Sepulchrum Fratrum no suorum canitur a Choro intonantibus cantoribus R. Credo quod Redemptor meus pivit Oe. phout in ordinario precum, & cum eo die fiant plures absolutiones, in ultima tantum cani debet a Cantoribus in fine. Requiescant in Pace. Duo anniversaria debent a Fratribus nostris annuatim celebrari in diebus festo Duplici, vel Dominica non im
peditis ; Primum post festum 5. Agathae die 5. Februarii
344쪽
rii pro Propinquis, & Benefactoribus nostris; secundum siet post octavam SS. Apostolorum Petri, & Pauli die . Julii pro Fratribus, & Sororibus nostris. Quibus diebus dicitur in Choro officium Defunctorum Duplex
cum una tantum oratione,prout in officio ordinis continetur , canitur solemniter Missa, & deinde fit absolutio ad Tumulum.
De Festo Patroni , vel Titularis Eces sis. Cap. XX.
ΙΝ Festo Principalis Patroni, & Titularis Ecclesiae,
vel loci, ae in die Dedicationis propriae Ecclesiae, qui est dies Consecrationis ejus, ac in Anniversario ejusdem Dedicationis celebratur officium sub ritu Duplici primae Classis cum Octava, & si est Patronus, vel Titularis loci, hoc est Civitatis, vel oppidi, Festum ipsius principale in omnibus Ecclesiis illius loci eo die,&eodem ritu Duplici primae Classis, & cum Octava celebrari debet. In Patroni, seu Titularis Ecclesiae Festo Porta principalis Ecclesiae a parte exteriori ornabitur ramis, &frondibus Uirentibus Colligatis, & appensis. Pavime tum etia Ecclesiae frondibus,& Herbis,ac Floribus odoriferis contergatur pro locorum consuetudine,& temporum qualitate . Supra Portae superliminare sit Imago Sancti, cujus dies Festus agitur, S si ea die sunt ipsi Ecclesiae concessae Indulgentio appendatur Tabella cum t ii Inscriptione supra Ecclesiae Portam. Omnia etiam ad Celebrandum necessaria sint nitida, Altariumque omnium paramenta, & ornamenta erunt Pretiosa Primae Vesperae, Matutinum , Missa, & secundae Uesperae solemniter , cum pretiosioribus vestibus Sacris canantur. Tt a. CEL-
345쪽
usumque Fratrum Discalceatorum Ordin. S. P. Augustini , Congregationis Italia, ου Germaniae:
De Ritu in aliquibus Benediction i-bus, ac domesticis ministeriis observando.
De Benedimonibus in communi. Cap. LEnedictionuin Inventorem, & auctorem Deum optimum Maximum fuisse traditur : habetur enim Genes. I. quod creatis piscibus maris, volatilibus Coeli, Bestiis Terrae, ac primis, nostris Parentibus, benedixit eis dicens : Cresite, ct multiplicamini cte. Advertendum tamen est, Benedictiones esse in triplici differentia , aliae enim sunt propriae Episcoporum, quia requirunt Chrismatis unctionem, cujusmodi sunt benedictiones Calicis,& Patenae.Aliς juxta Bullas Leonis IX.& Innocentii VIII. sunt propriae Praelatorum, etiam Regularium principale regimen Religionis, Provinciae,vel Monasterii habentium, cujusmodi sunt benedictiones Pixi-
346쪽
Pixidis, seu Uasculi pro Sacrosancta Eucharistia, conservanda, & delarenda, Ecclesiarum, Oratoriorum, Corporalium, Tobalearum, & linteaminum Altaris &c. aliae denique, cuique Sacerdoti simplici conveniunt, cujusmodi sunt benedictio Salis, & Aquae, Domorum, Α-nimalium &c. Ritus autem hujusinodi benedictiones administrandi p. distincte, & clare prescribitur in Missali, & Rituali RO- u. ueo. O inanis,ibiq; cum necesse fuerit legi poterunt. Notandum P.m δεῖ est tamen, quod bene diei tori es omnes, quae fiunt ad Altare fiunt adhibito Pluviali sine Manipulis.
De ritu ponendi primam Crucem pro Conventu aed sicando, eumque cum Fratres primo ingrediuntur, ac in die Circumcisionis Domini bened, cendi . Cap. II. IN Ecclesia Cathedrali,seu Matrici praeparetur Crux
lignea, longitudinis et s. seu 3 o. palmorum prope Altare Majus, cum vase aquae benedictae, & Aspersorio, & Thuribulo , & Navicula Incensi, ac etiam legite . Canitur Missa Solemnis de Cruce, cum una tantum Oratione Gloria in Excelsis, ct Credo cte. nisi magna diei solemnitas obstet s finito Evangelio, sit sermo per aliquem Patrem nostrum in laudem Crucis , Postea Completa Mi sta, Celebram exuitur Planeta, & Manipulo , & induitur Pluviali coloris violacet, & procedit, cum Ministris ad benedicendam Crucem in medio Ecclesiae prope Altare Majus super tapete , & Custino existentem dicens manibus junctis Adiutorium nostrum iunomine Domini c. prout in ordinario precum &c. Cum primo Fratres in aliquam Domum, seu Con en- tum ad habitandum ingredi debent, Sacerdos super pellice o, & stola violacea indutus,procedit cum Accolytho vas aquae benedictae deferente ad ostium Domus, seu Conventus , ubi praesentibus aliis Fratribus absolute
347쪽
3 34 Caremonialis Ecclesiastici
incipit Adjutorium nostrum in nomine Domini oec. prout in ordinario precum &c. Supprior Conventus summa diligentia procurabit, ut in die Circumcisionis omnes Fratrum Celtae,isc Conventus officinς maxima munditia polleant,& ut aptς,& propiae pro benedictione facienda reperiantur. Hora igitur immediate post Uesperas,vel χχ. cum dimidia, pulsabitur Campana pro Completorio recitando, & dicto Cantico V. Nunc dimittis cte. Prior, vel Vicarius Conventus simul cum duobus Accolythis pergunt ad Sacristiam, ubi totis manibus vestibus Sacris,Sacerdos scilicet crepidis calceatus stuperpelliceo, & Stola violacea, Accolythi vero superpelliceis tantum se induunt, quorum unus Vascum aqua sancta, & Asperirio a dexteris Sacerdotis alter Vero ordinariu precii &c. a sinistris deferant,Interim vero pulsabitur Capanula pro benedici ione incipienda. Finitis Vesperis, seu Completorio, pergunt omnes ad . Sacristiam , ibique ordinatim Accolythis mediam Crucem tenentibus , & deinde Juniores in Choros distincti consistunt, Sacerdos vero inter Accolythos, ut supra ultimo loco positus incipit absolute benedictionem dicendo: x. Adjutorium nostrum in nomine Domini sic. prout
De ritu , Ο orine vestiendi Λἰotatios, o emittendi pro onem Cap. III.
SI aliquis post debitam approbationem, ad quam
non admittatur, nisi prius ejus mens, origo, Vincationis motivum, & finis per sex saltem menses exploretur, habitu nostro fuerit induendus, Testibus praevio juramento per Instrumentum publicum examinatis , & a Capitulo approbatis, ac etiam juramento de impedimentis ab eo requisito Supprior, vel Socius Magistri Novitiorum praeparabit locum, in Oratorio, Vel Choro, aut Ecclesia cum tapete, te gradus Altaris, super
348쪽
per quod erit super pelliceum, & Stola pro ratione temporis & super gradus ad partem Evangelii ponet Sedem Prioris, parabit etiam Vasculum cum aqua benedicta ,&Aspersorio. Magister Novitiorum induendum de agendis, & respondendis prius Instructum , Saecularibus vestibus exui, & Tunica, ac Caputio albi coloris, cum parva corrigia vestiri, curabit. Postea pulsata Campanula , Fratribus omnibus ad locum praeparatum convenientibus Saecularis induendus praecedente Magistro Novitiorum praedictum locum ingreditur , nudis pedibus, cum Sandaliis tamen,
tonso capite, dc pileo cooperto, coronaque facta s Si futurus sit Clericus in pallio Saeculari indutus portans super brachia, vestes plicatas scilicet Caputium , Corrigiam , Patientiam , & Tunicam, quibus induendus est, factaque Capite aperto Altari, dc Priori simul cum Magistro debita reverentia genuflectit ante pedes Prioris superpelliceo induti,& depositis ante se vestibus,se prosternit, & dato ei a Priore signo erigit se, & manibus ante pectus junctis remanet genufleXus. Prior illum interrogat dicens, Puidpetist Et induendus respondet Mis ricordiam Dei, Crucem Chri , Ο Fratrum Societatem, Tunc Prior ei declaret, quam magna sit hujusmodi petitio, quam felix Religiosbrum status, & quam magna sit Congregationis nostrae austeritas , quatuorque Votorum nostrorum observatio dcc.
Completo Sermone Prior, Stolam accipiat interrogat induendum, An in Congregatione nostra usque ad mortem vivere, O firmiter perseverare intendat. Et ille respondet. Dei meritoria, ct Fratrum orationibus nixus persperarepotero.Tunc surgentibus omnibus praeter induedum Prior dicet Deus,qui in te cspit opus bousi, ipse perficiat, Per Chrsum Dominum nostrum.'L. Amen,
oc Caetera, quae in ordinario precum continentur .
Dictis Orationibus,aspersisqueAqua benedicta a Priore Novitio , adjuvante Magistro se elevat, de ante Prio
349쪽
336 Caremonialis Ecclesiastici
rem manibus junctis genuflexus consistit, Prior vero ei
Nomen, & Cognomen mutabit maxime si habuerit nomen Ethnicorum,& ei nomen, & cognomen Sanctorum presertim ordinis nostri, ut nostrorum priscorum Patrum memoria in dies renovetur, imponet . Deinde Novitius Prioris manu reverenter osculata, adjuVante
Magistro elevatur e Terra , & reliquos Patres , &Fratres in Signum Spiritualis dilectionis amplexabitur . Quo facto, Novitius a Priore, Magistro assignetur instruendus juxta regulam,Constitutiones,Caeremonias,&Observantiam nostrae Congregationis. Deinde dicto a
Priore Sit nomen Domini benedictum , & responso ex hoc nune, que in seculum: intonatur a Cantore Psalmus prout in Ordinario precum , & ordinatim omnes
Completo probationis termino, juramentoque super impedimentis Novitio coram Patribus, dato , ejusque Voluntate perfecte explorata Supprior,vel Socius Magistri praeparabit omnia, quae pro induendo Novitio dicta sunt, & etiam candelam albam. Novitius professione in emissiirus, procedit ad locum ordinatum eodem habitu albo, sicut Novitius, excepto pileo, & pallio Sςculari, manibus vestes nigras defert,ut supra, & formam professisionis Latino Sermone conscriptam, si est Clericus, vel Uulgari Sermone si est Conversus, ct faet is debitis reverentiis,genuflectit ante Priorem superpelliceo, indutum qui dicit ei: quid petis/ cui ipse respondet : misericordiam Dei rucem Christi, Fratrum Societat rior Sermonem , ut supra habebit, dicetque Novitio vulgari Sermone : Dilecte Fili : ecce rempus tuae probationis, faven te Deo, completum est, in quo omnem nostrae Congregationis asperitatem expertus es; Nune igitur de duobus uuum te eligere oportet, vel a nobis discedere, vel Saeculo renuntiare , ct te issim totum Geo, n Vquae Congregationi dicare, ct offerrescient quo squam professionem emiseris de sub iugo obedientis collum tuum,quacumque ex cau-
350쪽
sa numquam licebit excutere , i se responderit, sic velle Deo, & Congregationi per professionem se offerre;Prior Congregationis vota ei breviter, & distincte proponat,& uulgariter declaret, dicendo quantum ad Obedientiam scias fili, quod teneris obedire tuis Superioribus, ita- ut nullam te extimes habere libertatem, sed tua propria voluntate totali ese privatum,unde si volueris manere Romae , ct Superiores voluerint te Siciliam proficisci, eis i nco obedire, non tui complacere teneberis. uantum ad Paupertatem non poteris habere aliquid, liere modicum, quodpo dicere hoc meum es ,sed omnia, quae tibi erunt concel voluntati Superioris tui subjecta erunt, ut eis poterit te privare quotiescumque voluerit. uantum ad C sitatem teneberis non solum servare munditiam corporis sed etiam cordis, ut vivas in Terris ficus Angelus Dei. uantum ad Humilitate nee Praelationem,nee o cium per te ipsum, vel per aliors tendere poteris, Neque extra Religionem acceptare, nisi petcepto adprictus. Completo Sermone, si Novitius propositis, & declaratis sibi votis, responderit se velle sic vovere, & eisque votis Deo, &Congregationi nostrς usque ad Mortem se offerre : Ιnquirat ab eo Prior utrum vi, vel metu faciat professionem : Qui si responderit se sponte, & libere, & non vi, vel metu vovere velle. Prior dicet: Deus, ut in te carpis opus bonum, ipse perficia ser Chrsum Dominum nostrum R. en.Magister Novitiorum accipit a Terra habitum benedicendum,& ponit super Brachia Novitii genuflexi; Prior surgit, & dicit p. Adjutorium nostrum in nomine
Domini cte. Prout in ordinario precum. Deinde Ρrior, & caeteri sedebunt; Novitius ponit Regulam S. Patris nostri Augustini in manibus Prioris,& super imponit paginam continentem tenorem Proses sionis,manusque suas super Regulam ponit,& voce clara, ct alta, quς facile a Circumstantibus percipi possit,Professionem emittet sequenti forma.
