장음표시 사용
361쪽
se in Sacrario reponet, quo clauso omnes de Choro surgent , & ad Chorum eo ordine quo venerant, & Celebrans cum Ministris ad Sacristiam revertuntur. Si vero ob aliquam Congregationis necessitatem, vel ob alicujus Benefactoris devotionem fuerit exponendum , in Altari pallio coloris tempori conVenientis cooperto , sint saltem duodecim candelae semper accensae, ibique dicatur Missa, & duae hostiae consecrentur, quae-rum una in Tabernaculo gestatorio reponatur, & a Celebrante in loco apto, & eminenti absque benedictione,& incenso collocetur, & Patres, seu Fratres superpelliceis induti bini, bini, vel singuli juxta dispositionem Prioris ante SS. Sacramentum devote assistant, & humi
Cum vero fuerit removendum, Sacerdos superpelliceo,& Stola tempori convenienti indutus accedit ad Altare , & absque incenso, cum Sacramento facit benedictionem , & illud in Tabernaculo reponit, quod si pluries exponi contigerit, vel a Celebrante Missam ut supra, vel a Sacerdote superpelliceo, & Stola induto, ex
De i tu , o Ordine faciendi Orationem
O R xj0 mqnx li , seu meditatio, cum sit Angeli
cum exercitium, ita est Religiosis necessaria, sicut est animali Cibus , dicente S. Ρ. N. Augustino. Sicut ex Carnalibus escis alitur caro, ira ex diversis eloquiis , ct orationibus interior homo pascitur , o nutritur. Bis ergo quotidie in Choro, vel Capitulo de mane scilicet ante, vel post horam primam, & de sero ante vel post Completorium per unam horam omnes simul Orationi, & meditationi vacabunt, a qua nemo , nisi infirmitatis causa abesse praesumat. Omnibus congregatis, & per ordinem genuflexis,
362쪽
vultusque ad Altare habentibus, ad pulsationem trium ictuum campanae, Praesidens recitando morose incipiet Antiphonam: Veni Sancte Spiritus odie. ut in ordinario precum : campanarius horologium volvat, & observet. Lector in medio genuflexus lectionem vulgarem iii aliquo libro devoto ex meditationibu occurrentibus
leget, absolute sine ρ ube Domne , & sine in nomine Domini , & absque nomine Auctoris, ac diei, sed solum titulum lectionis, idest de qua materia sit lectio, proponet . Hujus lectionis Lector erit Clericus aptus ad commovendum, & compungendum animos Fratrum audientium , qui ut hoc rite, & perfecte efficere possit, observabit ea, quae dicta sunt in primo libro. Dato a Praesidente signo finem legendi, absolute sine
tu autem Domine, faciet. Tunc claudantur fenestrae, &nullus orationem vocalem quantumvis secretam faciet,
sed omnes genuflexi, vel stantes in meditatione maximo cum silentio , & quiete , consistent. Decursa hora, campanarius signum, digito ter super tabulam percutiens, modeste faciet. Quo audito Praesidens incipit Antiphonam : Sub tuum praesidium, ut in
Ordinario &c. Hic modus incipiendi, & terminandi orationem mentalem observabitur omnibus diebus etiam in triduo ante Pascha. Cum dicitur in Choro Officium Defunc torum duplex, tunc non fit oratio mentalis, si autem dicitur sub Ritu simplici, vel Matutinum dicitur in sero, ut in triduo ante Pascha,& per Octavam Corporis Christi, aut dicuntur Psalmi Graduales, tunc fiet oratio per spatium dimidiς horae propter angustiam temporis,quod
non sufficit ad alia exercitia spiritualia exercenda . Pro Colliversorum , vel Commissorum oratione, aliquis eorum a Priore deputetur, qui hora superius praescripta, illos sollicite excitet: In illis vero Conventibus , in quibus saltem decem inveniuntur Conversi, excitetur etiam Hebdomadarius hebdomadae praeteritae , Vel
363쪽
3Fo Caeremonialis Ecclesiastici
vel eo impedito , alius Sacerdos ad nutum Prioris, qui simul cum aliis in Chorum conveniat, ubi modum incipiendi , prosequendi, & terminandi orationem inviolabiliter observet. oratione absoluta, omnes stantes Rosarium Beatissimae Virginis Maris modo infrascripto loco Horarum recitabunt : Sacerdos enim , vel Praesidens dicto ab omnibus profunde inclinatis, Pater noster, Ape Maria, o Credo incipit Deus in adjutorium meum intende. R. Domine ad adjuvandum me festina . Gloria Patri ρ.ALDHuja, vel Laus tibi Domine Rex aeternae gloriae juxta temporum Varietatem, quod in principio cujuslibet tertiae partis fieri debet) Postea clara , & intelligibili
voce intonat, & primus Chorus eodem modo prosequitur: Pater noster, usque ad Panem nostrum exclusive ,
quod a secundo Choro reassumitur, & prosequitur ussique in finem,eoque absoluto incipitur a toto primoChoro: Ave Maria, & prosequitur usque ad yeyus, secundo Choro interim incipiente, Pesus Sancta Maria, & prosequente, usque in finem. Ad ultimam autem Ave --ria cujusque Misterii addatur , Gloria Fatri, Oc. primo Misterio absoluto, incipiatur, & prosequatur a secundo Choro: Pater no ter, & a primo finiatur, ut supra;deinde a secundo Choro dicatur: Ave Maria: usque ad Fesus inclusive, quam secundus Chorus, usque ad tinem prosequitur. Eodemq; modo cςtera SS.Rosarii Mysteria persolvantur ; In quorum fine ditaniae Beatis ae Virginis Mariae, & Oratio Sacrosanctae genibus flexis devote recitentur , di cum silentio discedant; Sacerdos vero si adfuerit pro celebratione SS. Sacrificii se praeparet, illud que omnes Fratres Conversi, & commissi omnino audiant , ut ad eorum Ministeria peragenda prompte, &apte reperiri possint, Se
364쪽
Liber V Caput VI. 3FID Ritu in Oratione statina , o communi flagella
tione observando. Cap. VI. DAto pro Oratione Serotina tempore superius
praescripto signo, omnes Fratres in Chorum, vel Oratorium cum silentio statim conveniant, ibique ordinatim faciebus ad invicem versis, genuflectunt, & facto examine conscientiae: Praesidens incipit humili voce, caeteri eodem modo prosequentes : Coninteor Deo cte. prout in ordinario precum.
Singulis autem secundis, quartis , & sextis feriis, ac etiam feria quinta in Coena Domini, oratione Serotina Completa, Novitii, vel Clerici in Professorio Clauso degentes, simul cum eorum Magistro deosculata prius Praesidentis Corrigia, e Choro, vel oratorio discedant; caeteri erecti, & aliquantulum inter se distantes,& unus quisque, sine alterius impedimento flagellare se possit, ad disciplinam se praeparent. Interim Accolythus unam e Choro extrahit lucernam, alia ibi relicta, quam ad Praesidentis signum extinguit. Lumine extincto, Praesidens incipit clara, & alta voce, & reliqui interim se flagellantes, prosequuntur Psalmum Miserere cum G ria Patri, prout in Ordinario Precum . Postea Praesidens dicit vulgari sermone Dicamus tres Pater noster, ct totidem Ave Maria pro Benefactoribus nostris: & si accidit aliqua necessitas, vel pia causa dicat : pro tali causa ; Quibus Completis, S signo a Pnaesidente dato, omnes a flagellatione desistunt, & se praecingunt, factoque iterum a Praesidente signo, manifestatur lumen, & omnes Praesidentis Cingulum deosculantur, & in pace recedunt. In diebus vero ferie quarte , quint , & sextet majoris Hebdomadae dicto a Chorci Confiteor, & a Praesidente Misereatur cte. & Indulgentiam, statim incipit ant. Chi isu actus est,quam Chorus
prosequitur, & deinde dicta Oratione Respice Prior
365쪽
FEri a sexta, vel alia die, qua Capitulum Conventuale celebrari debet, Supprior curam exactam gerat, ut locus Capituli summa munditia polleat, de ut in ipso Regulae, vel Constitutionum liber,Horologium , dc Suffragiorum vasa reperiantur , curet etiam, ut Prioris Sedes prope Altare in latus Evangelii extra Bra-dellam in plano accommodetur. Hora igitur orationis mentalis Matutinae , Congregatis in locum Capituli omnibus Patribus , dc Fratribus etiam hospitibus , tunc temporis in illo Conventu existentibus, ibique vultibus ad invicem versis genuflexis,& ordinatim scilicet Seniores prope Priorem
in Choros distinctis, dato signo , incipit Prior Antiphonain: Veni Sancte Spiritus, dc dicitur V. Et oratio,prout in initio orationis Mentalis, qua finita , omneS surgunt,6c Lector in medio ad signum Prioris, de versiis illum. stans,Voce mediocri petit benedictionem dicendo: Pube Domne benedicere,& profunde inclinatur, dum illi Prior benedictionem impartitur illis verbis: Regularibus disciplinis nos infruere dignetur Magiser Coelestis, vel c-
pangelica Lectio sit nobis solus , ct protectio, si fuerit
Evangelium legendum : Deinde vero erectus incipit: In nomine Domini Nostri Pesu Chrisi, Amen. Et statim ceteris sedentibus nisi legendum merit Evangelium,prosequitur Lectionem dicendo : Incipit, vel prosequitur tale caput talis libri,vel si fuerit aliqua solemnitas,in qua
366쪽
Evangelium legi debeat dicat: Ineipit Evangelium, vel sequentia Sancti Evangeliisecundum V. g.Ioannem.Dein de ad signum Prioris, Lectionem concludit dicens : Tu autem Domine is erere nobis. Respondente Conventu sedente, sed capite detecto : Deo gratias, & Lector interim ad locum suum reVertitur.
His factis Prior surgit, & reliqui post eum & dicit: Adjutorium nostrum in nomine Domini . qui ferit Caelum , O terram. s. Benedicite. R. Deus. Statimque
cum caeteris sedeat, eosque brevi Concione, utpote per dimidiam horam ad profectum,& Regularem observan tiam hortetur,vel ad devotionem Sancti,de quo Solemnitas celebratur inflammet. Finita exhortatione s si facienda sit) ad culparum correctionem procedat: Tuncque ad nutum Prioris omnes Novitii tam Sacerdotes, quam Clerici, Laici, vel Commissi s si adfuerint in primi juxta Priorem in Choros distincti se prosternunt, & signo surgendi dato, capita ele-Vent, & caeteris antiquior intelligibili voce adhuc cum aliis genuflexus dicit: Reverende Pater de omnibus negligentiis, quas commisimus in Choro, Clausero , Refectorio, Dormitorio, ct in aliis locis, petimus a Deo veniam, ammoni ionem a Patribus , ct a Besra Reverentia correctionem eum Charitate. Hoc dicto, iterum usque ad nOvum Prioris signum se prosternant. . . .
: Zelator vero, aliique Sacerdotes Vocales a Priore jussi;exponunt quidquid in eis,vel eorum aliquo dignum fuerit correctione, qui autem monitus fuerit se prosternat, donec extollendi capitis signum detur: Caeterum, qui genuflexi sunt, seipsos accusare poterunt.. Facta istorum correctione, datoque a Priore signo terram exosculentur, & surgentes, ac ordine debito ad Priorem accedentes,genibus flexis illius corrigiam deo1- .culentur, & recedant. Novitiis Correptis, & a Capitulo egressis eodem mo-
367쪽
3 F4 Caremonialis Ecclesiastici
do conveniant,corripiantur, & recedant Laici,vel Commissi, qui Professionem emiserunt, ct post ipsos Clerici
non Sacerdotes, vel Sacerdos loco privatus. His tandem expeditis, reliqui Sacerdotes eodem in do ante Priorem se prosternant, & Supprior, vel eo deficiente antiquior ex eis generalem faciat, ut caeteri, acrcusationem, mutato tantum unico Verbo, ita ut ubi reliqui dixerant, admonitionem is Patribus , dicat iam nitionem ad inpirem. Factaque generali accusatione, statim Sacerdotes Hospites, vel qui vocem non habuerint admoneantur ut reliqui,& dimittantur. Interim caeteris
in propriis Iocis sedentibus . Post horum correctionem duo digniores hinc inde genuflectunt, ct Zelator , ac reliqui Patres, Briore jubente , si quid dignum correctione occurrerit, admonent , & ad Prioris signum genuflexi, surgunt, ac ejus
corrigiam deosculantes ad propria pergunt loca,eodemque modo, & ordine alii omnes Sacerdotes ante Priorem conVeniunt, admonentur , & regrediuntur. Finita culparum correctione, fiant a Patribus Capituli generales admonitiones pro bono statu, tam temporali, quam Spirituali Conventus, prout sanciunt nostrae Constitutiones p. 3. c. 8. n. I. Deinde a Juniore ex Sacerdotibus ad nutum Prioris pulsatur campanula,ut Omnes Fratres si expediti fuerint) in Capitulum revocentur , ubi profunde inclinati , Confiteor, qui a Priore stante incipitur, & caetera, prout in Ordinario Precum,prO-
In Vigiliis vero, vel in diebus , Nativitatis, Circumcisionis, Epiphaniae, ac Resurrectionis, nec non Ρentecostes, Assiunptionis Beatissimae Mariae Virginis, S. P. N. Augustini, & Titularis Ecclesiae, tempore orationis, Mentalis Matutinae, Fratres omnes in Capitulum coni veniant; ubi dicta Antiphona : Veni Sancte Spiritus: cum vertu, & Oratione de Spiritu Sancto; lectoque ab
368쪽
aliquo in ordine Diaconali constituto Evangelio de Solemnitate veniente, Vel occurrente, fiat a Priore, vel ab alio ad ejus nutum Sermo, quo habito, omnes statim surgunt, & Supprior ante Priorem procedit: Ubi stantes, sinistris genis sibi invicem appropinquantibus, Prior dat pacem Suppriori dicendo: Pax tecum, qui statim respondet, Et cum spiritu tuo, immediate subjungens vulgari Sermone sperdonate se vi ho osses in & stat a dextris Ρrioris; Postea alius Pater dignior eodem modo ad Priorem, & Suppriorem accedit, & a dextris Supprioris erectus sistit, & similiter facient reliqui omnes usque ad ultimum Conversum, seu Commissum stante ad dexteram illius, cui ultimo pacem dederunt. His factis, omnes ordinatim in propriis locis sedeant,& Superior dicit: Sit nomen Domini benedictum, respondente Conventu: Ex hoe nunc, O inque in saeculum, statimque si in Choro aliquid fuerit recitandum) primus Cantor Psalmum Miserere incipiet, & caeteri prosequuntur ; sin minus incitente Superiore, & post ipsisnreliqui omnes factis debitis reverentiis, ad proprias Cellulas cum silentio conveniant.
De tu Celebrandi Capitulum Generale, Definit rium, vel Congregationem. Cap. VIII. PRO Celebratione Capituli Generalis in Ecclesia
Iesu Mariae de Urbe, vel in Ecclesia Conventus , in quo Celebratur, Altare Majus Sol emniter apparetur. dato signo pro Demetis,ter campanae sono se stivo pulsetur,ut fieri solet in praecipuis solemnitatibus. Die vero Sabbati hora competenti dicatur Tertia post Primam absque ulla Solemnitate Hebdomadario Celebrante , duabus tantum candelis super Altare accensis. Pro Missa tamen , quae nullam habet cum officio connexionem, & solemniter de Spiritu Sancto Celebranda est,
369쪽
3 S6 Caeremonialis Ecclesiastici
parentur in Sacristia, & Credentia omnia, quae pro Misi 1a Solemni necessaria sunt. Dum horae dicuntur Adm. R. P. Uicarius Generalis cum Assistentibus ad Sacristiam conveniat, ubi totis manibus, vestibus Sacris, ut mos est, se induat. In hac Mi ssa, cum sit pro re gravi, una tantum oratio dici debet, cum Gloria, & Credo, omnesque Patres praesertim Gremiales a principio usque ad finem assistere debent, nisi tunc temporis Missas privatas fuerint Celebraturi,quae ni si sit festum duplex de Spiritu Sancto dicuntur cum tribus orationibus, quarum secunda erit de
officio diei, absque Gloria, & Credo; si autem fuerit festum duplex, M issa dicatur de festo cum oratione secunda de Spiritu Sancto, quae Oratio durante Capitulo in omnibus Missis dici poterit.
In aliis Conventibus nostrae Congregationis eodem pacto a Superiore Conventus Missa solemniter Celebretur, Misi que privatae dicantur, idemque fiat feriastxta pro bona electione Vicarii Generalis. Reliquo vero tempore Capituli in omnisus Conventibus nostrae Congregationis hora orationis mentalis, tam Matutinς, quam Vespertinae exponatur Sanctissimum Sacramentum, in cujus presentia fiat consueta oratio Mental is,ea que finita dicatur alta, & clara voce Hymnus Veni Cre ror Spiritus o c.prout in ordinario precum, idque etiam fiet tempore Definitorii in Conventu in quo celebratur, ac tempore Capitulorum Provincialium in propriis Provinciis, servato eo ordine, qui in primo libro hujus Caeremonialis nostri fuit constitutus .
Ritus Celebrandi Capitulum Generale. Cap.IX.
TExtio quoque anno Sabbato ante Dominicam
quartam post Pascha Resurrectionis, ad praescriptum decretorum plurium CapituloruGene-
370쪽
ralium, a Iongo tempore ad praxim reductorum, celebrari debet in nostra Congregatione Capitulum Generale in Conventu assignato a praecedenti Capitulo Generali, ad quod accedere debent Gremiales, sive Uocales praescripti in Const. sel. rec. Alex. VII. incipien. Λfluantis Ecclesiae. Quare die praedicto valde mane Adm. R. P. Uicarius Generalis cum Assistentibus ad ejus nutum , Missam de Spiritu Sancto solemniter celebrabit pro felici progressu Capituli ; Interim, seu prius omnes supradicti Gremiales Sacrum facient, ita ut antequam campanula pulsetur ad eos conVocandos, expediti, promptique inve
omnes Superiores Genereses quantum fieri poterit aliique Patres ad portam Ecclesiae accedent, ibi que ordinate sistent,& cum Eminentiss. & Reverendiss.D. Cardin. Praesidens advenerit, & Sacr. Purpuram deosculando magna cum reverentia, & modestia, in locum Capituli jam preparatum illum comitantes , introducent, prout inferius praescribetur.
Sabbato de mane. Sessio Prima.
i. Mnibus, etiam non Gremialibus in Eccle-N B sia coadunatis, ibi Eminentiss. & Re verendisi.Ρrςsidentem expectabunt,quo cum pervenerit,ibi sit Clericus Cotta indutus cum Cruce,& duobus Accolythis, necnon Sacerdos , qui pixidem e T bernaculo extrahat, & ponat super Altare, & deinde facta ante SS. Sacramentum brevi oratione, Cantores intonant Hymnum: Veni Creator Spiritus : & alternatim prosequentur: Mentes tuorum visita; imple superna gratia ; Quae tu creasti pectora . Qui diceris Paraclitus; Altissimi donum Dei ; Fons vivus ignis charitas; & Spiritalis unctio. Tu septiformis munere, digitus Pate
