장음표시 사용
4쪽
PRRΜITTITUR NOTIT I A LITERAR I A
STUDIIS SOCIETATIS BI PONTINAE EDITIO ACCURATAB I P Ο N T I
6쪽
8쪽
Ex ipso Martiale potesimum depromta
M ATTI . RADERO.M. VAL. MARTIALis , patre Frontone, matre Flaceilla , Bilbili in Celtiberia Claudii Imp. anno praeterpropter primo , Christi XLIII, quanquam
hoc ex conjectura magis, quam ἀποδεεσι, natus, Calagurritanus sitit alumnus, quam obscurus majorum natalibus, tam clarus ingenii monumentis. De nominibus poetae constat ex omnium codicum
fide , qui M. Valerium Martialem praeserunt: quae, num ipse sibi asciverit, an a parentibus acceperit, in medio relinquo. Quanquam Marci & Valerii Romana nomina Romae primum assumta judico. Civem enim Romanum filisse nullus dubito , cum aliis ipse civitatem impetrarit, ut lib. III epigr. 9 gloriatur in Naevolum :Martialis. a a
9쪽
Quot mihi Caesareo facti sunt munere cives , Me famulos totidem suspicor Use tibi. nec factum, sed natum: alioqui patronum suum carmine laudasset. Facilis vero erat tum aditus ad jus civitatis, quod Claudius tam vile fecerat, ut vitreis fractis vulgo diceretur emi. Otho vero
peregrinis etiam donavit, ut Dio in Claudio &Othone testatum reliquit. Bilbilis colonia Augusta dicta est, ut ipse scribit lib. X epigr. io 3. Municipes, Augusta mihi quos Bissilis aeri
Et exstat in Tiberii Imp. aereo nummo AUGUSTA BiLBILIS. Vespasianus autem Plinio teste lib. III c. 3, universae Hispaniae jus Latii dedit, civitatem postea Caracallus. Marci ergo & Valerii nomina more civium Romanorum , qui Praenomen , nomen , cognomen serebant, sibi poeta legit, arbitratu reor suo. Marci forte & Martialis, quod mense Martis esset editus. Illi enim Marci, ut Veteres tradunt, vocabantur. Valerii nomen vel a Maecenate suo aliquo Valerio, vel Valerio Flacco familiari poeta, vel sorte ob memoriam Catulli, quem est imitatus, qui & ipse Valerius audivit, sibi sumsit: nec enim a majoribus acceptum arbitror, etsi non
10쪽
ignoro, nomina novis civibus assumta ab iis , quorum beneficio civitatem impetrassent, sua vero pro cognominibus servata. Quod lib. I de bello Gallico Caesar ostendit, cum ait : Commodismum νisum est, M. Valerium Proeliatim , Cari Valerii C humi filium , cujus pater a Caio Glerio Flacco civitate donatus erae, mittere. Et Cicero ad Acilium: Cum Demetrio Mega mihi νetus hospitium est. ei Dolabella rogasu meo civitatem impetravit, qua in re ego interfui. Daque nunc P. Cornelius vocaturi Idem ad eundem Acilium : C. Avianium Philoxenum Caesar meo beneficio in Novocomenses retulit, nomen autem Avianii eonfectitus est, quod homine nullo phis usus
est, quam Flacco Avianio meo familiarissimo. Item in Verrem : Q. Lutatius Diodorus beneficio Q. C tuli a Stilla ciνis Romanus facetus, eademque rutisnade Dione, qui beneficio Q. Metelli civis factus, Q. Caecilius Dio est appellatus. Sub imperatoribus, cum Romana civitas integris provinciis daretur, hi , qui civitatem Romanam consequebantur , vel Imperatoris praenomen & nomen, vel ejus , aut eorum , quorum praecipue subsidio civitatem impetrassent, nomina ferebant. Uerum cum Antoninus Caracallus Imperator constitutionem edidisset, quae lib. I Digestorum sub titulo de statu hominum rein sertur , quis omnes eos , qui in urbe Romana es