Scriptores rei rusticae. Ex recensione Io. Gottlob Schneider, cum notis. Tomus primus quintus

발행: 1830년

분량: 755페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

PRAEFATIO argumento habet, in unum corpus digessisse. Addit, ex ipsa etiam Iectionis varietate apparere, minime religiose tractatum suisse hoc opus, sed diversa exempla a suis dominis ita habita, ut non eius, quod a Vegetio scriptum esset, rationem haberent, sed quod ipsi convenientissimum iudicarent. Hinc Vegetianis medicamenta substituta esse, quae vel commodiora viderentur vel parabiliora.. Equidem primum operae pretium esse ducebam Iectoribus ob oculos ponere seriem capitum in Codice Corbeiensi positorum et omissorum; simulque annotare numerum. Libri igitur primi caput sto, cuius

argumentum copiosius repetitum exstat IV. 7. plane omisit cum sequente et . in cuius extremis verbis cum sanguinis seriem repetit. Deinde in capitis 25. secl. 3. in verbis caetera pitia subito desinit atque sequentia capita omittit usque ad libri II. cap. 23. A libri

II. capitis G. seel. I. verbis Pararum iniicies tertia est lacuna Corb. Codicis usque ad cap. 23. Se t. I. Quarta a capitis So. seel. I. oennucis inpenitur usque

ad cap. 37. Quinta esse Videtur in cap. 4. seci. usque ad cap. o. ubi errore calami vel memoriae Sambuci marginem pro Codice Corb. nominare videtur Gesner. Sexta esse videtur a Cap. O. Secl. 4. usque ad caput 65. Certe ab eo capite usque ad finem Corb. Codicis varietatem annotavit Gesner; a capite vero 45. secl. 4. omisit, nulla tamen lacunae nota apposita: Libri tertii Praefatio Cum quatuor Sequentibus capitibus , quae de bobus agunt, conuitiarent

Iibrum IV Digestorum nudomedicinae in Codico Corfeiensi; in quo tamen et Praefatio et tria culta cum parte quarti desunt. Sed id, quod dixi, et ex iis, quae Super Sunt, et ex catalogo capitum, qui libro

12쪽

PRAEFATI D

praemittitur, colligimus. Notandum autem rat, quae his in. quatuor cvita, in codice illo Corbes si in quadraginta quatuor capitula dioidi. Haec sunt verba viri docti, qui Corbet ensem Codicem cum exemplo Gudiano comparaverat. Scilicet idem verbis dap. I. Seci. II. Nam primo ferro Occisus adscripwrat: Hic librum de cura boum incipit Codex Corboeiensis: Nihil tamen inde deinceps varietatis laudatum reperi usque ad finem capitis 4, ubi iterum vir doctus ad marginem Iibri Guiliani: Hic in m. Cometensi

Sequuntur tria Paroa vita, et Postea ex comore Gargilii Martialis De curis boum alia nouemdecim culta, quae omnia huc pertinent. Haec tria Parva

capita , a Fabricio vel potius Gudiani exempli posscs-SOre DXCerptore omissa , ex Leidensi exemplo , olim ex Codice Corbeiensi pariter derivato, exscripta Sub numeris capitis 45, 46, 47. posui in varietate extremi capitis de Cura boum. Gargilii Martialis novemdecim capita de Curis boum, a Perizonio olim descripta ex hoc ipso Codice, publicavit et Vegetio subiecit Ge-snerus. Verum de ipso ordine, quo haec capita in Codice scripta legebantur, tacet Schoetigenii, qui a

PeriEonio acceperat, Praefatio; nec apparent capita ista novemdecim, sed fragmentum est in sectiones 25.

dispertitum ab ipso, ni fallor, Schoeti genio, qui, denumero capitum ex Codicis elogio admonefactus, nec eum silentio praetermisisset, nec adeo in publicando Fragmento neglexisset. Maior et dissicilior est quaestio de Capitulis istis 44, quae dispertita dicuntur in Codice Corbeiensi capita quatuor prima libri tertii

Vegetiani ex vulgari distinctione. Verum de hac repostea videbimus, ubi de Sambuci Codicibus dicetur. Annotatum est etiam a Io. Fabro et Sambuco quae

13쪽

ab initio quarti libri usque ad finem capitis 4. legum

tur vulgo, non exstare in vetustiore Codice, adeoque Pro uno sumi capite; itaque subsequens Caput reputari Caput secundum. Haec sunt ipsa Sambuci verba in margine libri, similia Fabrianis, quibus in Exemplo FranZiano manus docta adscripserat: et Sic

quo MX Gothanus. Ceterum a libri III. capitis 24. Sect. 42. Iacuna est in Codice Corb. usque ad Cap. 25. S. S. Libri quarti Praefationem ex Gudiano libro post Fabricium in Bibliothecae latinae Lib. III. C. I 2. Publicavit Gosner; nec in toto eo libro lacuna ullaunnotata est ex exemplo Gudiano, quanquam a capite 28. usque ad finem nulla apparet Corbeiensis Codicis varietas. Atque omnino recte animadvertit Gesner , ab aliena manu accessisse quae Cap. 2B. USque isdfinem leguntur. Vegetius enim, seu quisqui S eStlibri auctor, eum his verbis seci. B. capitis 27. COD Cluserat: Verum ne longior liber confusionem magis legentibus quam instructionem uiaenetur asserWE, modum Plenum limus faciendum. Gothanus Codex desinit in libri IV. cap. 23. seci. 29. verbis: quod scitis est. atque in sine adscriptum habet: Explicit liber Vegetii de Maratalicia. Non omittam, quod Index capitum ex principe Editione Popetitus libri

quarti Capita 27. tantum numerat; reliqua his verbis indicavit: Sequuntiar medicamentorum mnerra quae

clam ad finem quanti libri adiecta. Nunc de tribus Sambuci Codicibus videamus. In

libro quidem primo pauca omissa annotavit Sambucus, nulla tamen Codicis nota separatim posita. Ita

14쪽

45. secti 5. Ad matricis - ad bibendum, quae omisit etiam Gothanus. De Sambuci libris monere omisit

ibi Gemer. cap. 54. s. u. Succum infundo. .CaP. 56. seci. 57. In altero et tertio libro sunt multae magnaeque lacunae, quas ex uno alterove Codicum annotavit Sambucus, quas Iector in varietate nostra

facile ipso animadvertet. Quod si Sambucus Codicum

suorum aetatem atque auctoritatem separatim aestimasset, et quid in quoque omissum repererat indi-Cnsset, melius et certius nunc Constaret de genuina

Vogetiani libri sorma. Sunt tamen in ipsis Vegotii libris indicia quaedam

Satis certa, et quibus veram voluminis formam librorumque et capitum descriptionem et ordinem agnoscere licet. Quanquam Gesnerus haec talia neglexit quae curam eius magis utiliter quam medicamentorum et morborum interpretationes occupare potuissent, in quibus medicinae imperitiam non oΡus Erat Comparatione IIippiatricorum , quorum tamen Εdition unica Carebat vir doctus, celare, quod sero milii in successione eiusdem provinciae evenit. Primus igitur libor clarissime his verbis cap. IX. s. 6. desinitur: Nunc signis omnibus generaliter singularitereme digestis, singillorum morborum Ueciales Pr Viasque curas ποrtet adiungere. Post haec degeneriali minutione singulorum et adustione donens concludam librum Primum. Postrema, in Codice aliquo Sambuci Omissa, significant, Vegetium, ubi generalia praecepta de sanguinis minutione et urendi ratione et tempore tradidisset, concludere voluisse librum primum. Atqui tactum hoc videmus usque

ad cap. 2B. in quo desinit liber primus, ibique sepa-

15쪽

PnAEFATIOI aravi primus verba et capita reliqua ad librum secum dum relata. Cuius secundi libri initium satis ipse Vegetius signavit his cap. I. ex vulgari ratione I. c. 29. feci. i. verbis: Quaecunque Passiones Plus tumemtis Periculi inferne consueuerunt et dissicilioribus obscurioribusque indigent curis, has Primo a lectimur libro, ut et facilius rePeriantur quae in exordiis ipsis occurrent, et legentibus fastidium non Possint adferre. Vides, morbos illos septem, quos libro primo tractaverat Vegetius, scilicet morbum seu maleum humidum, aridum, subter utaneum, articularem, sarciminosum , subrenalem et elephantiosin ad minus periculosos et dissiciles referri; usque nunc dissiciliores in altero libro subiungi. Vbi quamvis Codex Sambuci uno con lectimur libro habeat, manet tamen in exordiis imis manifestum indicium novi libri. Accedit cap. 23. ex vulgari vero ratione cap. 56. Iibri Ι.

Iocus hic: Obscuras in cilesque curra Prima fronte

digessimus, consequenter ad Caetem Pergentes: sed nec sarium cnedimus ostendere rationes, ex quibus incolumitas iuruentorum incorruyta seruetur. Melius

enim est diligenti studio custodire sanitatem, quam aegritudinibus Praestare remedia. Haec igitur exo'

dia haec prima fions nullo modo convenit loco illi, quem in vulgaribus Editionibus caput primum libri secundi occupavit Editorum negligentia. Denique etiam secundi libri finem designavit ipse Vegetius his verbis capitis ultimi seu 36. ex vulgari ratione . s. a. Si liber, inquit, cui iam Ponendus est is,

legentium non ossendit auditum, sequenti Oolumine inchoantes a Dertice usque ad tingulas ex diremis auctoribus enucleatas animalium Publicabimus cianas,

ut ordo, qui a natura datus est, in medendi disposi-

16쪽

PRAEFATIO

fione servetur, ne indigesta ac membrorum consequentias ne gnans pagina quaerent confundat aut tam

det. Habes descriptionem et consilium libri tertii, quem vulgares Editiones numero secundum habent. Prologum hic liber habet, et ex ordine partes singulas corporis tractat usque ad caput 46. ubi post scapularum et armorum laesorum curam subito ad genu, COXas, Crura, articulos, gambas transit; deinde cap.

59, 6o, 61, 62, 63, 64, 65. hoc est ad finem usque Iibri redit ad curam dorsi. Libro demum tertio ex vulgari numerandi ratione) post curam boum, prioribus capitibus quatuor traditam, revertitur Vegetius ad dorsi, lumborum, renum, testium, genitalium,ani, vesicae Curam usque ad cap. II. Postea subito Cap. IB. repetit de coxis et gambis. Cap. 25. de morbontineato, malet specie, cap. 24. de roborosa passione, seu opisthotono, c. 25. de hydropicis, C. 26. de sar-Cosi, c. 27. de tympani te, c. 28. de lienosis, C. 29.

do implecticis, c. So. de phragmaticis, C. St. de hydro-phobis , c. 52. de Spasmo, c. 55. de Epilepsia, c. 34. de aquam removentibus, C. 35. 36. de sideratis, c. 37. de cruditate , c. 33. de bulimo, c. 59. de anhelitu, c. do. de aestu, c. 4 I. de paratisi, c. 42. de ruptis, c. 45. de insania, c. 44. de plethora, c. 45. de pulmonum vitiis, C. 46. de orthopnoea, c. 47. de opisthotono, c. 43. de lethargo, c. 49. de morbo regio,

c. 5o et 5 i. de cholera, C. 52. de colica ΡaSSione, C. 55. de vomica, c. 54. de coriagine, C. 55. de synteΣi, e. 56. de ictero, c. 57. de stropho, c. 53. de doloreiecinoris, c. 59. de ventris inllutione, c. 6O. de coli vexatione, c. 6 I. usque ad c. 7 . de vario tussis genere, C. pl. de scabie , c. 72 et 7S. de vitiis a malo foeno et hordeo, c. 74. de fascino, c. 75. adversus

17쪽

PRAEFATio omnes morbos cavet, C. 76. Cautio in dandis potioni. bus , c. 77 - 83. de morsu et ictu unimalium venen torum , c. 84. de morsu canis rabidi, C. Bb. de noxa a stercore gallinaceo comesto. ordinem igitur praeceptorum, ita tertio libro inceptum, non solum in ipsa eorum serie eiusdem libri turbatum vides, sed adeo magno universi libri intervallo abruptum. Ne vero statim lectores inclament librariovum flagitiosam socordiam, intercedere quibusdam videbitur ipso Vegetius initio Iibri do Boum cura, ubi operis suscepti

continuationcm a Civium Ct amicorum, morboS mor

tesque boum dessentium, querelis, dum mutomedi

Cinae commentarios ordinaret, SuspCnSam inStatur.

Verum etsi sic abrupta librorum est praeceptorum do cura et medicina eqriorum series potest satis Commode defendi; haec tamen incusatio eam vim non

habet, ut Disciplinae de cura boum sine ullo discrimino libri vel tituli liceat subiungere continuationem de cura equorum. Igitur Primus praecepta de cura boum separata contuli in singularem Iibrum, reliqua de Curu equorum quinto loco numeravi. Ipsius libri quarti do cura boum capita separavi et numeris ex praescripto Codicum Sambuci notavi. Quamvis autem Corbetonsis Cod ex hanc de cura boum disciplinam in capita 44. dcscriptam habuisse dicatur, ex annotationibus tamen Sambuci maiorem quam 25. Capitum numerum oquidem colIigere non potui. Postremum quidem ei pitulum Sambucus notavit ad initium capitis IB. reliquorum numeros ipse iis Iocis apposui, quibus diversarum curationum tractatio incipit. Potest autem fieri, ut in Codico Corbeiensi plura Columellaevortia a Vogotio excerpta et in capitula divorsa digesia olim cxstarent, quae in reliquis exemplis incuria libra-

18쪽

PRAEFATIO

rioruin deminutionem aliquam passa sunt. Cuius rei

indicium non dubium exstare advo in Gothano Codice

annotatum reperies ad Cap. V. extrema verba. Quemadmodum autem antea novae librorum primi,

secundi ot tortii, descriptionis auctorem ipsum Vegelium adhibui, ita nunc de quarti auctoritate licebitantestari Codicem Corboiensem , in quo Praelationem libri tertii ex vulgari ratione cum subsequentibus capitibus quatuor constituere librum IV. Digestorum mutomedicinae iam supra suil annotatum. Extremo capiti 25. huius libri quarti Sambucus addidit, inclusa tamen uncis, quae ex Codice ducta Credere oportet: Rabiosis equis ot canibus da bibone

rasuram de illormia set sanantur. Vnde urguere

licet, Plura Olini in quibusdam Vegetii Codicibus

Scriptis attexta suisso iis, quac hodieque sub Vegetii nomine edita Icgimus. Tc.tis etiam est liber Corticien- Sis, ex quo tria brevia capitula descripta publicavi, eiusdem sero argumcnti ot protii cum appendicula in sine cap. 25. Prodita a Sambuco. IIis subiungit liber Corbuiensis sarraginem medicamentorum CX Culone aliisque scriptoribus collo tam , sed ineptiis multis et nugis superstitiosis inquinatam; cui hom3 male seriatus Gargilii Martialis nomen pracposuit, de quo fando sorte inaudiverat. Vcrum Gargilium hortensiorum disciplinam praeceptis explicavisse novimus; de cura boum ab auctore side digno scriptum eius proditum non legimus. Gestiat tamen et placeat sibi homo ineptus in sterquilinio suo. Nos capitula istaec, ut in Codicem sequebantur Vegellana praecepta, Statim libro Vogetiano de cura boum subiecimus, ne simillima argumenta contra sidem Codicis a lectore in Iocis diversis essent conquircndu et cum antiquiori-

19쪽

PRAEFATIO hus scriptoribus comparanda. Adhuc breviter de oeconomia huius libri quarti dicendum est. Cap. I.

Providet sanitati boum, cap. a. de morbis boum agit. Primum quidem maleum, quem in bobus acharium vocari ait, describit, eiusque initia observare et cavere docet; deinde feci. a 2. noxas a concitatione et stercore suillo ut gallinaceo docet ad seci. ab. ubi subito seci. 35. ad mallei pestilentiam describendam transit, sed tam perplexa oratione, ut nescias de noxa sola stercoris suilli comesti cum foeno, an de

solius mallei pestilentia loquatur. Cap. III. plures

pestilentiae species enumerat, humidum morbum, siCCum, articularem, Subrenalem, sarciminosum, Subterculaneum, elephantiosin et muniam seu insaniam, earumque medelas docet. Vides, eosdem septem morbos seu malet species tractari in bobus, quos in equis libro primo des ipserat. Additur tamen

DCtavus seu mania, quem sub alio nomine in equis descriptum reperi V. cap. 22. ubi alienatus VOCatur, maleus et ortibus, Vel ut est in Corb. ambus, in Sambuci Cord. aridus. Sed redeo ad cap. I. seci. IS. ubi montio pestilentiae cum malet et noxae a comestionctsuilli sterciliis ortae commemoratione connexa Iegitur. De pestilentia sola loqui voluisse Vegetium,

atrocia signa docere videntur. Ιtque locum vitiosum et lacunosum esse merito suspiceris. Accedit locus Vegetii ex libro I. c. a 7. initio, quem ex solo GOthano multo auctiorem dedi, cum antea de solo maleo traderentur, quae nunc ex lectione Goth. ad pestilentiam pertinent, et plane consentiunt cum iis, quae IV. seci. i5. perplexe ad noxam suilli stercoris reseruntur.

Pergo in serie capitum libri IV. de cura boum. Igitur cap. 4. cum sequentibus tractat morbos, qui singulis

20쪽

PRAEFATIO

animalibus accidunt, nec in alia transeunt; primum quidem cruditatem; c. b. ranulaS, C. 6. febrem, C. 7.

Veterem tusSim, C. B. apostema, C. 9. Sanguinem ad pedes demissum, C. I . Claudicationem, C. II. SCR-biem, C. I 2. coriaginem, C. ι S. Phthisin, c. 14. Palati tumorem, C. 5. Cervicem motam, c. I 6. Iaesionem tali et ungulae, C. I7. subtritos pedes, C. IB. BrmOS luxatos, C. I9. Cornua fracta, C. 2C. ulcera vermiculantia, c. 2 i. ictus animalium Venenatorum, C. 22.

Oculorum vitia, C. 25. epiphoram, c. 24. hirudinem pellit, c. 25. machinam ad continendam iumenta describit.

Praefatio libri VI. ex vulgari ratione IV. post ine

ptum satis exordium tradit singulorum membrorum et partium corporis equini notitiam: nec Sax ium, inquit, Π IOmedicis des ossibus, de neruis ac uenis iumentorum unis orsa Per discere; neque enim curia DE

rationabiliter Potest, qui qualitatem res, quam Ctinat, ignorat. Recte prosccto et sapienter. At qui factum, ut nunc demum Sapores, Vegeti, Post Scripta quin- quo mutomedicinae volumina Τ ΙIace quidem landamenta omnis disciplinae iacere oportebat, iisque mcdicinam superstruere. Sed videamus quid quoque

ordine praestiterit VegetiUS. IgitUr C. I. DSSa onu

merat ; C. u. numerum mensuramque membrorum, C. S. ner Orum, C. 4. Venurum numerum edit, c. 5.

aetatis indicia docet, c. 6. cavet fraudem in equis permutandis vel emendis, ita, ut notas equorum pergentes doceat. Cap. 7. Pars dimidia pertinet ad praecedens caput, inde male divulsa. Novi enim capitis initium satis manifesto signavit auctor his verbis seci. 5. Stia QOSis equorum quae curo stabuli, qui dimentorum cultus, quac Osee Mationis solicitudo S f. R. I. Totii. V B

SEARCH

MENU NAVIGATION