Valentini Henrici Vogleri De rebus naturalibus ac medicis quarum in scripturis sacris fit mentio commenntarius. Accessit ejusdem Physiologia historiae passionis Jesu Christi 1

발행: 1682년

분량: 563페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

- AD APY RIIX. X. primario adscribunt, in hoc affectu partes illas maxime I horare censeant. Ut igitur res eo clarius possit exprimi& dissiniri 'paucis praemittendum fuerit, quidnam per facultatem ejusmodi tam vulgo intelligatur, quam intelligi

debeat.

Nam vulgo quidem per facultatem non nisi pars ejus solet denotare illud videlicet, quod organo ipsi non inest. sed aliunde ei communicatur. Unde facultas etiam vulgo a medicis Physiologis dicitur influere.

At vero rem recte reputantibus apparet, communem

istam doctrinam de lacultatibus earumque influxu minus veritati consentire. Etenim per acuItatem seu uisui denotari debet omne illud , quod ad aftionem aliquam perfecte edendam requiritur. Id vero non unum aliquod, sed multiplex est M patetim quidem in Psomet instrumento seu parte organica requintum, Partim aliunde ad eani delatum. In ipsa jam parte requiritur justa ejus con r-rnatio, quae itidem non in uno consisti . Etenim ad eam pertinet justas conveniens figura, magni do, situs, Unicitas, utpote quum horum uno saltem vitiato psa quoque actio non possit non vitiose edi. Quandoquidem vero oriagano ipso recte quamvis sese habente nulla tamen actio

peragi ossit, nisi illa quoque quae aliunde advenire deis bent Eunt; quaenam ista sint, non minus quoque debet constare. Est autem illud praecipue influm calidi cum sanguine. Eo erum absente vel denegato, non tantum sensus lametipsos castrabant. Calli sive sacerdotes Cybeles erant arre. carm- prser assam reperturbationis rinis fiuntur, id ibi Gilb.

272쪽

D A VI Ea Is Iossus motus partis alicujus perit, sed etiam vita ipsa peri. clitatur. Et vero calidi influxum maxime ad sensationem pariter ia motum esse necessarium, vel ex ligaturis luculententer Ze adserasum apparet ne nunc alia adducamus Soent quidem multi vim illam nervis piducipue Misrebro adscribere; quod videsicet ex illis utraque isthaec tam sentiendi quam partes loco movendi vis derivetur Et Quidem ad utramque facultatem, adeoque utrasque actiones praestandas, cerebrum 1 nervos symbolam suam conferre nenio poterit ullo jure dubitare. At vero solis illis facultates illas deberi acceptas, usque adeo non potest admitti Ut ne quidem praecipua virtus illis debeatur. Sanquinis enim influxu denegato protinus facultates istas cum insavitain manifestum discrimen adduci, nimis constat Praeterea in cerebri mervorum affectibus nunquam non cor apsum quoque' sanguinis motus afficitur M. Ne nunc illud urgeamus, quod multa cerebro, nervis attribuantur, quae tamen non injuria saltim in controversiam possint vocari. Quicquid autem de hac re sit, illud nunc certo est constituendum, ad facultatem plenam Sc perfectam plus uno requiri, atque ita minus recte vulso iacultatem influero

Quod igitur jam ad partium tremorem trepidationem

perterrefactionei consternatione inductam pertinet procul omni dubio pars illa trepidabit, quae ad motum maxime est apta. Ad motum vero peragendumaumce requiruntur musculi eorum contractio, quae tum fibris musculorum, tum tendinibus perficitur. Quando Iidelicet pars aliqua movenda est, necessiim est illό mulculos quorum beneficio motus peragitur, contrahi fibris

273쪽

oppositis remittentibus, extentis sicUt autemsere hahet in voluntarioat naturali motu, sic quoque in violentoti praeter naturali spasmo videlicet S convulsione Nervos sane contractionem ullam pati, contra ipsorum me etiam sensuum est fidem. Ad iuvero ut musculi contrahantur, requiritur spiritus aliquis seu subtile aliquod maxime mobile' quasi flatulentum corpus quo in fibras illapso

N eos distendente breviores illae fiunt, ad principium suum retrahuntur: sive tali aliquis spiritus in ipsis musculis sit connatus, sive aliunde ipsis oppeditetim e qua re non fuerit absque operae pretio legere Disp. de motu animatium ab Ampl. nostro Conringio ludum habitam quam vis in illa reperiantur, quae postea aliter docuit utrum itaque musculi vel fibrae maxime moveantur, quin imo solae ad motum peragendum sint conditae illas quoque in

tremore maxime assici, non videtur esse dubitandum Etita

quidem, ut ipse ille Spiritus quasi vacillantis Se titubantis

in modum in illos intrudatur praesertim qUtam a terrore sanguis subito ad cor remeet, atque ita partes illas quadam tenus simul destituat. Quod nunc ita paucis affertum alias liberius PersequemUr.

ligatur, certum est. Nec vero quenquam temere fugit,

fluminis istius beneficio AEgyptum irrigaria foecundari. Quod nempe certis aliquot anni mensibus ripis suis egressus regionem illam inundet, re simul etiam terram reddat fertilem idque praeeipue limo, quo instar fimi cujusdam agros opplet. De quare legi Possunt, quae praeter alios in

274쪽

unum collecta exhibet Uendetinus lib. de admirandis mi. Nec vero illud temere quenquam iugit, nunquam pluerein AEgypto , quapropter pluviae defectum Nili exundatione abunde suppleti De cujus rei caussa variete exortae sunt disputationes, perinde ut de ipso incremento Nili. Et quidem quod ad hoc posterius pertinet, non amplius hocile dubitandum est, quin illud ipsum fiat a continuis istis pluviis , quae in Ethiopia sub Tona torrida per

aliquot menses effunduntur. Quarum aquam immensa vi in Nili fontes Se alios fluvios in eum sese exonerantes Profusa, non potest non ipsemet Nilus deinde supra modum

increscere.

Pluviarum vero earentia non una fit de caussa. Possit quidem videri, quasi propterea illis AEgyptus destituatur. quod ventos itidem nunquam sentiat. Verum licet non omnis ortassis AEgyptus ventos sentiret non tamen pro pterea plane regionem illam ventis carere, dicendUrria est. Equidem peculiares quosdam ventos, Sc nocturno eum primis vel etiam matutino tempore ibi spirare, iam olim etiam Theophrasto annotatum est, lib. de Ventis Idqtiod deinceps, perinde ut tantiam non omnia alia, ex eo libro translatum est in fetiionem XXMI. problematam. Ut vel

hinc appareat, per injuriam illud opus in Aristotelem conis ferri quapropter ventis quidem non plane destituitur AEgyptus: licet miliores ibi sint, nec de die seresentiantur. Caussam vero quod nunquam ibi pluat, idem ille m0do laudatus Theophrastus lib. eodem duplicem reddit. Quam- Dd a via

Euphratem aestate exundare ob nives in Armenia colliquatas, Straboeι. i. p. Ηρ. Sed Tigris de Euphrates non invehunt limum, sicut ici AEgypto Nilus Plin. l. ιδ. e. ι . p. 3est. AEgyptum Nilus irrigat e.

275쪽

etra Apy IIX. T. vis enim de pluviis non expresse ibi agat, nihilominus tamen doctrina ejus huc omnino pertinet. Scilicet primo propterea dipsum fit, quod aeri coelum istius regionis impense sit calidum bt fervidum Ideoque nec aura ibi quoque ut in plerisque aliis locis percipitur quod vel ob

nimium aeris aestum nullae fiant tales evaporationes, vel quod statim simulatque elevata fuerint dissipentur. Ad auram videlicet requiritur refregeratio quaedam exhalatio-tionum quae ubi negatur, non potest etiam non uic

quid evaporat protinus vel absumi vel dissipari. Quod autem de aurae dissipatione dictum fuit, idem quoque de pluviarum simul productione fuerit affirmandum: utpote quum multo minus adhuc vapores in sutias Si quam possint mutari, si ne inauram quidem coire permittuntur. Hinc sane quoque fit, quod apud nos quoque tempore aestivo, ubi sol maxime calet, bc si aestus per aliquot diesimo hebdomadas continuatur, raro soleant pluviae gigni. Nec obstat, quod Plinius lib. II. cap. aerem Fg ti nebulosum 1 roscidum esse scribat. Sine dubio enim id de partibus terrae superficiei proximis intelligendum est ita quod licet ibi tales vapores fiant, propter fervorem tamen

aeris altius elevari, minaquam cogi prohibeantur. Praeter hanc vero regionis servivam calicii tatem, qUae Epypto cum nonnullis aliis regionibus communis est, attendi deinde

quoque debet ipsius regioni, ut ita dicam habitus. Constat enim ibi pluvias maxime gigni, ubi loca sunt edita quod videlicet in illis nubes costi consistere possint. AEgyptus

vero quum talis non sit, in serior certe plane sit cava' de

Pressa, Propterea quoque ubi pedem quasi figant& coacervari possint nubes, nullum inveniunt locum Absque nubious vero pluviam posse gigni, absurdum est.

276쪽

Ad Jonte IV. p. 6. . .

Non disputabimus nunc, qualisnam frutex, qui Ionae

caput ita obumbravit, fuerit a ricinus, an cucurb ta, an hedera. an alius quidam frutex, quum illud extra controversiam sit ponendum fuisse Dulicem vel densum, vel

Potius lati folium, quo videlicet issicientem umbram sub sese requiescenti potuerit praeber . Qtiod autem vermis dicitur illum fruticem laesisse vel Percussisse, illud non de quavis ejus parte potest intelligi, sed necessiim est, ut vel praecipua ejus pars atque ita ipsa

radix, vel saltem superior ejus pars, quaeque soliis umbram Praecipue faceret, fuerit laesa Constat autem omnes Plantas, sicubi a vermibus fuerint corrosae, exaresceret Or-

Dd a rumpi

Pro ut vertit non modo S. Hieronνmus, sed laquila, Syni me a i Theodotion, xxx Arabicus uterduein Syrus, dii gni

nus vertunt. --MM-. R. David. v ex eo Arias venen tae genus herbae, quod Graeci okagylii H su Latini, essum vocant Riu , alii iamnum vertunt antae varietati cau tam dedit Hebratum kikaion, genus virgulti in orienta noti si mum, e alibi ut ignotum, ita nomine arens. Unde iu-terpretes maluerunt aliquo virgultum aliis regionibus notum substituer quam ignotum nomen Hebraeum ignaris obtrudere ut

voluisse exprimere, sed timuisse Grammaticos, ne vel hestias in me, vel montes Boeotiae, aut Piusmodi quaedam portenta conta serent. Digito πιν Orale

277쪽

M AD A pr ra. rumpi. Quod sine omni dubio fit, quia dum pars aliqua

primaria seu principalis, in qua videlicet vitae stirpis ali. Quod principium est, perditur,at quidem partim per calici ejus exstinctionemat exsiccationem, partim etiam ob vulnerationem muta inquam tali primaria parte vulnerata, Scipia temperiem suam amittit,ac simul aliis partihus inde provenientibus suum alimentum Z vita subtra

hitur,a

Porro quod de Euro subnectitur, apparet sane in illa regione ventum illum esse subtilemat calidum. Id quod etiam ex Theophrasto aliisque constat. Apud nos quoque ventus ille prae aliis est penetrantissimus, 3c praeterea maxime siccus quam ob causam apposite apud nos Dum cognominatur. Minus quidem apud nos est calidus, etiam tempore aestivo, nam hieme maxime est frigidusci sempe itamen plantas quasi exurit. Id quod subtilitate illa Ze tenuitate sua praestat. Quapropter tiam nullus ventus aestivo tempore tellurem magis S aeque arefacit prae sertim si, ut fieri solet, per aliquot dies spiret. Cum primis sane calidum in orientalibus plagis eum entum esse oportet, utpote suum alias non ita vires Ionae potuerit debilitari. Vastitudinem belluae Ionam deglutentis ex pendens ita scribit ugustinus epis. LIX, ad quasi, Liu omistam commemorare, quanta magnitudo belluarum

arinarum, ab e qui experii in judicetur , menter quem costae uia muni μι quin Carthagine in publico fixa populo nota sunt, quos homines in spari suo evere posset, quis non conjiciat, ovant hiatu palaba ο ulud, quo meliιtjanua speluncae lilius fuit. Ridens deinde paganos qui vestem Jonae obstitisse nugabantur Rondeletius sane ac ipse habet exempla Constat etiam in India D Guinea adraconubra marinus homunc abrepissiaco defutiri.

278쪽

ACBARIAE is Ad Zacharia IX st. I . Locus hic ab interpretibus non uno modo vertitur. Alii enim haec verba ita reddunt, quod videlicet frumentum mustum seu vinum juvenes Umirgines faciat facunis das seu hilars. Alii vero, inter quos B. Lutheruinoster, eo sensu verba illa capiunt, quod frumentum ivsum faciat ad utrius sexin prolisgenerationem. Quamvis autem

non partam hae versiones inter se discrepent nihilominus tamen si physice hunc locum velimus considerare, Utraque isthaec expositio commode potest admitti . Ut itaque de priori prius agamus, plenum Sc lauda hilem victum homines reddere hilares , neminem fugit. Penuria certe moerore animum afficit. Iam vero laetus edefaecatus animiis homines etiam reddit affabiles tristitia ex adverso taciturnosae cogitabundos. Nec tantum facundi fiunt, qui cibo ac potu generosola praestanti utuntur; Utpote curarum vacui, praeterea ceu in rerum abundantia fieri soleis laudabili tali victu repleti sed etiam Praeterea qui plus justo praestantioris alicujus potus biberunt, solent plus fieri vocales, canori. Qua de caussa quoque hunc locum quidem ita reddunt; quod frumentum ju venes Uniustum eantare faciat mi in . Procul igitur dubio Propheta respicit ad mores adolescentum, juvenum, qui hilaritatem suam cantillando maxime solent declarare.

Fortassis etiam ad tempus messis Si vindemiae respicitur , quo videlicet maxima laetitia in agris solet videri pariter audiri. Id quod apud Israelitas quoque obtinuit ut videli cet inchoreae domnis geneTis laetitiae in agris M vineis instituerentur. Cujus rei menti passim etiam occurrit in Propheticis libris. Quod autem naturalem hujus rei caussam concernit,

maximam partem illa desumenda est ex illis, quae paullo

ante

279쪽

iis A C APUT IX. ante sunt praemissa. Quo videlicet magis curis solutus suerit animiis, eo quoque nunquam non homines simul cum ipsa laetitia in sermones vel potius loquacitatem Sc cantum solent effundi quando vero abundantia cum aliarum rerum tum praecipue alimenti adest, vel iis se quis repleverit,

maxime tum euris solemus solvi. Praeci Pire Ver generosus potus vel alius qui palato gratus est, illud ipsum praestat, juxta illud Satyrici Foecundi calice, , quem non fecere disertum Fit autem illud cumprimis propterea, quod potus hilariter assumtus propter vim suam inebriandi cere-hrum adeoque sanguinem solito reddat calidiorem, atque ita simul ipsam phantasiam magis moveat Sanguine autem incalescente, tum universum corpus, tum etiam lingua es partes spiritales fimul ipsae admotum impelluntur. Unde dicacitas vel garrulitas quaedam laetitiam nunquam fere non solet comitari. Si quis autem verba isthaec in altero sensu malit accipere, utique villae curniPla experientia a PPrime convenit. Nihil quippe aliud tum verbis istis Prophetae denotatur, atq; quod apud Comicum dicitur, me Cerere finibero frigere Venerem. Laudabilis videlicet alimenti eaque plenior suppeditatio non potest etiam non honum sanguinem gignere, quidem etiam in magna copia. Ubi vero inculpabilis est sanguis, ibi quoque genitalis humoris .majorem

280쪽

stuc ΠARIX: ar iorem uel praestantiorem vim gigni necessum est. Et vero

constat, homines tali victu utentes, nisi aliis de causiis a borent, prae aliis in venerem solere agi Cumprimis au tem vinum M quivis alius generosus potus ad seminis e

nerationem M venerem excitandam maxime est idoneus rinpote quum talis liquora subito possit in sanguinem lasemen converti, Milurimum possideat calidi atque spiri-

tuosi, pauca habeat recrementitia. Ruse omnia ad se minis genei itionem quam maxime in idonea. Ut itaque, utram explicationem quis velit admittere hactenus quidem perinde esse videatur. Dicimus hacteianus. Nec enim Hebraici textus genuinam significationem

indagare hujus nostri est instituti.

Ad Lachariae X. k. I. Ier. v. 24. Pluviis non tantum sementis sed omnium in univerasii stirpium Se productionem 1 conservationem Prom veri, notis 4amum est. Cum primis autem necessaria est pluvia ad plantarum augmentationem, idque nonino nomine. tium enim ad auctionem corporum nihil aeque Conducat, quam alimentum calidum Sc humidum, quod videlicet illudi promtillime possit partibus Ugendis apis poni, Se simul etiam partes ipsa reddat ad majorem augmentationem aptiores; ideoque caelesti quoque aqua itiiud ipsum maxime praestari, omnino est certum. Est vi delicet illa prae aliis aquisinam de thermis, sive calidis e terrascaturienti Dus fontibus nunc non loquimurycalida: quam vis non omnis semper vel aeque sit talis utiod si enim ex loco frigido lacum rigidis ventis adveniat, potest illa quidem simul etiam plantas refocillare, minuS benigne tamenὸ quam si suavior sit, Se minus Digida. Quam sane differentiam etiam in ipsis mei plantis licet observare; utpote quae

1onge laetius crescunt, sicubi iis blandior pluvia uerit affusa, Et quam

SEARCH

MENU NAVIGATION