장음표시 사용
11쪽
Germania in Helvetiam, Galliam, Britanniam, Duniam aut alio, iubemur a scriptoribus concedere, quare et rerum Perceptarum memoria paene exstinguitur
et reditus ad domestica dissicilior redditur. Sed in persequendo unius viri maximi cursu, semper animus in unam rem intenditur, qui vir si princeps suem rit in ista fabula eius dum res gestas sequimur, cetera quoque mirabili rerum continuatione aperium
Porro, si historia ad acuendam prudentiam
apta et vero etiam satis certa debet esse, atque propterea hoc consili disci, ut non modo res ipsas, sed earum quoque sontes, quaeque ex isti m narint, actionumque humanarum et consiliorum exitus videamus ingenium profecto, animum moresque eorum perspectos habere oportet a quibus profecta sunt et administrata ea, quorum narrationem historia compleretur, quibus cognitis et rerum caussae patent et adiumenta sapientiae vel impedimenta intelliguntur. At ea tradi in perpetuae hist
riae contextu non satis commode possunt, cum et rerum multitudine lectores opprimantur et crebrius reuocentur a summa rerum gestarum cogitati se comprehendenda, et rerum personarumque vel
ti character infinitis iisque minimis rebus formetur, quae quidem in vitis clarorum virorum describi popsust quamque Vim ad eorum animos, consilia et actiones siue acuendas siue commouendas habuerint. accurate demonstrari, non item in historia perpetua, in qua non tam singulorum hominum quam rei publicae conuersiones quaeruntur' qua re fit, ut, qui historiam aliquam uniuersam, adspersis latis animaduersionibus de moribus consitisque primariorum in re publica virorum, scripserint, veluti BuRNETus in commentariis de rebus sua aetate per Britanniam
12쪽
elaborandae aptam collegisse quam historiam perpetuam scripssse putentur. Sed in singulorum, ut di-Ximus , virorum vitis proprius quasi locus est persequendis vestigiis virtutum aut vitiorum, ut, a quibus initiis prosecta, quibus item modis accensa, debilitata, correcta, omninoque affecta fuerint, quos denique et quo modo rei publicae motus in utramque partem attulerint, scienter accurateque cognosci possit. Cui priuatae historiae corpori si adiungeretur narratio rerum publicarum, cuius illi auctores aut adiutores fuerint, ita harum ipsarum vicissitudinis quasi aliud agendo discendae opportunitas, aut certe ad illam rectius cognoscendam, cognita hac priuata, aditus daretur.
Ac si historia vitae magistra recte dicitur, hactenus prosecto utilius fuerit, actiones hominum, quam fata et casus, perspexisse. Neque enim horum cognitio acuere prudentiam potest, nisi, quam sine effecta aut directa humanis amonibus intelligatur, Vnde, quid temere aut sapienter, apte aut inepte, recte aut turpiter factum sit aut debuerit fieri, liceat cognoscere. Sed singulorum hominum historiam pleniorem esse documentorum humanae sapientiae vel stultitiae, in hac certe vel tenuissimas actionum humanarum caussas diligentius explieari posse quam in rei publicae historia, facile intelligitur cum historiae priuatae proprium sit hominis ingenium moresque ostendere ad spectandumque propctere, sed in illa publica
vicissim rerum publicarum conuersiones potissimum, hominum actiones et merita non nisi obiter et illarum rectius cognoscendarum caussa, enarrentur. Quodsi igitur instructi accurata cognitione clarorum Virorum, quorum moderatione et prudentia uniuersae rei publicae salus maxime contineretur,accesserimus ad ipsam
rei publicae historiam, aut si hanc didicerimus quoque coniunctam et intextam narrationi de rebus a talibus viris
13쪽
viris pro rei publicae salute gestis, ut animus in prae-
tiaras actiones magis fuerit quam in communes casus
intentus quidni hoc modo historia uberior ac stu.ctuosior bene agendi disciplina fueriti Enimuero talem esse Ioachim Camerarii de Philippi Melanchthonis vita narrationem nec dubito
dicere, nec vereor ne quemquam ista in laude contra dicentem reperiam. Neque enim quisquam in istis initiis Ecclesiae nostrae elanchthone celebrior, aut in ista re publica sue constituenda siue administranda vel diutius vel maiori cum dignitate versatus fuit. Ad huius sapientiam, tamquam ad oracu tum , non modo priuati homines, sed populi et mges confugerunt, ex huius disciplina paene omnes exstiterunt, qui scholis et conuentibus sacris praeficerentur huius vel opem vel consilium adhibuerunt, eum de salute publica deliberandum, aut ratiora instrinae reddenda, aut caussa publica defendenda, aut pax inter dissidentes de religionis ratione concilianda esset; et, ut breui complecta omnia, nihil fere magni tum temporis gestum et susceptum fuit in religionis negotio, in quo non aut eius unius aut cerinae maxime auctoritas viguisse Qua re essicitur, ut, qui eius vitam recte cognouerit, paene omnem eius temporis historiam religiosam simul teneat, nec cum ullius alius historia res tum in ciuitate Christiana gestae melius aut aptius coniungi possint. Isto autem artificio utriusque in unum corpus coniungendae praeclare usus est Camerarius qui, eum a prima adolescentia cum Hanehthona coniunctissime vixisset, essetque unus e paucis, quocum is consilia fere omnia communicaret, id quod nemini Velitriusque mutuas epistolas legenti obscurum esse potest, diligenter hac narratione complexus est
non modo ipsius Philippi acta sed uniuersum quoque eursum religionis, qui ista in tempora incidisset. Hunc
14쪽
si ego dicerem omnium aequalium scriptorum ingenio prudentiaque excellentissimum, oratione autem ita ceteris omnibus praestantem, naturali sermonis pulcritudine nemo a veterum eloquentia propius
abesset, nihil dicerem nisi quod omnium, qui iudicare possunt, consensu firmatum reperiretur. Mirifice quidem me semper memini delectari illa librorum Camerarianorum elegantia et subtilitate, inprimisque huius, quem propter argumenti dignitatem,
Vbertatem rerum, elegantiamque et grauitatem orationis, audeo honarum literarum studiosis quam maxime commendare. Nam primum ex eo cognoscere optime poterunt Melanchthonem, quem uno ore omnes consentiunt primarium in Ecclesia nosti afuisse virum, in quem intuentes tamquam in illustrissimum doctrinae atque virtutis exemplum et vehementer se ad laudem veri heologi consequendam incensos sentient, et illam ipsam , sese ad eius militudinem accommodando, consequentur. Tum breuiter quidem at satis plene relatum legent quidquid de religionis christianae per Lutherum ceterosque veritatis diuinae statores in integrumi ' stitutae caussa , a principio ad concessam nostrisi minibus pacem et ius constituendae rei publicae, itemque orta ipsos inter Theologos nostros de doctrinae forma dissensione, acciderit. Quae cum Camerarius non dissoluta in commentarios coniec rit, sed apto, ad earumque rerum, quae incidissent,
consecutionem accommodato ordine conglutinauerit, nec eas res anhumerauerit lectoribus, sed caussarum fontibus apertis animos ad sapientiae et virtutis studium narrando direxerit, ipsam autem orationem admirabili suavitate condiuerit non oblectationem modo habebunt liberalibus ingeniis dignam, sed etiam bene dicendi commentandique exercitationem, maximumque recte agendi incitamentum.
15쪽
Neque iis, qui clarorum virorum ingeniis et rebus gestis delectantur, deerit earum spectandarum opportunitas tanta enim varietate talium locorum Camerarius historiam distinxit suam, ut tamquam in tabula illustrissimorum istius temporis virorum lina ne adumbrare voluisse videatur. Μihi igitur valde laetanti cecidit, ut Strobesius, V. Reuci se mihi significaret, consilium huius C merarianae narrationis typographi formis repetem dae animaduersionibusque suis illustrandae cepisse. Neque enim obuia admodum erant huius libri exempla neque in eo nihil erat, quod luminis aliquid desideraret. Ipsum autem Strobelium et in hoc literarum genere excellentissimum cognoueram, et in
μι-sianis libris ita versatum, ut hactenus eum hodie a nemine vinci putem quod a me verissime dictum agnoscent omnes , qui varia doctissimi viri de rebus Melanehthonis stripta contulerint. Itaque librario facile persuas, ut in nouam libri Camerariani editionem sumtus impenderet, neque ei a me aliquam libri commendationem flagitanti negare potui, non quo is eum me crederem esse, qui ornare ibhrum elegantissimum mea Iaude possem, sed ut ostenderem nec studium mihi defuisse, nec voluntatem libri commendandi auditoribus certe meis, apud quos sperabam aliquam meam auctoritatem fore. Sed quid hac in editione factum sit, quibusque rebus ceteris praestet, paucis dicendum videtur. Primum igitur editus est liber ut in calce dicitur, Lipsiae excudente Erneso Hegesino Constantiensi anno a s 66 hac inscriptione De Philippi Melanchthoniis ortu, toti, vitae curriculo et morte, implicata rerum memorabilium temporis illius hominumque mentione atqud indicio, cum exmsitionis seri cohaerentium narrati diligens et accurata Ioachimi Camerarum sm octonis paullo post eodem ipso an-
16쪽
no, eademque sorma, iterum exscriptus iam
sumtibus Utrumque exstare exemplum ac differre ouodam modo, primus quod sciam, docuit SeheL hornius o μακMrrης' , recteque dixit ouum oui similius non esse posse quam utramque inter se editionem, egoque ipse, qui utramque in libris meis h beo, confirmare possum , eandem utriusque militudinem in paginis, quae sunt, Praeter appendicem, qa 3 lineis ac formis omnibus esse, ut vel acerrimi
cuiusque oculi nihil discriminis videre possint, nisi in epilogo p. 4 et s. typographus pro verbis iis quae iam descripsit Sehelhornius, alia substituisset, quibus fgnificasset tantumsui in hae ALTER A libelli is
us editione navatum esse ut te entes, sic inquit, attemtionem respectus nostri non sint destraturi itaque non esse opus adiecta aliqua expressorum emendatione , incepto uno aut altero in Rio RE etiam EDI Tio Nanon animaduersio errato. Cui epilogo subiecit indicem eorum quae Camerarius adscripsisset archet Po, praetermissa tamen notatione vitiorum, quae in priorem editionem irrepsissent atque in hac posteriori fuissent emendata, et notatis duobus aliis, quae ne in hac quidem essent deleta. Eam fetuta est temtia, octonis etiam, at forma minori, plagg. o. quae
in libri fronte dicitur parata Α. 59i Liniae impensis lentini Megelini, in calce, impressa per Vehaelem
Lamaeniarger, et secundam quam diximus, etiam vitiis seruatis, exhibere videtur, quamquam char ctere literarum longe deterior est manc plane expressit ea, quae in titulo annum 159 prae se fert ac potius mentitur; nam in extrema parte libri habet signiscationem A. 391. et illius, quam modo commemoraui, etiam in paginis et versibus simillima est, ut, praeter titulum, nulla re differat. Fe-
17쪽
ct etiam De Irid. Reimmannus ' mentionem albur, quae prodierit Liptae i596; sed, cum is unus sit qui eam exstare profiteatur, dicebit dubitare cum Clemente et suspicari vel vitium esse in anno post illo pro 696. quo est CarpZouiana excu. si vel illam anni 'vi nouo titulo fraude aliqua librarii ornatam esuccessit alia agae Comitum ectypographia Adriam Hac Μ DCLV. duodenis h. t. Vita Ph. Me author Dach. Cam. Puebergen si is qua conspicere licet historia primae Reformasse Misaccisae multasque alias res memorabile sit ροι dignissimas, Pagg. 428, non admodum elegans, sed aucta indice rerum memorabilium qu ceteris praesta Postrema est Lipsiensis apud Theod. Mamsinum H ybegra. DCXCVI octonis, Pagg. 43a..
eadem ut in vetustioribus editionibus inscriptione, cura, ut perhibetur Frid. Benedi Pi Carpaouis, ICti et Senatoris Lipsiensis, qui Camerarii narrationem
de Georgio Principe Anhaltino, deque Helio Euano BUR eodem tempore ediderat quamquam repetita dicitur Lipsia i sta . . Is abie, it Melanchthonis aliquot epistolas superioribus editionibus subiunctas, sed addidit narrationem de elanchthone, sarcophago, in quo eius exuuiae conditae essent imposium librique lectionem adiuuit narrationis in sectiones partitione atque elenchum Praecipuorum argumentorum illi accommodatum in libri principio
Quidquid ornamenti hae superiores habe-Vt istud omne non solum complectitur haec, quam Videtis Lectores, editio, sed est etiam multis modis locupletata. Nam primum seruata sunt e superioribus omnia, ut ipsae Melanchthonis epistolae quae-cim, etsi rectius in dὀcumentorum appendicem comtestae,
18쪽
iectae, partitio quoque libri Carpetouiana argumemta sectionum cuilibet capiti adscripta, itemque in
margine notati anni , quibys quaeque res gesta fuerit. Porro subiectae sunt textui notae, quae res a Camerario traditas vel illustrent vel confirment, vel libros, in quibus copiosius tractatae reperiantur, indicent. Harum aliquot, eaeque uncis inclusae, ductae sunt e parte priori Catalogi Bibliothecae Schra-derianae editi Dresdae A. MDCCX. 8. sed pleraeque a Strobella U. l. magno studio collectae. Cui et ipsi visum est, praeter nouum indicem rerum praecipuarum librum ornare insigni documentorum, etiam antea nondum editorum, apteque positorum, copia, testimoniorum de libris Melanchthonis auctoritate, narratione de scriptis eius quae coniunctim
varie prodierint, denique locupletissima bibliotheca omnium librorum qui vel a Manchthon editi vel de rebus ad eum pertinentibus ab aliis conscripti fuere Gratias igitur, spero, habebunt Lect res doctissimo viro, quod suis de religionis inprimisque Melanchthonis historia meritis hunc cumulum addiderit, meque ipsum, si quid meo quoque nomine eos rogare licet, beniuolentia, qua egregitim hunc Camerarii librum Strobelli diligentia illu stratum exceperint, vehementer incitabunt, ut, quod iam aliquot abhinc annis institui, studium meum ad magni Mianehthonis epistolas siue editas siue ineditas uniuersas uno corpore complectendas, DEO fouemnante, referam Scripsi in academia Halensi die
III Octobris Α. C. MDCCLXXVII.
19쪽
Saepe et multum egerunt mecum amici vivente adhuc et bene valente Philino Melanchthone,
ut, quae de illius genere, vita, studiis actionibus comperta haberem, literis mandare inciperem. Multa autem mihi nota esse arbitrabantur. quem et celeriter in eius familiaritatem peruenisse, cum ille primum sese in has regiones contuliLset, et coniunetissime cum ψ vixisse scirent. Dilputabant pertinere, me narrante potissimum cognosci illa, ad celebritatem necessitudinis nostrae, et hunc fructum capere utrumque consta fissmi in vera amicitia usus, honestissimum simul atque iucundissimum videri. Saepe literas mihi ab eo non aliter quam fratris nomine inscriptas legeranti Saepe viderant, quam amanter ipse me coram complecteretur, et de me absente sermo ne honorificae inprimis mentionis audiuerant. Quibus omnibus moti, et me nostrae amicitiae hanc operam dare, et aliorum cupiditati conciliare illam noticiam aequum esse existimabant. Estoctone aliorum singulari, et
20쪽
gratularer, non nolui quidem hanc descriptionem aggredi et istud opusculum absoluere. Sed nescio, quo pacto semper interuenit aliquid, quo hic conatus impediretur, donec aeterni Dei voluntate e medio sublatus est, et migrauit ex hac vita Philippus Melanchthon cum ingente luctu et
maximo dolore bonorum omnium, et occasionem mihi eripuit non modo gratificandi amicis, sed eiusmodi etiam expositionis edendae, quae ab ipi lecta et plenior et emendatior de eius admonitionibus diuulgari posset Cum vero 'sic
sum mortis illius vehementer urgeremur, Ut tandem huius scriptionis laborem susciperemus, iniecit moram partim animi in recente moerore peris turbatio, partim, ut verum satear, aliae complures opi et doctissi virorum hoc argumento prinlatae lucubrationes, inter quas, cum neqμe Opus
esse iam putarem studio in hac parte nostro, et illis legendis saepe acquiescerem, hebetiores redditae fuerunt cogitationes animi mei, incitati que pristina resedit. Itaque anno toto vertenteres ea sui dilata. Sed cum et amici subiicerent ossicii considerationem, et me recordatio consuetudinis suauissimae nostrae indies quasi interpellaret, sensi rursum paulatim instigari me et impelli ad hanc operam, si possem, nauandam, et tempore neglecto, quo ad fruendum nobis comm niter ista elaborarentur, nunc quasi exequiarum haec et funeris iusta non persoluere amico, ne impietatis crimen subiret, veritus sum citaque et ossicio meo et amicorum voluntati studui tandem satisfieri, ut expungatur nomen, ne quid debe-
