Io. Antonii Viperani De obtenta Portugalia a rege catholico Philippo historia

발행: 1588년

분량: 98페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

4 . DE OBTENTA

filiabus in matrimonium dare cogitabat, ad aedem S. Mariae ad Aquas Lupias in Castella,ubi reges ammaduit . bo conuenerant, Vt de multis inter se rebus dissere- reni., plurimis rationibus illius animum ab hoc betalo retrahere conatus est. Monebat ne bellum tem

re susciperet, quod est consilio,non casu gerendum; neve infidis fidem ullam haberet. Mauros Ingenio esse mobili & infido, quibus pulchrum est fallere , praesertim Christianos, quos acerbe & penitus ode

re e non iurisiurandi religione tangi, non beneficiorum Δί amicitiae memoria moueri, temper cum fortuna fidem mutare. eundem, quem nunc amicum

putat, mox sibi hostem futurum: belluml totum

postremis in se unum conuersum iri. Reputaret anurno sibi cum paucis contra vinum crabiles copias in alienis sedibus suo cum periculo pro alterius commodis pugnandum. Ne fortunam tentaret,& in duscrimen se, remm suam inconsulte conijceret. Euentus quidem belli incertos esse, sed raro voluntatibus hominum respondere. Quod si tandem in Mauri- rara tanta bellum facere destinasset, Larachem expu-n gnandam curaret, maritimum, & ad res multas opportunum oppidum: unde piratas mauros de turcas eijceret, atque in Hispanias Astis transitum praecideret. se ad hoc bellum ei cum L. triremibus rimillia veteranorum militum Hispanorum missarum. Nec vero tamen ipse bello interesset, sed alicui strenuo, & rei militaris scienti duci adminittran- . dum committeret : Ipse suo in regno remaneret, iuuenis, relictas unicus remi haeres, necdum ulla. susce'

12쪽

suscepta sobole, nec ducta uxore. Iisdem quoq; rationibus alij regis Philippi aulae primarij, quos

interdum Rex submittebat, ut idem confirmarent, ab huius belli cura Sebastianum reuocare moliti sunt. At frustra omnis oratio. Nam quamuis diceret se Larachem tantum armis oppugnatiirum , tamen semper animo bellum contra Moluchum agitabat, ut aliqua illustri victoria se, nomeno; suum nobilitaret. Sed neque Henricus S. R E. Ca dinalis, patris patruus , neq, regina Catharina auamonendo , ac rogando ne bellum sumeret indignum se, neq; necellarium,& importunum , iuuenis, sine prole, ac belli neruis, quicquam eius animum flexere: qui non tantum Mauritaniam , sed uniuersam A fricam cogitatione inuaserat: de cui ab assentatoribus persuasum erat neminem posse armorum Portugalensium impetum sustinere, caecus

adoptatum bellum rapiebatur. Augebatq; spiritus Aretilla oppidum in Mauritania illi Moluchi odio ara

ab Abdelcherino praefecto traditum. Ergo totus olim deinceps animo de opibus huic bello insistens, na ψ 'ues inli rui,nautas & gubernatores conquiri, milites scribi , exercitum cogi, arma, tela, tormenta, Scquae ad bellum usui forent comparari iussit. Omnis nobilitas cum armis & equis regi praesto fuit. quandoquidem Portugalenses fideliter & amanter suum regem colunt. M. D. equites, pedites ad XV. M. coacti sunt: sed eorum maxima pars rudis iners. Classis maiorum nauium onerariarum LX.

triremium Vlti praetear alia diuersorum generum B minora

13쪽

Gades

vulgo uers

c DE OBTENTA

minora nauigia numero sere lac cc. Igitur rebus omnibus ad profectionem comparatis anno M. D.

des tenuit . ubi a sapientioribus viris tandem libi persuaderisiuit Larachem solum petere, non alio exercitum ducere. Deinde hac mente hinc recta in Mauritaniam traiecit, atque ad oppidum Tingim . quod in Portugalensium potestate est, classem applicuit . quo in loco Mahomethes cum paucis Mauris illi praestolabatur : ac secundam nauigationem gratulatus est, & de allatis auxiliis gratias egit; sed rationem iuuandi se contra Moluchum reprehendit. Negabat enim regem ipsum in Mauritaniam venire oportuisse, quod eius praesentia suorum bel. landi studium restinctura, & aliorum a se animos alienatura esset . quoniam Mauris omnibus a Christianis metus est,ne tandem secietatis specie decerti hostile aliquid patiantur. Quamobrem tantum ut aliqua sibi contra Moluchum auxilia daret postulauit. Cui rex Sebastianus respondit se nihil nisi de considerato de explorato consilio fecisse , atq; facturum. Tum mauris militibus Mahomethis

iussis terrestri itinere Argillam ire quod oppidum ab Abdelcherino regi Sebastiano traditum supra

memoraui) ipsi reges occidentalem Africae oram legentes eodem classem appulerunt. At Moluchus, qui ingentem equitum & peditum numerum comparauerat, profectust Marocho montes, quos Sus Vocant, circumierat, praesidia certis locis disposuerat, quos ad desectio aera spectare cognouerat

14쪽

runierat, dubios confirmauerat, ac demum in Tasmena loco plano, & opportuno haud longe ab A lcassarequibirio castra secerat, post nunciatum sibi regis Sebastiani aduentum, & classis ad Artaliae litus appulsum, Agmethem fratrem cu lli. M. equitum & II. M. peditum Aretillam versus milit nostium consilia exploratum.Verum Sebastianus pota quam Aretillam nauibus attigit,XX. M. pass. ab Asezilla Larachem terra petere constituit. Itas milites , arma, tela, tormenta in terram exponi, ac militibus in dies viij cibaria distribui,& classis praefectum Larachem adnavigare iussit. Ergo Aretilla proficiscuntur, atque iter ad sumen Almechaetem XXVII. M. pass. hinc dirigunt: quo transito Iarachesectant. Quam rem Moluchus ex transfugis & sp

culatoribus cognoscens, laetus castra contra hostem mouit: atq; ad Alcasiarem quibirium consodit. At Mahomethes, quem invia certiorON perfugae faciunt de maximo hostium numero, & de Moluchi mortifero morbo ex dato sut suspicio era: a

veneno, Sebastianum vehementer orat atq; Obs

crat, ne longius progrediatur, quoad certum de Moluchi valetudine nuncium accipiant: cui grauis si me aegrotanti mors instare creditur. post eius in ortem Mauritaniae principes ad se illico transituros. Sic bellum ex voto sine praelio & vulnere confectum iri. Sed rerum necessariarum penuria & Scbastiani seruor animi nullam moram sustinent. Iam ad flumen Almechaetem peruenerant , qued per

apertum campum Alcassarisqui birii suit X.M. pass

15쪽

s DE OBTENTA

hinc Alcassarequibirio: nec toto itincre Maurus vultis usquam visus fuerat . quae res prudentioribus viri s a callido & potente hoste metum iniecit: quod fluminis transitum Christianis liberum reliquisset, ut post transitum sese illis in patente campo cum

maximis copijs ostenderet, atque ad necessarium certamen pertraheret. Nec res aliter euenit. Nam

ut Sebastianus flumen transmisit , & in planitiem euasit, ac III. m. passi. a flumine progressus est, hostes undiq; aduolare conspecti sunt. quorum aspectus rerum bellicarum insolitos non mediocri me tu affecit. Et quamuis pugnae conditio iniqua esset in patente omni ex parte campo paucos pedites cumagna equitum multitudine congredi, tamen cibariorum inopia, quae iam consum pia erant, & hostium propinquitas, quae nullum facilem Portugalensibus receptum dabat, ad pugnandum eos cogebat. Atque etiam Sebastianus turpe existimans

detrectare certamen , aciem instrui, M in hostem

dirigi iussit. Et Moluchus propius accedens acie in orbem medium instructa, e lectica, qua decumbens vehebatur , in equum imponi se voluit, ut hostilem exercitum cerneret . quem procul a flumine in lata planitie conspiciens, conuersis ad suos oculis , Vicistis, inquit. plures contra pauciores, loco etiam vobis aequiore pugnabitis. Nolite pati tam praeclaram victoriam vobis e manibus elabi. Signum igitur pugnae utrinque datur: ac primo con- 'gressu pulsus Maurus : sed mox omnis equitum M

peditum a tergo x lateribus circumfusa multitudo

exerci

16쪽

exercitum Portugalensem breui undiq; circumuerit, permultos cecidit: reliquos victos cepit, suorum paucis desideratis pridie Non. Augusti. Ipsos

quoque reges alium alius casus oppressit. Sebastianus macie fortiter dimicando mortem occubuit: Mahomethes in fuga errore vadi mersus in flumen

Almechaetem interijt: Moluchum in ipso pugnae

initio in lectica morbus extinxit . quorum calamita tem ardens cometa praenunciauerat. Sic Portugalensium regis Sebastiani iuuenilis ardor ex inscienotia & audacia miserabilem casum inuenit . qui alio

quin si ingentem illum suum spiritum doctrina &ratione rexisset, ob egregias animi corporisq; dotes prosecto vir amplissimus ac clarissimus euasisset. Ad huius cladis nuncium magnus moeror uniuer sam Portugaliam inuasit. Dolebant regis necem, regni vires asstietas, nobilitatem amissam, Lusitanae virtutis gloria nescio quid obscuratam. Cogn, tumq; est sapienter & vere dictum esse, Vae regno, cuius rex puer est ., Post regis Sebastiani interitum Henricus S. R. E. Cardinalis, quod solus de virili Portugalensium regum legitima sobole superesset, Communi omnium ordinum consensu regni gubernacula prehendit. Tunc Rex Catholicus Philippus II. in Portugaliam legauit Christophorum Moram nobilem Olvssiponensem, domesticum suum,cuius fidei & prudentiae fidebat, ut regem Henricum, MPortugalensium prim arios de suo in Portugaliae r gnum post ipsius Henrici morte iure doceret: quo viam filius sororis Henrici natu maximae , ac mas' esset

17쪽

io DE OBTENTA

esset, atq; omnes,qui ius aliquod in idem regnuli, berent, aetate praeiret. Qua legatione Christophorus

egregae obij t. Cu autem Henricus infirma valetudine ,-aetate prouectum se videret, veritus ne si vita decederet non declarato suo successore, variae nobilium dissensiones, &graues populi motus fierent, hanc cogitationem sulcepit, ut eorum, qui ius alia quod in Portugaliae regnum habere censerentur, rationes dispiceret: atque illum deinde renunciaret Portugalensium regem, ad quem regni successionem iure pertinere cognouerit. Ac grauiter tulit,

quod Antonius Ludovici fratris sui filius spurius,natus ex concubina obscuris orta parentibus,tudaeis, ublium rerum venditoribus , nuper ad Ecclesiam

Christianam admisiis, atque olim in sacrum Ecclesiae Diaconorum ordinem receptus , postea miles Hierosolymitanus factus, quanqua a Pontifice maximo his legibus , quae spurium initiari, & initiatum

fieri militem vetant, absolutus, regnum peterr a

deret, afferens matris suae nuptias legitimas fuisse. Diuq; dubius suit virum illi iudicium concederet, an non. Nam actionem dare, quam leges adimunt prohibentes spurios in regni haereditatem vocari, illud erat plures lites serere : at si non dedisset, quia maxime popularis esset, timebat ne multa misceret atque turbaret. Tandem ad dandam illi actionem inclinauit, atque in iudicium admittendum duxit, equo plane excludendum intelligebat , quoniam facile spurius esse conuinceretur: ut male exiens iniquitatem suae causae doleret, non alterius iniuriam

18쪽

quereretur ε, & illius fautores in errorem inductos se esse perciperent; sibi autem deinceps iure liceret de Antonij,& studiosoru eius inselentiam de contumaciam vindicare. Ac Gregorium XIII. Pontificem maximum rogauit, ut causam de nuptiis matris Antonij, cuius iudicium ad sedem Apostolicam spectaret, in Portugalia agi sineret, atque ijs iudicibus, quos ipsemet Pontis ex voluisset, iudicadam permitteret:quia plurimum interesset ad communem Por- iugaliae tranquillitatem mature, qui post se regnet, ante suum obitum declarari 3 cum senex, & valetudinarius sit, multaq; a factiosis hominibus contra

rempub. struantur . nec vero ante cognitam causam

de nuptijs matris Antonii resem denunciandum. Cui postulationi Pontifex benigne concessit: irs imi Henricum causae iudicem praeposuit. Hemiricus igitur de regni successione iudicium constituit,& eos , qui actionem aliquam petendi regnum habere putabantur, citauit, ut ad statum diem adessent: ac pro se quisque experiretur . nominatim s.citauit regem Catholicum Philippum, Emanuelem Philibertum Ducem Allobrogum, Catharina Joannis Ducis Brigantini uxorem, Rainutium Farnesium filium Mariae sororis Catharinae,& Antonium Ludovici fratris sui filium. Sed istorum anter se, &cum rege Henrico assinitatum vincula explicanda sunto quo cuncta melius cognoscantur. Por galensium rex Emanuel, cuius egregia virtus fuit, &nomen toto orbe terrarum illustre, ex Maria Ferdinandi Aragonensium regis α Isabethe Castellanorureginae

19쪽

1x DE OBTENTA.

reginae coniugum filia IX. liberos suscepit, Ioannem, is abellam , Beatricem, Ludovicum, Ferdinandum, Alsonsum, Henricum, Odoardum, Antonium. Ioannes omnium primus post patrem regnauit huius nominis tertius : atque ex Catharina

Caroli V. Imp. sorore filium habuit nomine Ioannem. Is vivo patre ob ijt, atque unicum filium Sebastianum ex Ioanna Caroli U. Imp. filia reliquit. quem iuuenem a Mauris interfectum in praelio Q. pra demonstrauimus. liabella Carolo V. Imp. nupsit: cuius satu editus est rex Philippus. Beatrix coniuncta in matrimonio Carolo Philiberto Duci Allobrogum Emanuelem genuit. Ludovicus ex concu bina Antonium procreauit. Ex Odoardo Maria, quae Alexandro Farnesio Octauij Ducis Parmensi F. nupta Rainutium peperit,& Catharina Ducis Brigantini uxor nata est. Ferdinandus sine liberis obijo Antonius migrauit infans e vita: Alsonsus& Henricus in S. R. E. Cardinalium collegium cooptati lacris initiati sunt; sed alter e vita excesscrat, alters

luscfilijs regis Emanuelis superstes in regis Sub i-iliani demortui locum successit. Quapropter cum Henrico deuincti cognationibus & affinitatibus erat rex Catholicus Philippus ex liabella, Emanuel Philibertus ex Beatrice, Antonius ex Ludovico, Rainutius ex Maria Odoardi filia , Catharina ex eodem Odoardo prognata: quorum parentes iam hanc via tam deseruerant, i pli in petitione regni concurre runt . Drre Brigantinus Sc Antonius ante rege Henricum olus pone omnium Portugalensium urbia principe

20쪽

principe in iudicio adsuerunt, alter Catharinae uxoris suae ius defendens, alter suam per se ipse causam agens. At Rainutius Farnesius Ferdinandum Farnesium Episcopum Parmensem pro se cognitorem allegauit. Emanuel Philibertus licet regis Philippi ius suo melius esse sciret,tamen quia ius suum caeterorum iuribus potius esse intelligebat, ut de su cessione quaestio omni ex parte agitaretur , atque omnis dubitandi ratio tolleretur, Carolum a Ru- uere iuris sui vicarium misit. Rex Philippus PetruGyronium ducem Osunae potentem & honoratum Osu a,

principem legauit cum Christophoro Mora squem etia ante solum statim post regis Sebastiani mortem legauerati duobusq; delectis iurisperitis Rodorico Vasthio ab Arce & Ludovico Molina. Int

rim quoq; rex Henricus totius regni concilium co- uocauit: in quo ordinibus edixit, quoniam de sec- Cessione In regnum controuersia longiorem disceptationem pollularet, ipse vero grandis natu , dc

aegra valetudine esset,ut lX. ex omnibus nobiles viros legerent in Lusitanis prudentia & dignitate praestantes: e quibus ipse V. seligeret; qui, si diem obire sibi contigisset ante litem regni dijudicatam, is si

regnum communi consilio & authoritate gubernarent, donec iudicatum desiccessione esset. Inst, per XX l V. iurisperitorum delectum haberent doctrina & probitate excellentium, e quomm num e ro ipse XI. excerperet, qui de regni si iccessione cognoscerent, ac iudicarent: eorum q; sententijs cui C regnum

SEARCH

MENU NAVIGATION