Io. Antonii Viperani De obtenta Portugalia a rege catholico Philippo historia

발행: 1588년

분량: 98페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

regnum adiudicatum foret, traderetur. Gubernatorum vero & iudicum nomina secreta dum uiu ret apud se habiturum, ne cui fas sit corruptelam aliquam iudicij moliri . Praeterea voluit omnes Ο dines , S ducem Brigantinum pro Catharina vae re, de Antonium iurare gubernatorum ac iudicum sententijs N. decretis se plane semper obtemperatu ros . Quae Portugalensibus non ingrata suere, quod sperarent hac via regnum non nili alicui Poriugo

tensi principi adiudicatum iri: quamuis aliqui nullam omnino rationem externorum haberi maluissent. Igitur causa agitur: 5 quisque ius defendit, cuius eii cognitor . Alvero Catharina Henrici Ill. Gallorum regis mater etsi ad idem iudicium vocarita non fuerat, tame V rbamim a sincto Gelasio Episcopum Comingensem misit, qui Porinsensium regi ius exponeret,quod ipsa in Pori aliae regnum haberet. Referebat Alsonsum huius nominis te tium Portugalensium regem, fratrem Sancti, cui Capeti cognomen suit,antequam regnum obtinuisisset , habuisse in Gallia uxorem Matiadam,ex eaque

a isti filiam suscepisse Roduliam dominum Bononiae in

.lim Gallia oppidi: deinde post obtentum regnum Vx si Fri ' rem duYille Beatricem filiam Alfonsi XI. regis Castellae , atque ex ea Dionysium genuisse. Quare Portugaliam ad Rodulium ex priore coniugio natum obuenire debuisse, non ad Dionysium ex V X re secunda procreatum: eademque ratione ad RΟ-dulfi potius, quam ad Dionysij nepotes pertinere. Reginam Cassiarinam a Roduci nepotibus maternum

22쪽

num genus ducere. Qua oratione non modo regnii poscebat, verum etiam ipsum regem Henricum,dcquotquot ab Alfonso reses fuere,inale captae Portu-galiae haereditatis accusabat. Vnde quoniam par non erat stultam legationem censere, a quibusdam

existimatum est Episcopum Comingensem specie quidem petendae Portugaliae haereditatis, sed revera missum, ut cum Portugalensibus secreto aliquid contra regem Philippum ageret . quem Galli, qui

cum Hispanis continuas simultates exercent, videbant omnium Christianorum resum,quotquot vim

quam fuere,ex Portugaliae possessione potentissi

mum fore. Quod Catharinae ius, quia nullum om nino erat, quoniam ex renim Portugalensium, Gaulacarum, & Belgicarum monumentis constaret Αl-

sensum nullos ex Mallida liberos suscepisse; dc Robertum,qui post obitum Ma tildae Comitatum Bois Doniae obtinuit,non ex Mallida, sed ex Mallidae sorore Alida Claramontis & Aruerniae Comitis uxore natum sitille, ab omnibus neglectum est : mens tamen, & voluntas a quibusdam probata. Et Antonius iussus matris suae nuptias legitimas ostendere quatuor testes dedit, duos e nouis, materteram inquam suam, & materterae maritum , duos e veteribus Clicistianis ortos; quos subornauerat, ut m

sati de matris suae nuptijs dicerent legitimas suisse, seq; ipsis interfuisse. Qui ortum e veteribus Christianis ducunt, conscientia conuicti fassi sitiit se quidem ab Antonio instructos fuisse, ut affirmarent eius matre Ludovico patare legitime nupsisse, re vera

C x tamen

23쪽

ac DE OBTENTA

tamen se nihil de hoc matrimonio scire. At materterae maritus & matertera testificati sunt verum

S: legitimum connubium filisse , secv ipsis nuptiis

intertasse. Verum minutatim de loco, tem pore,&his, quae factum circumstant, interrogati cum inter se dissentirent, neq; eorum constaret Oratio, rex Henricus ipsos tanquam aperte fictos falsosq; telles in carcerem consici debitis supplicijs affici iussit: ipsunq; Antonium sedens iudex cum IV. Episcopis , totidemq; iurisperitis, quos ad cognoscendam secum causam adiunxerat, Dronunciauit spurium esse non modo omnium opinione semper ita habitum, sed etiam a Ludovico patre voce, ac scripto saepe: ac demum testamento renunciatur sua quoq, consessione conuictuna, quod olim a I

lio lil. Pontis mari quibusdam legibus, quae cotra spurios sunt, absolui postulauerit ; absolum q; sit . . Nec multi a lata sententia dies intercessere, cum a Prioribus alterae Gregorij XlII. Pontificis Maximi litterae vel Antonij rogata , quod alios, quam Porrugalenses iudices appellasset , vel Alexandri Fr menti in portugalia Nuncij Apostolici opera , qui cum Antonio magis facere , quam cum rege Philippo existimabatur, regi Henrico redditae sunt: quibus Pontifex maximus priores laas liti eras interpretatus, quod in illis Antonij causam agi tantum in Porciigalia , non etiam iudicari sensisset, aperte iubebat ne in Portugalia iudicaretur, sed ia- dicanda Romam ad se transnitteretur. Quod rex Hearicas satis acerbe accepit: questusq his litteris

24쪽

po RTU GALI A. a

non modo authoritatem suam immerito cotemni, di integritatem in tam aperta causa violari, sed etiadissentiones ciuiles ali, & reipub. Portugalensi ex varijs motibus occasum afferri, asperius,quam eius

mores serebant, Pontifici rescripsit. Atque illum hoc etiam male habuit , quod sensit Romae per nouos Christianos, quorum ortus a Iudaeis est, agi, ut de Antonsi causa iudicium, cuius maternum genus ex iudςotiun stirpe prosectum esse sciunt, prolate tur: quoniam in magna spe habent ipsum aliquam

do ab omnibus regem creandum, si nullus denu elatus rex sit. Cum vero Intelligeret Antonium c tra iusiurandum, quo iurauerat se re iudicata stat

rum , ac nihil contra moliturum, multa movere,ac

modo plebem, modo ciuitatum dc Dynastarum procuratores ambire, hortari, rogare, multaq; illis polliceri, ut se regem creent, quod regis creatio ad ipsos pertineat, iussit illum ex urbe Olyssipone, totoq; urbis agro intra certum diem excedere: edis riti, ne posthac Olyssiponem reuerteretur, comminatus illi, ni paruerit, poenam, quae contra non obedientes regis imperio, & contra perturbantes regni pacem & tranquillitatem constituta est. PM ruit edicto regis Antonius: sed mox acrius stimulate animum regnandi cupiditate Olyssiponem re- dijt ; eademq; mouere coepit. Quod sentiens rex Henticus illum ut reum citat; atq; adesse negligen tem bonis omnibus spoliat; & ni e finibus rem edicedat, panam costituit, quae de laedentibus regiam maiestatori sumitur. Graues quoq; poenas contra

25쪽

ts DE OBTENTA

eos sancit, qui Antonium tecto exceperint, aut re aliqua iuuerint, vel eius rebus ullo modo fauerint. Post quae Antonius procul a conspectu regis Henrici latuit - Αt vero regis Philippi procuratores, qui

bus rex praeceperat suo nomine rege Henricu orare, Vtius suum bene perspiceret, atq; ubi perspexisset optimum esse , non dubitaret se regni successorem Portugalensibus denunciare , sic de regis sui iure apud regem Hemicum disceptant. In regnum non morientis testamento , sed propinquitatis iure succedi. Regnum enim ei, quem unuin ex omnibus delectum ciuitatis principem,& reipub. moderatorem constituerunt ad tollenda ciuium dissidia, quae in noua regis creatione ex dominandi libidine semperenasceretur,hac ceciditio

ne delatum a populo, ut in demortui regis locum qui propinquatatis vinculis coniunctissimus illi esset, ex legitimis natus nuptijs, succederet. Quod si

Fures eundem propinquitatis gradum tenerent , mas seminae, & maior natu minori praeponere-

vir. Proinde regnum este non demortui, sed generis haereditatem, eandem' indiuiduam , ac iure sanguinis adeundam: quae non ad eum, quem rex moriens voluerit, sed quem illi sanguinis cognatione proximum natura fecerit, venit. Ipsi regi Henrico regem Philippum omnium, qui Portugaliam succelsionis nomine petat, necessitudine proximum esse: interiorem quidem Philiberto , non modo quia mater eius Isabella semper augusta Beatricem Philiberti matrem aetate anteluerit, sed quia ipse

26쪽

po RTU GALI A. is ipse rex Philippus Philiberto grandior natu sit 3 C

tharina vero, quod eam sexus nobilitate, de aetatis authoritate antecedat; at Rainutio, & quia maior

aetate, & quia uno propinquitatis gradu propior. Nec magni momenti esse quod a Cassiarma assem tur,i se patrem suum Odoardum repraesentari: qui si viveret, ipsi Henrico succederet. Nam in huius regni successione nullus nunc est fratrum filijs cum

patruis concrusus, inter quos repraesentationis ratio haberi solet. quoniam hi, qui regnum petunt , omnes consobrini sunt , regis Henrici fratrum, ac sororum filii: quorum perlonas spectare oportet, non parentum , quas ruc referre non possunt. Id quod etiam antiquissimis legibus a Gothorum teporibus semper in Hispania sematum est. Quinetiam si daretur posse parentes reserri , certe Ma ria, si in viis esset, & Cassiarina Odoardi filiae s atum virilem patris nullo modo possent repraesent

re. Non enim ius naturae patitur, nec tutis rationes, quae naturae vim imitantur, Volunt, Vt quae re vera est foemina, repraesentationis iure pro mare habe

tur . Quare Patrem filia non in sexu, sed in gradu repraesentabit. Proinde licet ipsarum pater Odoardus Isabellae regis Philippi matri honore sexus a teponeretur, non tamen ipsius Odoardi filiae regi Philippo itidem anteponerentur, quae ex sam, nis mares fieri nequeunt. Quod si nullum ius r praesentationis est Mariae, nec a Maria quidem in Ramutium filium transfundi ullum poterit.

Quamotae Porrugaliae succesilone regi Philippo

iure

27쪽

LO DE OBTENTA

iure optimo deberi, quod copetitores omnes aetate, inmper alium sexu, alium vincat propinquit te. Quinimmo leges ipsae Portugalenses hoc ipsum statuunt, ut in illis successionibus mas foeminae, demas nam maior caeteris omnibus praeseratur. De

Antonio se nihil velle dicere; quando leges omnes& instituta prohibent spurios non modo regnorum possessionem, sed ne aliorum quidem bonoru haereditatem ullam ab intestato adire. Illum vero esse spurium ipsi Henrico magis notum atque testatum esse,quam alijs.qui hoc iplum a fratre suo Ludovico saepe audierit:a quo rogarum Potificem maximum etiam sciat, ut ijs legibus filium suum Antonium selueret, quae prohibent spurium sacris initiari, diagnitates eccletiasticas obtinere,in testamentis haer dem nominari. Nec valere Ioannis huius nominis

primi Porrugaliae regis exemplum , quod spurius

fuerit. Non enim iure sanguinis regnum obtantiit, sed a populo rex creatus est, cum e regia stirpe nemo superstes esset non spurius,qui Ferdinando mo tuo iure posset succedere.siquidem eius filia Beatrix spuria esse credebatur. At nunc regis Henrici cognatos extare, ad quos regni haereditas iure pertinear. Haec, atque huiusmodi alia regis Philippi ministri de regis sui iure dicunt : eaque tum argumentis du- istis ex naturae initijs, & ex legum authoritatibus, tum praestantissimorum iurisperitorum sententiis

confirmant. Quamobrem Henricum orant, Vt qua

do regis Philippi causam omnium excellentissimorum iurisperitorum non solum Castellanorum, sed

28쪽

etiam Portugalensium, dc Italorum, atque aliarum nationum iudicio sine ulla dubitatione optimam& requissimam esse videt, atq; ad caeterorum reis gnorum suorum incolumitatem , dc totius rei p. Christianae tranquillitatem maxime reserae, ipsius regis Catholici ius recte, atq; extra iudicium perspiciat: de quod certum est in controuersiam non adducat: neve regem ab omni foro Zc iudicio liberum iurisconsultorum sententiis subijciat, & e rum,quorum animi facilime possitnt odio & amore permoveri. His ipsis argumentis, quae a regis Catholici ministris asserebantur , utens Carolus a Ruuere fatetur Emanuelem Philibertum in hac regni petitione a rege Philippo vinci, quod eo sit minor aetate,sed Catharinae & Rainutio praeserendu, quod illam sexu, hunc antecedat propinquitate. At Dux Brigantinus contra regem Philippum Emanuele Philibertum pro Catharina repraesentationem , contra Rainutium propinquitatem usurpat. Ferdinandus Farnesius vero representationem contra regem Philippum & Emanuelem Thilibertum pro Rainutio, sexum contra Catharinam proponit. Sic in excellentisiimorum iurisperit rum concilio regis Henrici iussit habito quae a quoque dicebantur magno cum studio agitata; & de singulorum actionibus disputatum diu & permultum est. Ob quas concertationes rex Henricus, qui Portugalensibus natiuum regem esse cupiebat,& suo iure priuare quempiam nolebat, a multis persuasus est publicae tranquillitatis causa, vir alio

D quin

29쪽

- DE OBTENTA

quin summae castitatis oc sanctitatis, uxorem ducere , si quos liberos susciperet, Unde omnem controuersiam tolleret. Quoniam vero oportebat absolui a Fontifice maximo lege, qua vetitum est sacris initiato uxorem habere , huius rei gratia constituit Odoardum Castroblancum nobilem Olysi si ponensem ad Pontificem Romam mittere . verum interea in febrim incidit: e qua cum minimὰ recrearetur, sed continuata motiuncula in dies exintabesteret,a nuptiarum cogitatione destitit, atque animum ad declarandum succetare suum aduertit. Fostremue cum regis Thilippi causam optimi esse cognosceret, a qua starent peritissimi legum se

atm ammaduerteret vortugalenses a Castellanis.

alienos imperium regis Fhilippi non satis aequis. animis accepturos, optimum factu iudicauit, veregis Thilippi actioni & Portugalensium voluntatibus utilitatibusque consuleret ,regnu, quod alio quin iure deberetur, certis quibusdam pactionibus illi tradere, quae Porrugalensium commoda respicerent. Et quidem rex Philippus ad omnem aequa pactionem veniebat, ut Portugalensium animos conciliaret, ac quiete regnum obtineret,& bellum contra Christianos & sei generis homines enia Hetet. Praestat enim de suo iure interdum aliquid remittere, quam totum violenter velle retinere Verum aerocuratores ciuitatum postquam hocc silium regis Henrici olfacere incoeperui, ut illi obuiam irent, quaesiuere an extincta regia virili & l

gitima prole sibi liceret que vellent regem creare .

30쪽

Quibus responsum est no licere; quia regnum haereditarium soret, non in populi arbitrio dc potest te situm , partim dotale, partim armis partum . Interea pestilentia Olyssiponem incessit , malum

dirum & miserabile , omnibus commune, corpo rum contactu serpens. Quamobrem vitandae contagionis causa in coenobium S. Benedicti , quod vetus appellant, in suburbio secedit . ubi Christo. phorum Moram ad se accersit. ait velle se certis pactionibus regnum Philippo traderer rogati an ius ullum procuratorium in hac re habeat. ille ius, quod habet, prosert. quod quia inualidum videtur , aliud a rege Philippo mitti postulat . quod mox missum est . Saeuiente autem quotidie magis pestilentia ex Olyssipones suburbio, mense Octobri. anno M. D. LXXIX. Almerinum proficiscitur, ut rebus regni melius illic consulat: ibiq; totius regni concilium indicit. Almerinum est pagus e regione Santarenae quod oppidum veteres Malabim nominarunt in inter quae flumen Tagus fluit XL.m.pac supra Olysii ponem . Locus planus & patens,a dextra de sinistra collibus late cinctus , frugum ferax, venatione amoenus, hyeme saluber, regijs aedibus nobilis: via Portugalensium reges hyberno tempo

re propter aeris temperationem vitam degere consueuerunt. Postquam Almerinum peruenit, cum

Osunorum Duce B: Christophoro Mora de pacti nibus agere, quibus Portugalia regi Philippo tradatur . At rex Philippus sibi persuadens ob Portu-galensium vetus in Castellanos odium sibi ius suum D α armis

SEARCH

MENU NAVIGATION