[Über einige Stellen des Sophocles] [microform]

발행: 1858년

분량: 19페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

5쪽

in GA

BEBB

9쪽

suo die quicunque Te, Vir clarissime, diligunt observant colunt omnes undique magna frequentia congregantur gratulaturi Tibi honoris quinquaginta abhinc annos ad Te delati et recordationem gralissimam et faustissimam instaurationem, eo die ne nos quidem deesse voluimus dignitati celebrandae

Tuae communique omnium laetitiae. Et est prosecto quod laetemur. Nam cogitantes qualem ex eo tempore, quo doctoris philosophiae gradum assecutus es, non docendo solum et praecipiendo, sed etiam rebus prudenter ac sortiter gerendis longa annorum serie Tu Te praebueris, non sine summa et voluptate et admiratione intelligimus prosperrimo successu ad evρntum esse perducta, quae de ingenii Tui praestantia recte iudicantes viri doctissimi olim sunt augurali. Tam late autem palent audes Tuae ac tanta est meritorum uorum varietas, ut alii alia suo quisque in studioruni genere habeant quae praedicent egregie a Te persecta. Nobis id maxime videtur convenire, ut quantum labores Tui scholis nostris attulerint adiumenti atque utilitatis pia consideremus memoria. Cum enim ingens sit numerus eorum, quos Tu disciplina auctoritate exemplo ad ea quae φιλολογία nomine complectimur doctrinae genera ita institueris, ut ipsi partim quae Te docente didicissent alios possent uberrim fructu docere, partim has ipsas literas novo augere incremento OViS-que decorare ornamentis luna earum artium, quibus gymnasiorum discipuli maxime sunt imbuendi, dignitatem et rationem tam luculenter illustrasti tamque acriter defendisti, ut qui ci apud nostros scholasticae summum e et praesidium et decus appellarit, is neutiquam iudicandus sit a vero aberrasse. Haec igitur nobiscum recolentes diem laude ua insignem non esse praetermittendum StatuimuS quin asserremus aliquid, quod voluntatis nostrae gratique animi esset documentum, quodque e eo genere Studiorum petitum, in quo u habitas et regnas, si non per nostro, at Sua Vi ac natura posset Te oblectare aliquantulum animumque Tuum a gravioribus rebus paulisper avocare. Nam reconditiores si adiremus doctrinae partes atque inde depromere vellemus quae recusarent humeri nostri ferre, temere saceremus atque arroganter. uapropter qui in puerorum institutione consueverimus versari, quaestiones quasdam, quae ad expeditius nostrum interpretandi veteres scriptores munus pertinerent, paulo diligentius tractare decrevimus. Dua in re etsi non ignorabamus nihil nos effecturos quod eruditione Tua satis esset dignum, lamen Te confidebamus, quae esset Tua erga nostrarum scholarum ratione atque instituta benevolentia, ne hos leviores quidem conatus nostros SSe contem-turum. laque Te rogamus ut adesse quasi fingas Te nobis in schola cum discipulis nostris locos aliqF praestantissimi poetae explicantibus diiudicesque utrum quae asseramus probabilia videantur esse

an erroris condemnanda.

10쪽

De sententiarum quae versibus supra scriptis inter se nectuntur ratione non parva est inter viros doctos dissensio. Cuius dissensionis causa in iis maxime S posita, quae Electra dicit: η δεινον ευ λέγουσαν ἐEauαρτάνειν. tyunderiis quidem, cui assentitur Harlungius, his censet Electram exprobrare Chrysothemidi, quod, quamquam recte dicat, tamen non recte faciat miserum enim esse eam, quae dicat id esse faciendum quod iustum sit, non sacere quod iusimn sit ostendis Se autem modo Chrysolhemi dem, quod iustum esset faciundum esse. At in ea quidem tragoediae parte, cuius hic locus est, nil tale ostendit Chrysolliemis, et quae dixit eadem V. 338 sq. καλοι το μεν δίκαιον ουπιν γεώλέγευ, ἀλλ' ὐ τυ κρίνεις, ea remoliora sunt quam quae nunc respicere possit Electra Deinde huic explicationi hoc quoque videtur obstare quod, si isto Sensu locuta est lectra, nullo modo Chryso themidi licuit subiicere iρynas oρΘῶs, ω συ προsκεισαι ans. Nam λέγειν cum Electra non potuerit dici nisi propterea, quod necandum esse dixit Aegisthum, qu0m0do eadem possit argui Eαμαρτάνειν propterea, quia, quod decrevisse Se recte diXerit, idem velit perficere' uam quidem difficultatem tollere sibi videtur underus docens non eodem sensu ab Electra positum esse verbum ἐεαμαρτάνειν quo acceptum sit a Chrysothemide; Electram enim hoc OluisSe significare sacere quod non iustum honestumve esset, Chrysothemidem auteni Sic Surpasse ut esset facere quod non utile perniciosumque esset. Sed quamquam negari non potest eiusmodi ambigui tale orationis usos nonnunquam esse poetas tragicos eo maxime consilio, ut vel cupiditate quadam occaecati homines suis ipsi dictis imprudentes viderentur tristisSima quaeque vaticinari, vel huinana stultilia ac temeritale dissidente a rerum veritate divinoque numine ut graviu commoverentur spectantium animi tamen illud eos secisse non videtur statuenduin esse nisi iis locis, quibus vel peculiaris quaedam vis tragica quaesita est ex ambiguitate, vel qui faciliorem non habent explicationem quorumque ratio ipsa cogit quodammodo ad ambiguitatem istam revocare interpretationem. 0uod hoc loco non esSe necessarium paulo post videbimus. In alia omnia oedertino obsecutus atque Ellendii discessit Schneide inus, quem praematura morte his literis replum omnes lugemus. Is enim censuit, quae Electra diceret ' δεινον ευ λέγουσανεεαμαρτάνειν, ad ipsam Electram esse reserenda queri eam, quod Vera dicen tamen non assequeretur

quod vellet persuaderi enim non posse Chrysothemidi, ut Aegisthum una secum ulcisci auderet. Sed haec quoque interpretatio habet quo displiceat. Primum enim, quod rectissime intellexit B underus, ipsa chris theinis putat illa de se esse dieta, et quod opprobriuin in eam coniecit Electra, idem in illam reiicit respondens

SEARCH

MENU NAVIGATION