Paulii Iouii Nouocomensis ... Elogia virorum bellica virtute illustrium, septem libris iam olim ab authore comprehensa, et nunc ex eiusdem Musaeo ad viuum expressis imaginibus exornata

발행: 1575년

분량: 411페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

contemplando san stissime veneremur. Neque enim dubitare fas est, quin inter pristae aetatis Heroes mirifica pietate in coelo beatas sedes meritos, araterna felicitate perseuare.Vel ob id te ipse in terris maior & venerabilior. quod plerique Romani imperi, successeres nequaquam aemulatione gloriae tuae duisti,& impie & turpiter ad certum dedecus ac ignominiam ne siecitae religionis imperarint.Aeream Caroli effigiem nobis dono dedit Alionlina,Magni Laurenti j Medicis nurus. IO ANNIs B E L LAI Cardinalis Parisiensis. Carolidam monstria adisus .ptibus ita possis l ternim virtusferre ubacta iugum, ne tamen erre icti tu nilubprincipe levi, Q.

Extinxtipent reus Opes Latias minasque, Nec laus in lucro ut debuit ese, suit: Regnandι neque enim est,ut regni exemplas μ ξ mulius heu coepti quisuit ille tui, Emulus ille quidem, coeptesque e nominu rex :Sed tibi iam,victo quam nocuus Latio, Num Latio est 'suolam tua viscera victo, Utiit in author poena retortu Si nesis 'rocerescus, animasque nepotum Errantes toto consule in Edisio.

HONORATI Fasitelij. Audita ne olim multipostHerculis arma I Extremm paribus ca*en qui terruit a

ictum virtute ammi, feniaque Rolandumsi Aud Bis robu, asinis tot pignora monis,l Ac teneram resto cum primis orepuellam casid bdurastitamsi credere campo, Congressamque miri ruistricem excederepugnas que alios,abb -οωressertissima bello Feciora,bissenos ex ordine Patilinos' stitas magnis longumsiectatos Galba rebus Euexit cirio, MIentibus intubi aItris,

In .nes raptis immani ex homirophaeis Hoc duce,quem multo trabeatum cernis in auro,pe cetiam ad emi , maiestate rendum, Hoc meruere olli,s t tum exhaustere laborum. CARO Lus hicines, quem necficia vlla,necaturion canet eximio assium cognomine regem Cuius ab aust icys tum primum Gallicasigna Sinis,s instatius victricisseisit Iberus.' Intremuere sideretes, lac Utquesubacta Iphitica

trist

32쪽

Rinica terribili tellus concussa duello. Cetera ab an a s 6s extat se laeta

Te m i diuitia Io v I monumenta docebunt. PARTHENII PARA VICINI NOVO COMEN.Haec vero longe ante alias piae*get imagostuam circum dens messiam ciuxere corona regi' bello reges, tibi maxime rerum Sacratur,pri cum reparas o Martis honorem.

Nam vix Pi ui imperio sceptri que poti Francorum tum arma moues,atque bose suballis Ducis Aquitana celebrem degente triumphum. Nec mora quanquam ingens immani ἀ Saxone bellum Iuruere patrios nes tro Bessis Alpei Vixdum victrices aliquas augustaquesigna Erepandis,cecidere hostes rex captus, ab illo Italia amissos primum Jerauit honores, Et caput erexere arces, Erique Latini, Resiluis, Pere querulis iam stessu procellis Per te exoptatas si dyttuli matorius, Te ne adeo Ai ny pistri laudumque cuivi. D lituos, arae, manaquefcra trahebant' , inobardum Istrates, . Baetica dicam i. mina perfractos Mavortia peEDra Iberos Et totum aulicis domitum felicibus orbem Pon obitos,quem tot exant lac ue labores

Iuppiter emeritum coeli super arce locauit Heroes inter claros, anslumque senatum Aufinia iustiis,ecquiem nunc amula virtus cieris,quis iam pro relligione tuenda

Sollicitus acrisque Deum pia ceperit arma Vοι δ qui scias odist ciuissibus urbes Vertitis infandi que decus deratis ab ausis, Si famae vos tangit amor, audumque cupido, Hoc agit tibinc iusia quaerenda est gloria bellis.

Gotis redus Bollonius.

l A C R o bello quod ante quadringentos anno indicente Urbano pontifice,ab illum ibus Europae RUulis pro glo , ria Christiani nominis,incredibili pietate susceptum,inusitas lata gestum virtute ac admirabili selicitate conse mim est. GOTHi FREDus Bollonius supremum decus tulitas tum in Belgico Oceani litore urbi Bononis dominabatur,prae due se sctebat antiquissimam Lothariniae stirpis nobilitatem, quum pon .

33쪽

time ad Claromoluem Ariternorum oppidum in Asiaticam expeditio

nem ad recuperandas Hieros lymas nomen dantibus, dextro humeroru bra cruce religiose obsignato, coelestibus vitae praemia promittebat. Omis nium itaque princeps Gothisiredus Claristi se militem professus, eam crucem,& belli testeram de manu sacrosaia, hi pontificis accepit Ea verό apud uniuerses erat, DEI VOLENTIS. In erat ei praecipuum naturae donum proceri corporis S grauisis imi oris eximia dignitas,quam excellens bellica virtus, Sc saneta piamissi fides: incorruptique mores adornabant. Naua rat Caesari in Italia bellum gerenti sortem fidelemque operam:Vnde trium linguarum peritiam 5 singularis industris famam bello S pace retulerata Incredibile die u est quo militum concursu,quo ardore procerum,quo di uitiarum,penatium, 'Norima,& Vitae denique contemptu rubrae cruces poterentur. Diuino enim quodam surore concitatis animis, deuotisque cor poribus generosissimi quique non caducum sed immortale decus quaere

e religione

ites gloriarporibus generosilisimi quique non caducum sed immortale decus quaere hant, quum pia sortiaque pectora occupante religione , periculorum omnium metum, spes una perennis inter calites gloriar discuteret: proptepropici quam

34쪽

quam siuscepto voto,cunctis domesticae pacis desiliis, curiistisque opulentioci3 Voluptatibus facile renunciarent.Id vere pium,vereque decorum Prie. sentium animorum decretum, non Gallos mo , sed Germanos,Anglos. Scolos,&Danos,& denique Hungaros aemulatione pietati3 8c gloriae in id bellum traxit.Non defuere Itali principes cxternae pietatis aemuli,qui expedita arma consectarent, mariaque traiicientes cupidissime sequerentur. In

his suere e Transpadanis Gulielmus Longaspallia,Sc Otho Vicecomes,dcex Apulia Boeniundus atque Tancredus illustres Reguli,qui stipra triginta milia armatorum peditum Sc equitum sub signis habuerunt. Iere diuersis itineribus,diuersisque classibus, quod tantae alendae multitudini, neque expositae passim, aut reconditae fruara, neque contraista undique nauigia ad traiiciendum sufficerent.Petrus Eremita huius belli praecipuus adhortator, ab H ungaris ex itinere multis assedius detrimentis, cum primo agni ne Byzantium peruenit. Hugo Magnus Francorum R Us frater, qui in thoritate nominis cum hos anteibat, e Bario Dyrrhacium tralucit,& per Macedoniam in Thraciam iter habuit A Brundusio autem atque Hidmante Bo emundus cum Italicis copi js Ionium emensiis Corinthum appulit,

atque inde per Aetoliam Sc Phocidem atque Thestaliam, Byzantium est

Prose stus Alexio Graecorum Imperatore inque adeo ad tantae multitudi Mis conspechum metu consternato, ut pinquam iusta petentibus, & inui eta tenentibus arma, nihil negare poterat, dubio astutoque ingenio certa Paetione cum hi concederet scilicet Ut graui ea periculosaque Thraciae tot sortissimarum gentium multitudine exoneratus, belli ipse speetator omnii Prorsus timore atque incommodo leuaretur.Traiecerunte Byzantio Chalcedonem trecenta milia descriptorum peditum,& centum milia galeato rum equitum qua multitudine vadentium ad insblitum decus,nusquamir Tito conatu tota pene Asia quateretuWNam sicuti ab Europa terribiles tot nationum copiae totque inuicti duces si iscepto semel voto aut honesta mor. te , aut insigni. uctoria satisfacere, perrumpereque omnino in Syriam ad Christi sepulchrum decreueranti ita excitae ad arma toto Oriente Mahometans gentes, Aiis possessionem ante trecentos annos bellica virtute partam Pertinuisiime tuebantur.Sed ea nostrorum vis religiosique& indomiti conatus felicitas fuit,ut quum centies variis cruentisque s iccessibus esset dimi. catum,nec ingentia flumina, nec inaccessae Tauri, Amanique rupes,nec ob latae passim immensς Barbarorum acies nec sitis,nec dire famis,incidentes. . que viris Sc iumentis morbi properantia agmina retardarint. Scriptores nempe eius aetatis,& in primis Tyrius antistes,qui earum rerum historiam incorrupte condidit,varietate inaedibilium casuum & magnitudine prae Iiorum obruuntur.Haec enim humanae memorie captum exuperant, & o mitem annalium fidem antecedunt.Nec mirum quum totius sere commoti terrarum orbis, bellicosissimae gentes non de fortunis modo ac imperias: sed quod maxime animos excitat& incendit,de religione sacrorumque au thoritate inter se manus contulerint.Ad Nicaeam primo Solymanus Tur

carum Satrapes & clarissimus imperator ingenti prelio vicitus,& late pro sigatus est. Ad Antiochiam deinde in Syria Corbanam Parthorum Me . dorumque Sc Assyriorum innumerabiles ducentem copias,nostri heroes

35쪽

ancipiti prcelio dimicantes, ad Orontem prostrauerunt. Aegyptius veri; Rex Caliphas memorabili acie vidius Christianae virtuti siccubuit: Hier

selymaeque demum diu oppugnatae acerrimeque desenta,magna cum in de Barbarorum captae sint quum ante omnes Gothisredus admota turri lignea, ex eaque in hostilem murum demisia ponte, ipse cristata galea conis spicuus,5ί pedestri protectus scuto trucidatis depulsisque Barbaris primus in Urbem pervasisset. celeberrimo iacinore edito, tot Procerum consen sit Hierosblymarum Rex est appellatus.Sed vir sanctitate pariter atque vis tute singularis,decorum fortasse aliis sibi vero superbum regis nomen, pio inuidioque aduersus fastum animo repudiauit: qu nesta esse diceret, ea in Urbe auream coronam serre, in qua Christus spineam tulis let. Quo habitu delatum diadema renuentis. eius essgies iubente Leone pontifice, ex vero Numisimate excepta, in coenaculo Vaticani picta est At Gothiseedus sit sc pio imperio nihiI antiquius duxit,quam lacrosanet e vinis delubra rite o piare: quaslata arietibus moenia instaurare,ac ingenti cura Ioppem expugnare,ut Christianis classibus in proximo litore portus pararetur. Nam Vene ii Liguresque,tam pia quam decora contentione nouas semper copias,no uosque commeatus & bellica instrumenta nostris praeclare vincentibus conuectabant: gente Sc crescente ad victoris famam studio piorum sortium que hominum,qui ad inuisendum Christi sepulchrum, ribemque antiqua religionis claritate famosissimam,certatim transfretabant. Victores nanque proceres sacrae militiae, voto ad Christi sepulchrum rite Gluto, persuli in pedibili laetitia, tanquam vietoriae compotes,ad x xores Sc propinquos in Europam redibant, hortabanturque obuios,ut in supplementa gloriosae militiae desundiorum, arma atque animos expedirent, & reliquum integrae adhuc laudis decus,deletis ad internitionem impiis mererentur. Caeterii

Cmiseedus Ioppe AEdoneque expugnatis, fusisque non una acie Passim

hovibus, mediterraneisque aliquot oppidis in fidem receptis: quum intomam regnas let annum, pestilenti morbo surreptus excessit e vita : tanto Christianorum,Syrorumque omnium luetii ac desiderio,Vt qui vivens multos dignitate aequales, conaniendatione pietatis atque virtutis antristet post

mortem quoque in terris selix haberetur,qucid rellista posteris gloriosa haereditate, Balduinus frater, qui ad Edestam Mesepotamiae urbem Tetris

cha regnabat,fraternar amplitudinis atque sortimae aemulus, consensi Procerum regnum sit consecutus. ANTONII FRANCIsCI RA INERII.

Et minu capiti regia serta tuo: iri MNu quam hin no diminiin exist ore . Regali quam quod Myt ore ab . Laurea non homnum gestare,nec aurea regem

Furi ubi rex Diuum spinea serta tulis. Sis heros tam voce hae quam , flairibiis armis

36쪽

iaque perfidia intersecto Calist a Memphitico Sulmano, cuius mercenarius dux fuera egypti regnum occupauit, filium is suisse authores tradunt: tantaque animi magnitudine&viri tute praeditum,ut inuict o spiritu, altitudineque tertis in Q enit,& vi eximia corporis,peritia & fortuna belli, misi iii Ni ratorum gloriam aequasse censeretur.Is ab ineunte aetate cunctis belli artibus instruestus,uti erat praecipuus pecuniae contemptor, Viros fortes liberalitate undique sibi asciscere,magno sumptu explorare hostium facta dictaque,induciarum bellique gerendi occasiones prissentire,iustitiam fidemque religiose colere,vi storias modum imponere,sortuita incidentium casuum praesenti semper ingenio ad consilium rationemque flectere,probdin dicerat. Vt non mirum videri possit,si Ioannes Boccacius in fabulis mi

37쪽

rus,vel in Barbaro virtutis aestimator, eum explorandis Christianorum opibus atque consiliis,mercatoris habitu Italiam&Galliam peragrasse tradide rit.Tum enim Aenobarbus imperator,& secundum eum Philippus Gallig& Ricardus Angliae reges:Venetique item, Ligures,& Pisani ingentes co pias&esalles parabant, ut accisis Syriae rebus opem serrent.Verum tanti apparatus vel incredibilis conatus,aemulatione, inuidia, infantique dissidio nostrorum fractus, eum tulit exitum, ut Saladinus expugnatis Hieroselymis post octogesimum A septimum annum, ex quo eas Gothi Pedus manu cum

insioni gloria ceperat,& Guidone demum Lusignano Hiero limitano rege ad Iiberiadem acie stiperato captoque, in Syria 5c Iudaea Christiano

rum opes euerterit.Usus est autem ea victoria magno serocis humanitatis. que temperamento,quum Hierosblymis Christianos incolas sua insedere .linquere campanique tantum aeris senitum e sacris turribus tolleret, lendumque Christi sepulchrum,Gothiseedi etiam tumulo admiratione virtu tis inviolato,piis hominibus concederetur.Sed ea inuictae virtutis utentem fortuna occasioneque, dissensionis & socordiae nostrae cuncta ad Ioppen, Gazam, Ascalonem,Tolemaidem, Berytum,& Tripolim assiduis cladibus proterentem,latalis hora non plane senem eripui quum sedecim regnassee annos,scilicet ut debellandis Christianorum reliqu as Saphandino filio nouae parandae laudis materia praeberetur. Moriens uti humanae conditionis atque miseriae memor condito testamento,omnem suneris pompam abdi cauit, iussitque tantum in lancea praeserri atri coloris ob letam tunicam. Praecinente ad populum sacrificulo huius sententiae carmen, quod aBocc cio memoriae proditum est.

VINI diuit,hremi tumidusiue trophaeis Sed pannum heu uit non nil nisi morte tuli. Huic Saladino aut certe quod potius crediderim Saphandino filio de

douico Francorum rege capto, cessit victoria quum ad Damiatam urbem Pelusiaco Nili ostio in Christiana castra essuis, miserabilem cladem acco Pisset.Ferunt Ludovicum,ut se redimeret, in pactionis fidem Christianam hostiam victori impio tradidisse: non minore accipientis quam tradentis gloria,quando barbarus pro sua superstitione inane externae fidei pignus acciperet, in eam spem, ut ad perpetuum dedecus, si rex inclytus in exol uenda pecunia impie fidem falleret, inexpiabilis inuidia maxime pio reiam conflaretur. Vivens Saladinus ex lintheo more gentis conuoluto cornu tum capitis integumentum gestare erat selitus, ut totidem regna virtute

parta nobili argumento spectantibus exprimeret: quod postea diadematis genus a succesibribus Suillianis citi atum suis te videmus.In hanc autem habitus Oeciem Saladini formam nobis communicauit Donatus Lectius patri tri ordinis Venetus diu in Cypro, Syriaque gestis magistratibus, hist xiae dc omnis antiquitatis studio clarus. MARvLLI TARCHANIO TAE Constantinop. Littore dum Phario prima Sala in in alga

Barbara deuicto castra oriente locat, Venit adulatrix rei comes unica turba

38쪽

Nime domitum Aet tum iactat, nunc bitara rubra Fructhue pumiaci Gallica sceptra manu, laniaque virum duris tot milia in armis Et uiset hinc vises o et ipse με, Scilicet hine ille, atque adeo ex hac inquit arena uuae te semianum littore Magne tenet. I A N i Vitulis panhormitani. Accepit pignus victor Saluinu, Iesu

deret ut regnis te Ludovice tuis, Tu pignus redimis multo pretiosius auro,

Vtrasides maior, illa velivisits

Fridericus primus Imp.

I Caesiarum ex his qui Romani imperii dignitatem' illustri rerum gestarum sania protulerit, nomen situm mmus ad natium genium respondit quam F RI D E RIC o: primo, qui ai colore Aenobarbi cognomen adeptus est. i Uetere siquidem Germanorum lingua Fridericus pacis di I uitem exprimit: contrario scilicet euentu, quum ingenio serox, armorum Sc belli cupidus, nihil magis oderit quaim pacis nomen. Nam ab ineunte aetate in contubernio Conradi Caes, is patrui, in Asia militisat. Ubi vero in desuneti locum Imperator est appellatus, eo animi

decreto arma induit, Vc ea non prius se exuturum iuraret, quam Romani imperii diademate ornaretur: cuius voti Conradus minime compos factus, graui cum dolore animi excessisset e vita. Id vero unum Fridericus pricatato ingenio supra coronae decus spectabat, ut quum ea potitus soret, cura ista iura imperatoriar maiestatis ad antiquam dominatus authoritatem re uocaret: quod superiorum Imperatorum beneficiariae ciuitates perampla immunitatum priuil gia consecutae, ob letis iam tributis aut intermissis, ingrais& contumaces ad parendum viderentur. Excitabant autem mirum in modum ad extendendam famam virum integra aetate florentem Sueus gentis illustre 8c vere Martium nomen, antiqua maiorum decora, dc re

cens vel infelicis patrui Caecu is exemplum, sub quo vis as utriusque iam tunae documentis probe obseruatam Sc exercitam militarium operum di sciplinam hausistet. Itaque Fridericus coacto exercitu in Italiam descendit, expugnataque in limine,& deleta Derthona, ac Spoleto demum in Umbria ex itinere funditus excise , Romam profectus tantum terrorem Hadriano pontifici intulit . ut ad mare se proriperet. Formidandis enim sti Patus copiis aduentabat, minaci ingenio aliquam lenitatis speciem serens, ita ut se pacato agmine pontificem veneraturum polliceretur. Clauserant Romani portas , Aelioque ponte erumpentes, cum Germanis ad Nero niana prata tendentibui, pumultuario cruentoque praelio dimicarunt.

39쪽

Verum aduentu pontificis placatus Coar in Vaticano more mytorum Romani imperii insignia accepit. Nec multo post in Cisalpinam Galliam re gressus, Mediolanensibus bellum indixit, quod finitimis superba taliaque

arma intulissent, ut late imperarent, Laude Pompeia crudeliter euastata. Como graui obsidione sit baeto crematoque , & Papia omnibus belli de trimentis affectia, magnam sibi iniquae atque intolerandae potentiae inuidiam conflauerant. Caeterium eo euentu inchoatum bellum, saepeque re nouatum Aenobarbus consecit, ut multis initior praeliis , seriel x ictus ad Calcanum vicum iuxta lacum Eupilim, laboriosa difficilique obsidione perdomitos acerbissima lege imposita subegerit, Mediolanenses ad unum omnes patrium selum verterent, ultraque centum stadiorum spatium ad vicina oppida migrantes, relegatique , corruentis superbae patriae excidi uni ex propinquo si e starent: tanta quidem victoris immanitate, ut x stotius Italiae amplissima ac opulentissima, inexorabili diri Caesaris edidio. seruatis ab iniuria templis, solo aequaretur: turritaque moenia cum ificiis priuatis omnibus Sc publicis, Circo, Arena, Theatroque conciderenta Acerbis.

40쪽

LIBER I. i 33

Acerbissimo quidem luctu tanti populi penatibus excedere coacti: sed in genti nec iniquo finitimorum Alatio, qui suas iniurias consposta hostium

calamitate vindicassent. Id vero maxime crudele & contumeliosum suit, quum Vrbs euersa sunditus aratris proscinderetur in agri speciem, Ut non fruois, sed ad ludibrium, salis semen acciperet. Pari prope clade etiam hostiliter incumbens Caesis Cremenses, Cremonenta, Soncinates amixerat: quibus excitandis incend 3s, exortum scitisma sitas faces admouissse videba tur. Hadriano namque desinisto quum Alexauder Senensis esset suffectus, nee Cssari impotenter inusitata indignaque iusto pontifice postulanti quicquam concederet: usqueadeo in eum iracundus 8c saeuus Caesar concitatus est, ut urbe Roma depelleret, Victorem pseudopontificem crearet: conuentus Antistitum indiceret haberetque, ut Alexandro tanquam adulteri no, factosancti iuris potestas abrogaretur. Ea dissensione diuina humana que Fridericus impie perturbauit: tantaque vi tueri suam causam adnixus est, Vt moriente Vietore, nihil imminuta pertinacia Paschalem sufficeret. 8c in huius desuneti tertius nomine Calistus, deniumque Innocentius quarto loco sit brogarentur: quum interim Alexander tantis iactatus fluctibus exes 8c inops, sed inte3ra semper authoritate, ab Italia in Galliam, atque inde in Siciliani,& e Sicilia Venetias confugisset: imploratis passim auri his apiis regibus, ut Reipublicae Christianae immaniter dilaceratae, pereuntique mature opem serrent. Ea autem constantis& insta sti pontificis seliacitas fuit, ut Caesariani pseudopontifices ab se legitimo iure execrati atque damnati, quanquam robusto integrae aetatis habitu valerent, Deo magno vindicante noxam, aegri senis fatum anteierint. Fauebant Alexandro duo reges Ludovicus Galliae suo Pin cognomento dignus, & Gulielmus SiciliAea Christianae reipublicae foeda labe commotus. Idem quoque pietatis studium inerat Venetis, quibus multo maxima Italiae pars accessserat . isque

demum detestantis distensionis finis suit, ut Otho Cssaris filius in Hadriatico aduersa nauali pugna a Venetis captus occasionem praeberet parandsPacis. Friderico nanque multis defatigato bellis, fili j desiderium, & vltoris Dei metus incesserat. Itaque pacificatore Ziano Venetorum principe, imperatorem ad pedes stippliciter prole fiunt, pontifex pro soribus Ma ciani templi rite expiauit, ingratiamque recepit: ea conditione, ut sacrobesto se deuoueret: quod tum Saladinus Aegypti Sutilianus Hierosolymit no regi graue bellum moliretur. Tradunt sci iptores, pontificem anteae calamitatis site memorem, osculanti pedem, contra sta fronte, hoc Dauidi cum carmen protulisse: Super aspidem& basiliscum ambulabis,& conculcabis leonem Sc draconem: ut domitae superbi animi serociae nequaquam humaniter illuderet: Ad quod Coar tam pie quam grauiter renidenti Vultu rSponderit, Non tibi, sed Petro: tanquam hominem facile contemne re, personae vero dignitatem probe venerari videretur. Csteriim CGar Venetiis sit nimis assedius honoribus, quum in Germaniam redissset, pio ge nerosoque animo , lectissimum ex veteranis copi js exercitum coegit, &quum Henricus filius consensii procerum Caesar es Iet appellatus, & per Pannoniam &Triballos Byzantium contendit. Inde vero recreatis copi j

Emanuele Graecorum imperatore propinquo sito liberaliter commeatum

SEARCH

MENU NAVIGATION