Ezechielis Spanhemii ... Orbis Romanus, seu Ad constitutionem Antonini imperatoris, De qua Ulpianus leg. 17. digestis de statu hominum. Exercitationes duae

발행: 1703년

분량: 641페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

R. BIBLIOTECA NAZIONALE CENTRALE FINE E

4쪽

Liberi Baronis, legati Regii,

ORBIS ROMANUS,

Impensis A.&I CHuRCHILL ad Insigne Cygni Nigri, in PATE Nos TERRO M. MDCCIII.

6쪽

Illustrissimoin Excellentissimo

Sanctioris Augusta Reginae Consilii Praesidi,

CVM uocalarum nova cura nec levi accessione a me illustratum, ac inde in hac Regni hujus metropoli denuo emissum , tuo nomini inscribendum censu rim, haud una equidem, sed multiplex ratio me impulit, VIR ILLUSTRISSIME. Neque vero, si vel singula consilii hujus mei ac instituti momenta hic reticerem , ideo minus tuis, alio

7쪽

DEDIC ATIO.

rumve, nec in Britannia solum vestra, sed apud exteros etiam calculis, probatum illudiri, fidenter possem mihi polliceri. Tot enim sentis conspicua, ac in diviso etiam a vobis 1 be nota, quae te felici consociatione circumfluunt decora 3 ac inter ea, quae ab optimarum artium c doctrinarum cultu ac peritia plane singulari commendantur ut meum hac in re propositum quivis inde continuo adsequatur. Quamoorem eo mihi nunc minus laborandum video, ut quod in omnium oculos incurrit, aut in ore versatur, id multis, d operose hic a me praedicetur. Mitto proinde antiqua nobilissimae tuae gentis ornamenta, petendae Annalium vestrorum fide ac monumentis, avita HERBERTORUM

Procerum in Reges ac in patriam meri

taci indeque splendorem generis , summis Regni hujus honoribus ac dignitatibus testatum abunde ac illustratum. Juvabit nunc me magis, in iis, quae ad te demum respiciunt tibi propria sunt ac divinitus innata is quae caeteroquin me propius

8쪽

pius tangunt commoVent, hic demum conquiescere. Multa quidem, ante novissimam hanc meam, mihique decretam Regiis mandatis, ad invictum Regem GULI E

M um, dein ad AUGUSTAM REGINAM

legationem, de praeclaris illis, ac in tui ordinis .conditionis viro inusitatis ferme laudibus ac ornamentis, constanti fama acceperam quae tuam mihi conciliandi benevolentiam & consuetudinem, me cupiditate haud levi incenderant. Id vero, singulari quodam meo fato, contigit, ut vix in ortunatam hanc Insulam, nuper cum publicis mandatis quartum appulsus, ea ipsa die primae meae, ad coelo transcriptum nunc Regem, privatae in Hamptoncourtana Regia admissionis, in tui conspectum, collocutionem, familiarem jam velut usum, inter viam continuo inciderem. Otia nata inde mihi, felicibus hisce auspiciis, in tuam amicitiam me insinuandi oppominitas a te, pro tua illa facilitate insita est continuo officiose comiterque adjutarac confirmata unde etiam accidit, ut quae jam de te, tuisque summis virtutibus, ex ali-

9쪽

DEDIC ATIO.

orum haud vanis sermonibus perceperam, propius nosse, colere, ac suspicere mihi licuia erit singularem, inquam, naturae tuae amabilitatem ac praestantiam ingenium rectum Maequabile ue pectus firmum ac immotum mentem candidam, nullo adfectu, nisi ad Regum regnique salutem dc commoda vergente, ductam , aliarum denique Virtutum, quae te in illustri adeo statione positum non ornant solum, sed decent mirifice, concentum tem perantiam, continentiam, moderationem, sapientiam, fidem publicae denique, non privatae, utilitatis studium c adtentionem. Quibus te utique dotibus largiter adfluentem, easque abunde in procuratione amplissimarum dignitatum, ad quas nulla ambitionis occupatione, sed una suffragatione virtutis es adscitus, conspicua dc probatas, exultans vidit, ac videt etiamnum Britanniaci seu ubi credita tibi

fili privati Regii Sigilli custodia seu ubi ad novissima de Pace Europae Comitia, splendis-ssimae legationis princeps es missus , dum Sanctioris Consilii, d a quo publica velut

pendet amplissimi hujus Regni dignitas dess

10쪽

Ius, cum antea sub Maximo Rege, tum etiamnum ab Augusta Regina, caput ac Praesese constitutus seu denique, ubi summa orae maritimae, de classium Britannicarum Praesectura nuper tibi, invito quamquam deprecanti est commissa ; te autem, non annuente

solum, sed plaudente, ad Regium Principem Augustaeque Reginae conjugio, aliisque ornamentis merito suspiciendum est illa dein dignitas delata. Quae singula, cum eximia sint

omnino ac praeclara, multarumque laudum argumenta capiant vel exhauriant, omniumque civium tuorum ore, Dexterorum etiam praedicatione, sint celebratam neque Vero aliena, quae nunc a me, dum publicam hic personam teneo, commemorentur : ad id tamen magis impellor, ut ea cibiter hic tangam, quae huic sucubrationi, quam tuo nomini consecrare jam constitui, magis equidem

conveniunt. Cui autem tam parum in ea luce, in qua versaris hactenus es notus ut non continuo intelligat, me de tuo inis

eredibili in praeclaras octrinas, easque vel maxime, quae praeceptionum eyidentia, usu,

dignitate,

SEARCH

MENU NAVIGATION