장음표시 사용
181쪽
Perque aras Pacem exquirunt, quas thure vaporant. Suppliciter, sacrisque adolent altaria donis . Ecee aliud caelo signum Praesentius alto Dat pater altitonans , et templam saevit in ipsum. Velum latum, ingens, quod vulgi lumina Sacris Arcet inaccessis , in partes nuditur ambas . Et templi raptae crepuere immane columnae . Iamque DEUS rumpens cum voce novissima verba Ingenti, horrendumque fouans, Ea cuncta Peracta, Hanc insontem animam tecum , pater, accipe, dixit: Supremamque auram, Ponens caput, expiravit.
182쪽
β Amque nigrescenti properabat vesper olympo. Corpora adtinc stabant inhumata , innetaque 3 cano Vertice, stipitibusque etiam nunc fixa manebant. Talia Iosephus veniens Arimathide ab ora Non tulit i gregiusque animi, praestansque juventa, Et bellis assuetus, agri ditissimus idem, Atque auri. is CHRIATI miratus maxima iacta Addiderat eomitem modo se , quocumque Vocaret. Ergo dum silvis alii sormidine turpi, . i Speluncisque vagi passim conduntur ita altis, Protinus ipse animi intrepidus, fretusque juventa iAggreditur gentis Pectorem, ac talia sature optime Romulidsim is cari in caede magistri , Quem gens nostra odiis leto mulctavit iniquis, Fama pias servasse manus , caecumque suPOrem Adversus totis nequicquam viribus isse. Scis salsa exe eptum sub proditione, quod illis Obstaret coram scelera urgens impia verbis. , iquod potes, exanimum terrae succedere Corpus Da saltem, sociis Casus solamen acerbi. Ipse novo condam . mihi quod' de more paravi, Funera mecum mimo dum verso lucerta , sepulcro.
183쪽
Pontius haec contra: ut potius concedere vivum Nunc corpus cuperemi vos, veri conscia, testor, Numina, tentavi versans mecum omnia, siqua Insontem morti excipere , ac dimittem possem. Et nobis pietas colitur: sanctique Penates.
Sed nihil invita . andem Paeos inius urbe. Crudelis vicit gentis furor. ito , sepulcro, Muneribusque pii exanimum dee orate supremis. Dixerat. ille gradus montis contendit in altos ; . Cui se se comitem lutigit Nicodemus, et ipse , Multum animo cari colicussus sunere amici. Jauique propinquabant paribus Vestigia curis. iFigentes, unde infaustus de colle videri Φam poterat locus ecce autem sui gentia circum Arma vi deut , Cinctuinque armato milite clivum. Nam, ne luce sacra pendentia corpora truncis Sollemuem lanestarent laetae urbis honorem ., Primorum missu armati venere ministri, Semineces qui stipitibus de more vesixος Hoe: ipso injecta tumularent vertice arena.
Stabant, supplicium meritum qui hinc inde luebant Semianimes, et ad iuvi spirantes funere tu ipso Optabant duros letoli inire labores, Et montem implebant lacrimosis vocibu& omnem. Protinus bioc , atque hinc longis hastilibus instant Arm ti stansuntque viris tabe uti a Crura,
Et miseris mortem Properant, trabibusque refigunt: Dein4pica g infodium . Projecta cadavera terra. At simul exaesinem , qui nostra obo crimina poenas Pendebat, videre , . mata in abstinuare, nec ultra
184쪽
LIBER VI, 17sSunt passi saevire in cassum lumine corpus Ili rati properos obitus , cullapsaque membra Tam vito, et ora modis iam tum pallentia miris, Quidam etiam vidisse serunt pendere per auras . Caeli vagos juvenes stralia robora circum
Plaudeutes alis , niveaque tu veste coruscos Divinum multo stillantem e vulnere rorem Suscipere , et superas pateris perserre Sub auras Hic ausus solus, lato cui lancea ferro , Longinus sanctos violare ignobilis artus. Irruit, et longa transverberat abiete costas. In tepuit serrum , sanctum ebibit hasta cruorem.
Vulnere quo perhibent hic oloris numinis instar
Et purum laticem, et rorem exsiliisse rubentem. Diluta est humus: erubuerunt gramina circum. Huc se se in medios Arimathes urbis alumnus Infert, cqnscenditque trabem, atque exsangue magistri Detrahit, ct densis procul ausuri corpus ab armis Veste tegens, modo quam tales mercatus in usus.
Huc volucres pueri , caelique essusa juventus Ferte pedem aeterni largum date veris honorem. Pallentem violam calathis dissundite plenis, , Narcissique comas, ac moerentes hyacinthos Et florum nimbo divinum involvite corpus. Ecce autem late reboant plangore Propinqui
Femineo montes. responsant flebile .altus. . Omnia flere putes sola Iamentabile letum . . Ipsa sede vivo genitrix moestissima saXq., 'Aegro corde, comis Passis, totoque . cruentum Heu natum complexa sinu, misex ite, corPus. .
185쪽
Atque oculos fovet ore , patensque in pectore vulnus. i Nec iam ullos gemitus , nec jam ullos amplius edit Singultus. magno sed enim exanimata dolorqFrigida, muta silet, gelidoque simillima saxo.
Circumstant aliae tunsae Omnes Pectora palmis.
Pars calidis corpusque lavant, et vulnera lymphisi Textilibus membra involvunt pars squalida donim. IIaec siccat laso rorantia genua capillo Vulneribus super accumbeus, haemensque cruentistoscula dat manibus , pedibusque rigentibus illa. 7 Indulgent omnes lacrimis , tristique ululatu Cuncta replent. vix inde iri divellere possunt 'ipsi etiam guttis huinentes grandibus Ora. Tum corpus, miseras 'solati , exsangue sepulcro Coudarit marmorco , atque ossati extrema recedunt, Et magnam comites genitricem in tecta reportant. At Solymos penitus nondum omnis cura reliquit Sollicitos, sed adhuc timor acer corda premebat Saepe etenim audierant sociis moercntibus hostem Sese olim superas rediturum lucis ad auras Promisisse , palamque sacros id prodere vates. Id veriti , armatos subito miscue viros, qui Noctes , atque dies servarent flebile bustum, Ne sorte auserret surto quis nocte sepultum , Et totΑm impleret 'salsis rumoribus urbem , Defunctum vita rediisse ad luminis oras, Vitalesque auras haurire , atque aethere veSCI. Aura, vetii afflanti patris omnipotentis ab Orer Aura potens, caeli Numen , superiimque voluptas rQuicquid athue superat mihi dira e caede dolorum
186쪽
Mente fuga , laetosque animi nunc rossice senSus , Et placidos per membra riga mihi Numiue motus. Sit sis laetitiae sunt ire in pectore lapsus ,
Laetitiae qua gens fruitur felicis olympi ,
Larga ubi latis uo passim. torrente rUdundaut Gaudia , nec sities novit diffusa voluptas . Vertitur hic rerum facies. hic gaudia nostra. lucipiunt. longe in melius. versa omnia cerno . Iam DELS , ut sacros vates , et sancta piorum Concilia educens tenebris inferret Olympo Corporeis liber vinclis concesserat imos Spiritus ad manes , animarum regua silentum, Per ea os aditus , et praecipites anfractus Solis tu accessos radiis , Ioca nocte perenni Obsita , torriticam caecae rmidinis aulam . Hic stabulant, vivisque tenent impervia regna Noctivagi fratres , superi quos ira Parentis Caelo immanu nefas animis excussit adortos, Tartareisque genus miserabile mersit iu antris x Qua udo illos tenuit regnandi tanta cupido . Nunc miseros Poenis manes miseri magis ipsi Exercent , vinctosque tenent nigrantibus oris . Interiora habitant barathrum irremeabile clausae Crudeles animae, ad superos dum vita manebat. uiae merita expendunt vasta fornace sepultae Supplicia , unda litemque serunt caligine fumum Ignis ibi aeternus , semper nova flamma reI1RSeens . Innocuae circum aedes , secretaque Iouge Atria circuitu longo . hic incendia nulla ,
ulli obsunt penitus flammis ultricibus igit
187쪽
Umbrarum sed iners requies , penitusque silentas Ilaudi temperies . secretae his sedibus aevum Insontes dcgunt animae , quibus haud sua damno Admissa . at primi scelus exitiale parentis Detinet hic clausas, nostrae nil lucis egentes, Poenarum prorsum expertes, nisi luce carerent Iucunda, qua gens gaudet stellantis olympi. Hic patres sanetum genus , antiquissima proles,
Qui vitam vinclo nullo , non legibus ullis Compositam in cultos primi degere per agros,
Inter oves purio tantum se more tenentes, Iustitiae memores ultro , rectumque colentes .
Hie vatesque pii , qui quondam Numine pleni Ventos intrepide magnas. cecinere per urbes , Quique dedere orbi leges divina reperta , Quosque datis olim iuvit parere volentes , Μatronae , atque viri , Vitaeque in limine rapti.
omnibus unus amor , eaelique arrecta cupido . Et iam promissi memores, tum sorte per umbras Secta recensebant taeitis volventia lustris, Ducebantque animis finem adventare malorum . Atque haec inter se laeti sermone serebant rΕu tandem volvenda dies, en imminet illa, Quum lucem liceat, supera et convexa tueri. Hanc claro pater omnipotens manifestus olffmpo Ostandit nobis divino numine plenis . Nos aliis subito mortalibus ore canentes optandam votis venienti liquimus aevo.
Iam iam aderit lux nostra, DKL indubitata propago. Ille erat ille seri sub imagine saepe leonis
188쪽
LIBER VI. 7s Ostensus nobis oculos caligine pressis, Unus pro multis qui se se proderet ultro Μοrti, defensosque daret nos hoste subacto. Vicit io tandem leo magni a sanguine Iudae Davidae genus . o passim gaudete , beati Mortalest gaudete , animae jam eo ore lanctae.
Iam vos astra vocant. nunc, quae tot clauditur annos,
Ianua siderei nobis aperitur olympi. Jamque erit, ut nostris Promissum vocibus olim Laetitia exsiliant moutes, collesque resultent Pampineis vincti formosa cacumina Sertis , Quales creber agris aries, oviumque minores Subsiliunt laetus , mollique in gramine ludunt , Balatus matrum dum per iuga longa sequuntur. Ipsi iam sontes, ipsa et vaga flumina Passim Melle fluant, niveo passim vaga numina lacte Lacte mero, et dulci distillent nectare rupes. Talia perstabant memorantes. cuncta fremebant Intus laetitia ingenti , Plausuque secundo. Sicut ubi cives longa obsidione tenentur Urbem intra, et vallum, portarumque obiice tuti, Dum circum sonat, atque in muros arietat hostis Tum si sorte acies procul uuxiliaribus armis Adventare videra socias e turribus altis , Consurgant', animosqtae alacres spe is sidera tollan
Ecce autem soribus succedens maximus ut OrHaud cunctatus adest divitia luce coruscus. 'Porta ingens adversa manet centum aerea Vastis
Vectibus, aeterni postes . hanc nulla neque igni Vincere vis valeat, neque duri robore seni La st
189쪽
Constitit hic DEus , ac dextra stridentia claustra Impulit . intremuit quo late exterrita tellus impulsu , vaga contremuerunt sidora mundi, Begiaqne umbrosis immugiit atra cavernis. Ad sonitum horrisico advontu de vallibus imis Lucifugi raptim trepido adsunt agmine fratres Huniana facie crurum tenus , inde dracones. Tum rudere insuetum dirumque e faucibus ignemigillare, atque domum piceo omnem involvere sumo. Continuo patuere fores . procul ecce repente Sponte sua absiliunt couvulsi a cardine postes. Apparct consusa intus domus, altaque circum
Atyiar rarescurit tenebrae, et 'nox caeca recessit.
Nam o Rus haud secus Obscuris conspectus in antri Perstringens oculos divina ince refulget, Quam quum gemma ignes splendore imitata corusco. In noctem ilialamis lucet regalibus , atrasque Exsuperat tenebras , largo et loca lumine vestit. Purpurea circum perfundens Omnia luce. Ut vero in mediis Divum penetralibus hostes Videre , et faciem invisam agnovere per umbras Ardentem radii , ac mira luce coruscam, Protinus pspectu subito terrentur , et imas Conjiciunt se se iii latebras , linguaque remulcent Cum missas utero caudas , stratique tremendum dequie quam umbrosis in spelaeis ulularunt e Quales quae celsis habitantes 'alpibus Euros Semiserae gentes semper patiuntur , et imbres , Romanas si sorte procul fulgentibus armis Ora exsertantes antris videre Phalangas,
190쪽
vumosa extemplo palantes tecta relinquant, Dispersique jugis , siqua altius exit in auras , Rupe sedent , longeque duces mirantur euntes. At casti circum manes sulgore repente Lustrati passas tendunt ad sidera palmas ,
Laetitia que Demunt subita , lacrimasque dedere ;Nec saturare queunt animos, oculosque tuendo. Tum laeto ultorem propius clamore salutarit Una omnes r ut te, caeli lux cura sereni, Optatum aspicimus , nec uos spes nostra Asellit, Qui revellis inuudo primo concessa Parenti
Nunera, et humanum geuus omne in pristina reddis, Iguviasque vias aperis ad sidera caeli l cnisti e aethereae facies tua Iampadis instar Diffulsit , tand emqtie oculis lux reddita nostris. Sed quibus exhaustum aerumnis , quantisque procellis Iactatum accipimus nigras ea fama sub oras Detulit ) indiguo quis saucium vulvere corpus Foedavit' quaenam hasta tuo iutepuisse cruore, Quod serrum tulit 3 an lautum mortalibus ullis In terris licuit scelus I o , quae elauSa remotis, Aequora, litoribus terrarum cingitis orbem, Quae vos, quae tenuere morae3 quibus abdita claustris, Leto opifex tam crudeli quum vester obiret pVos tam diluvio mortalia cuucta decebat
Obruere, et terras penitus delere nocentes . Nos ne per haec, superi soboles certissima regἰs, Vulnera servamur 2 non o non praemia tanti, Non tanti ipsa salus erat olim nostra. tua ingens