Marci Hieronymi Vidae ... Christiados libri sex cum selectis hymnis de rebus divinis

발행: 1824년

분량: 370페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

D E I FILIO

Laeta gregem ceu pastor agens in pascua mites Μatutinus oves semper sejungit ab haedis Laeva autem coges sontes miserabile vulgus.

Tum caelum quoque sigua dabit. tum cardine rupto Axis uterque loco absiliet, stellaeque. serentur Aethere praccipites . tum Sol ferrugine tectus

Protinus amissa ccu moerens luce latebit, Lunaque obisse suum mirabitur Obruta lumen . omnia noctescent tenebris caliginis atrae.

Tvm flammae ultrices, vibrataque fulgura caeso Corripient subitis mortalia cuncta savillis . Ardebunt sontes t ardebunt flumina, et alta

Aequora e flammescetque auris eandentibus aer rEt veter extremos considet mundus tu ignes .

Tum caelo lignum venerabile sidevis instar Fulgebit nostrae monimentum insigne salutis, Aethere mixta comas ramis selicibus arbos . A laeva sontes , et quos scelera impia damnant, Ibunt infernos Erebi flammantis in ignos . Omnes, ut sua quemque prement commissa, eremandi rDextra autem insontes , quoriimve oblita piacla , Digrediens terris tecum ad tua regna vocabis , Felicem quemque in sedem, quam cuique paravit Protinus a prima pater aequus Origine rerum, Insignique vehes victor super astra triumpho . Salve, vera DEI soboles, rex aetheris idem,

Bis genite, humani generis certissima ubique

Spes, atque indubitata salus, lux aurea mundi, Nobiscum DEus , interpres superumque, hominumque, Tu capitis nostri gemmis contexta corona,

262쪽

Ipsum tu caput , et decus omne , et gloria nostra . Tu rex , tu nostri dux . agminis inclytus ille, Quem metuunt infernae acies gens aethere pulsa . Tu custos , vigil , et magni tu pastor ovilis.

Τα medica arte potens , qui vulnera nostra mederis. Tu via, tu veri vis, tu te vita secutis. Tu nostri scindamentum templi, atque columna, Templum ipsum, et caelo contermina vertice turris, Perque gradus ara assurgens , araeque SacerdOS. Ianua tu , ac reserans caeli penetralia vectis .

Tu ratis, et portus, tu lex, tu legifer ipse . Tu solia evolsis signato in codice clausa ἐAbstrusasque notas, septenaque Claustra reSignas . Tu nobis nostra aversum Ob commissa Parentem,

Et mala pro meritis cuique , haud toleranda parentem Concilias bonus . atque tua pro gente Precando Usque assurgenti te comminus obocis irae ; 'Vulneraque ob t rudis, quae quondam es corpore Passu. Deditus , et Iaceros pro nobis detegis artus . Tu patris admotus dextrae , subnixus eodem In solio immensum consorti Numine mundum, Majestate eadem, paribus frenatis habenis romnia perpetuo a illantes recreatis amore: omnia concordi reparatis secula nutu .

A genitore fluit per te vis Omnis amoris, Mutua quo inter se se et amant , redamantque beati Caelicolae , inque vicem mortales . spiritus ille Qui mare, qui terras, qui caelum N umine complet, Vobiscum D Eus ipse etiam , tres Ordine certo , Numen idem, tres tergemino DEUS rinus honore , Maximus , optimus , OmnipotenS in Secula Tegnas. -- Di it reo by C

263쪽

SPIRITUI SANCTO

DEO OPTIMO MAXIMO

A n Dgus in nobis quid nos mortalibus oris

Sevocat Ο, nostrasque rapit super aethera mentes Non ea vis opis humanae , non pectoris hujus. Desuper exstimulat Numen. DEus insidet ipse , Intus agit DEUS , et nostro se pectore Versat . Hoc duce mortales sities transcendimus optis Cognatisque arii mis caelo supera alta tenentes .

Hoo sine prostratique solo , in tenebrisque voluti Jactamur , nec mens nobis ignobilis altum Quicquam agitat. quicquid recti, sanctique movemus Hoc manat de sonto . boni hinc fluit omnis ori eo IIoe de Sole oritur lux , hoc de lumine lumen Quo fruimur , quo nos supra nos tollimus actit Hoc uno afflati praecordia ab igue Calemus . Si nunc ille meis se se implicet ossibus ignis Plurimus , et sancto me caeli incondat amore. Si lux illa meis oculis se lumine largo Explicet, et nubem de pectore disserat atram , Quo me tollere humo valeam, et sublimia caeli Bimari r quo sas acie sit cernere Coram , Unde ea vis ipsa, unde calor; quo sonte redundet Indeprensus amor , qui tanti luminis ortus . Si mihi nunc ipsum reseret se denique Numen ,

264쪽

Seque, situmque initum, primumque ab origine sontem. Fallor an ille ruit calor ccee mihi artubus ardor Ingruit. ante oculos lux en mihi plurima oberrat. Unde nova haec species ' unde haec tam clara repente Tempestas 3 iam tollor humo, iam Plurima nubes Barescit, solvitque aciem , tenebraeque dehiscunt.

Iam videor liceat dictis res pandere opertas, Quisquis es , ore tuum sit fas recludere Numen γJam videor , qua siderei plaga lucida caeli, Vera ubi pax , ubi summa quies, ubi plena voluptas ,

Cernere sublustri non enarrabile lumen In nebula , immensum radiis quae eircuit orbem. Luminis in medio regem ipsum ardentis olympi Ingentem , immensum , miro splendore prementem Omnia, et humanos stringentem lumine visus. Omnia maiestas replet r omnia gloria obumbrat . P ropter eum sedet en gnatus patris unica proles Aeterni aeternus , pariter sine stirpe , sine ullo Semine, principioque carens , et temporis exsors,

Quem Pater usque alta se in semet mente Penectens Ipse suae aeternum concepit imaginis instar, Arcanum ceu sub tacito nos Pectore verbum

Concipimus, quod mox lingvaque sonoque receptum

In vocem formetur, et extra rumpat in auras .

Ambobus par majestas , par gloria , et unum Numen idemque,quod est geuitor, Pariter quoque ustius, Unum ambo , aeternus pariter , immensus uterque , Omnipotens et uterque , orbis fabricator uterque. Nil patris sine, nil nati sine Numine cretum. Ecce autem ulterius . quis tanti lumi uis ardor

265쪽

Mira oculis milii se iacies nutantibus offert. Hic ego totum aciem cuperem me vertere ii ipsam, In quo Oculos , tenuumque in mentis simplicis auram, Res incomprensas sDnsu quo Cernere Possem .

Quis porro tantis radiis globus igneus ille Circuitu longo amplexus caeli aurea templa Ut procul absiliunt flammae hinc , atque inde Corusca , Ut porro absistunt scintillae, ut et ignis anhelat, Et facibus crebro omissis fluit aureus imber lQuam placida mihi demulcet praecordia nam ma quam mira mihi pertentat dulcedine pectus lAut me animi sallit, mentemque insomnia ludunt,

Aut domus haec sancti sornaxqne , et lames amoris. Huc omnis constatus amor, conssata voluptas omnis , et ex omni concessit gratia castio .

Nam quis tertius ille, micat qui propter utrumque, A genitore fluens per natum Numine iuncto Zin mediis vix χpparet splendoribus aurea Nube, mea Ρrohibet quae lumina , circumfusus . Quam similis, parque ambobust quam Numine compae l Ite DELs liic , ni tallor , adust, quem stent Ino quaero,

Quem sequor, humana quem tendo expromere voce Implentem maria , et terras , caelique profunda Numine , et ampli vaga recreantem Motinus aura. Non factum, genitumve, nec ullo auetore creatum

Prenuit ecce patris, gnatique e Numiue colem amen idem , semelque ideo procedit ab ipso Numen idem, calor omnipotens, diffusilis aura Perpetuo itque , reditque reciproea , mutuus ardor, Amborum communis amor. hie aureus illo

266쪽

Πalitus, hie DELs ille , hic amor, quo cuncta creata Omnia quo constant, quique omnia condita servat, Et maria , et terras , aurasque , et Sidera caeli , Atque homines , et quae sub caelo auimantia vivunt, Quadrupedum genus, et volucrum, Vitasquu natantum, Graminaque, et stirpes, animaqne carentia saxa, Erutaque es lassa tandem tellure metalla, omnia quae in nihilum redeant collapsa repente , Sustentata suant nisi tanti Numinis aura . Ilic amor est quo mortales regnator olympi Prosequitur bonus. hic idem quo nos quoque contra Grati illum ardemus , quo se superique , hominesque Mutua amant inter se se pietate sevcutes . Hic amor est caeli , terrarum haec mutua flamma Cuncta fovens, nodusque tenax, et amabile vinclum, Caelestum vis magna, DEI immemorabile donum Hinc omnis pietas , hinc omnis denique virtus

Aura potens, amor ignipotens, spirabile Numen, Spiritus ipse, tui apparent.vestigia ubique Numinis ampla: trium est quodcumque,ubicumque vide-Τu Patris aeterni virtus, tu dextera , et ipsi suius

Tu digiti quibus immensum fabricavit olympum Berum opifex , quibus ingentem per inauia librat,

Et circumfuso suspendit in aere molem, Cuncta tuis elementa ligans contraria vinclis e Muneribusque tuis passim plena omnia abundant. Quum pater omuipotens cum nato immania mundi Moeuia constituens cael i procuderet orbes ,

Tertius ipse aderas nequo enim distractus ab illis

Omnia componens. iam tum aurea luce coTuscus, Disti tred by Coo Ale

267쪽

Summa equitans levibus mulcebas aequora flabris . Iam tum purgatis liquentem fluctibus undam Flamine lustrasti , quae dehinc mortalibus aegris Elueret prima eonu actam ab origine labem ;Unde salus animis proavita fraude sepultis . Inde rudes illi prima illa a stirpe parentes Terrarum obliti coepere ad sidera mentes Tollere , mortalemque hominein desuescere, puro

Pectore conoepto Per te iam desuper igni, Et peragrare acie caeli sublimia templa Admissi superae depasci lumina lucis, Vimque dei paullatim animis sentire latentia Occultam , ingentem: tum veri peetore pleno

Cernere venturos casus, Iongeque remotos

Veridica populis porro praedicere V e . Hinc sacri tripodes , hine sancta oracula divum, Hinc Solymi vates numeris arcana locuti, Carminaque ediderunt diae praesaga Sibyllae. Idem a stirpe seros , et duro vetore agre te . udiens subito egregias divinitus. artes , Instruis , atque loqui docto das ore repente,

Et Caussas orare , et .sanctas condero leges.

Nam genus humanum terris extollere ab imis Ad caeli jubar, et superis adjungere tendis., Nubiferoque vehis nos aere in aethera Purum . Nec quisquam sanctis exeluditur aetheris oris Aut fato adverνο , aut alicuius numinis ira Debitus aeternis mundi ante exordia poenis . Quum primum dias exorti luminis oras is imus antiqua sussust labis parentis,

268쪽

Qui se seque , suumque genus eorxupit in aevum, Immemor heu nimium promissi laedere pacti , Indecores caelo vix lumina tui limiis aegre , Prostratique solo sine spe , sine honore iacemus Transcripti infernis Erebi post funera flammis .

Usqueadeo veteris serpunt Contagia nOXae. Tu vero nostris ubi sensibus aspirare

Incipis , auxilioque vἔnis sera Corda movendo , Admoniti incipimus paullatim agnoscere rerum Auctorem ῆ regemque hominum , supersimque fatentes oramus nobis facilem, veterumque malorum Nos piget , et vitae exsecramur iacta prioris .

Iam magis atque magis neque enim tu desicis usquam

Spe veniae haud dubia audemus considere rebus .

Iamque iuvat , quaecumque jubent oracula, legesque Explorare animis , et iussa capessimus ultro . Continuo ne sint nobis facis abdita si audi

Nostra admissa tegeus , et crimina noxia deles Imbre tuo , veterumque malorum oblivia misces , Atque novam in nobis mentem , nova corda renatis Sussicis, abstersaque nitent nova cuuCta Senecta , Et simul optato mentes succendis amore ,

Quo caelo placiti, quo, digni evadimus astris . Hoc superum pater insigni nos muuere donat Sponte sua bonus, haud nostra pietate merentes . Non opis id nostrae, non nobis tauta facultas. Ni pater omnipotens ad cari vulnera nati Respiceret , qui morte obita mala nostra piavit , Humanumque suo lavit genus omne cruore . Inde salus, operum inde omnis fiducia uosissim . Diuii tred by Cooste

269쪽

SPIRITUI SANCTO

Ne qua tamen prisca . subsint vestigia labis, Sponto caput sacris de more immergimus undiso . Praesenti quas illustras tu Numine praesens, Et veluti instillas vitam hoc sub gurgite mersis ,

Ibit de renidescunt aut mae, velut aera Corusca Detersa prorsus prisca rubigine scabra .

His opibus firmati animi , his radicibus actis Tollunt se , in meliusque suis quoque viribus usi

Crescunt, et superas per se nituntur ad auras , Duin Pietate sua meriti post funera caelum Concilio superum , atque aeterva pace fimantur . Haec promissa piis animis uberrima merces, Praemia tanta manciit tam parvo Parta labore . Te sine nil tamen audemus, nil possumus ipsi, Et hcnefacta parum valeant sine Numinis aurali Ostra tui. non tautum animos impellere nostros Incipis , e tenchri I revocatis in lumen apertum Sponte tua, haud meritis nostris a te omnis opum vis Ostra oritur, nostri tu fons, et caussa vigoris V crum etiam in Ox ipse iuvas comes additus usque, Fortunasque tua nostros virtute labores . Ac veluti arescant herbae , siIvaeque comantes

Intereant , nisi mater alens radicibus imis Susticiat vires , occultaque pabula tellus ;Sic noster sine te vigor, Et vis defluat omnis Hausta cito , incassumque fluant sine Duga labores Mille animis se se objiciu ut discrimina nostris rΜille nocent pestes , occultusque imminet hostis Semper , et egregiis hominum invidet additus Orsis. Quot scelerum lacies, tot uobis rQtia tendit. I

270쪽

Tot laqueos. quis enim queat hos evadere casses Ast ubi noctipotens manus liaud ignara nocendi Incautos petit inferno summissa barathro Lucifugae pestes , tetrae sine corpore vitae ,

Intentantque dolos , nobisqne illudere doctae

Nituntur recto captas abducere mentes ῆIlicet ipse ades , et medio in certamine sessis Alsulges , retegisque dolos, atque irrita frangis

Tentainenta, tuo qne magis nos Numine firmas. h. omnibus auxilio es , satis omnibus unus ubique Diditus , et gentes passim disrusus in omnes. Nec quemquam tu muneribus bonus eximis ultro Ipse tuis . omnes invitas , allicis Omries , omnibus iticutiens blandum in praecordia amorem. Infelix, qui te non audit crebra Vocantem , Pulsantemque diu . duro sed Corde reluctans , Ssed tua jussa negans clausas dimittere in aures Ali miser oblato se se subducit amori, Ipse suis obstansque bonis . lucemque perosus

Quo monitus te quisque libentius audit, eo illi Semper ades, propriorque, et Numine largius imples Et cui tu semel indulgens, non deseris umquam Se se sponte sui nisi deserat immemor ipse Heu nimium infelix , ab semet proditus ipso. Nam simul atque animus maculis Se in secit aberraiix Curriculo huc illuc palanti corde , relictis Limitibus, supersim , ac reeti contemtor , ct illex, Continuo fugis , ac polluta ab sede recedis .

Persentit miser ille tuum evanescere Numen,

ymniaque tu Pejur ruere , et retxo acta referri ,

SEARCH

MENU NAVIGATION