Vita beati P. Philippi Nerii Florentini Congregationis Oratorii fundatoris in annos digesta. Auctore Antonio Gallonio romano eiusdem Congregationis presbytero

발행: 1600년

분량: 289페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

Summos Pontifices: Illum siquidem Gregorius XIII.

summae prudentiae , atq; integritatis Princeps impense amauit , ac libentissime audire solitus erat : quin rebus in multis consilium eius, ct operam frequenter ui adhibuit, eoque audito multa faciebat. Eodem propemodum amoris , atque obseruantiae affectu eundem prosecuti sunt & alij Summi Pontifices , de quibus - M. Wr, xv suo loco dicturi sumus. si l uerebantur praeterea Philippum tanquain Dei amicum, eodem Gregorio XIII. Pontifice, Amplissimi . S. R.E. Cardinales, Carolus Card.Borromaeus Archia D a, episcopus Mediolanensis, Guido Card. Ferrerius,G

Iielmus Caes. Syrteius Bibliothecae Apostol. Praesectus, Gabriel Card. Palaeotus primus Bononis Archiepist. Fr. Michael Bonellus Caes. Alexandrinus,Anim . nius Card.Carata, Iul. Antonius Sanctorius Card.S. Seuerinae, Alexander Medices Card.Florentiae Archia episcopus, Nicolaus Sibndratus Card.Cremonae Episcopus, qui postea fuit Gregorius XIIII. Augustinus Valerius Caes. Veronae Episcopus, Vincentius Laureus Card. Montistegalis Episcopus, alijq; permulti. -- Transeamus nunc ad res 1 Philippo gestas Sixto RPontifice Gregorij successore, qui Summus Pontifex ob declaratus fuit anno millesimo quingentestino octo gesimo quinto, octauo Kal.Maias . Sedit annos qui que, mensea quatuor,dies tres.

Vitae lib. Secundus.

172쪽

P aedictio.

ANnno huius taculi 33. Io. Antonius Lucius S

cerdos , cu sexaginta annos,aut plus eo natus es set,ab equo,cui insidebat,excussus, dictu';ad terram ad ustimum strine periculum venerat, quandoquidem confractoecapite, omoplataq; laxata, febri accedente , salute medicis pronuntiantibus periclitabatur : ergo ni ex eo morbo vereretur mori, accessito mox Phis lippo, mortis dixit, me tydet Pater, quandoquide testamentum nondum, quod mihi placeat,composui,ob, si nauiq; tTum Philippus hominem amplexatus; bono animo esto inquit, testamenta tu ipse arbitratu tuo co-stribes. nec verba in ventum iactar aeger enim melius confestim habuit, breuique post conualuit omnino,vitamque ad multos annos produxit ei decessit anno millesimo quingentesimo nonagesimo quinto, hau Nouembr.

Grassi morbo oppressum sanae. Eo ipB anno mense Noueinbri nobilis adolescens

Carolus Vrsinus, cum aetatis annum duodecimum ageret, morbo laterali, vehementique febri correptus est; doloribus ad sinistrum latus utrinque grauibus. Urgebat continens sebris ne vel minimum quidem remittens: morbus mortifer erat:de aegri vita medici dubitare iam coeperant: interea temporis, cum quodam die sub vesperum ad desperationem laborare coepisset, adest Philippus ab aegri matre euocatus, qui submotis mox omnibus,soribulque clausis;ubi primum insideat dolor aegrum rogitat: tum ex eodem perco latur

173쪽

cissi Simi V. p. Auatis ν stes D ra, qtatur, velitne consteri de peccatis suis r libenter qui dem inquit ille: Hic Philippus procumbens in genua eius,consessionem manu dolenti parti admota audit: nec frustra haec fuerunt: ex eius enim attactu id Carmius assecutus est, ut morbo leuari se senserit. In recessu Philippus , ne timeas ei dixit, hoc morbo haud morieris,cras melius tibi erit. Mirum dictu :vix domo excesserat, cum adolescens omni repente dolore Iib ratur diuinitus, eaque nocte,quamquam nocturna ante premebatur vigilia, quietem capit, ad lucem usque placidissime dormit, semnoq; experrectus omnem a se morbum penitus discessisse, sanitatemq; sibi pristinam reddita esse, edicis miraculo attonitis,aduertit: narrauit deinde Carolus sibi aegro visum esse sentire, Philippum ea manu, quam dolenti parti admouerat, d

lorem omnem exhaurientem. Isti Gririi anno Sixti 'Pap.anno Aetatis anno

Nouus Philippi morbus. ANno salutis millesimo quingentesimo octoge

simo sexto, xvij. kal. Februarias,recenti iterum, ac repentino morbo,eoque grauissimo, atque mortise ro opprimitur Philippus, ex quo tame breui quaquam oleo sancto inunctus,praeter spem, medicis admirantibus,miraculumq; inclamantibus,prorsus conualuit.

Vitae lib. Secundus.

174쪽

Aetatis

Congregatio augeturi CVin Patres eadem domo viventes se, suaque' ad

nutum Philippi moderarentur, nihilque rerum omnium esset, quod cuperent magis, quam diuinam voluntatem,ut eam sequerentur in omnibus r tum maxime factum est,ut eorum fama longe, lateq; vagata . varijs in locis, ac regionibus summa cupiditate expet rentur.ergo e Romano Oratorio ut a primaria arbore

surculi multi per diuersas Italiae Urbes transferri coepti sunt, fertilique solo Plantati extenderunt quacunque ramos suos. In his celeberrimum habetur Oratorium Neapoli constructum opera Francisci Mariae Taurusii, qui eo huius saeculi anno octogesimo sexto ab Annibale Capua Archiepiscopo,alijsque nobilibus viris accersitus fuerat. is ubi Neapolim peruenit, hospitio ad Nosoco- misi insanabiliu accepto paulatim aedes, ac temptu sane magnificum ciuibus adiuuantibus extruendum corauit,in cuius fundamenta primum lapidem iecit idem Annibal Archiepiscopus maxima caeremonia, atque frequentia.Vt autem maior esset fruetiis animorum, Taurusium sequuntur,Patrum Romanae domus decreto, Anton. Talpa Septepedanus, Franc. BoZEius Eugo binus,Thomas Galletus Niciesis,& Michael Angelus Socius laicus r post aliquanto alij tres sacerdotio pra diti, Iuvenalis Ancina Fossanensis, Petrus Puteus P normitanus , & demum Flaminius Riccius Firmanus . Ergo ij ubi una cum Taurusio in vinea Domini diuini verbi semine excolenda laborat,coeperunt multi,Taurusii praecipue cuius nomen iam tum celebre erat mo

nitis, & exemplo permoti ad nostrum institutum se se

175쪽

aEgregare,breuiq;Deo bene iuuante factu est,ut plures sexaginta Congregationi ad spiritalem militiam nomina dederint. Quid memorem apud Septempedanos in Piceno, &alibi alia huius instituti loca non sine maximo anim rum tructu intra paucos annos erectaὸQuae omnia unius Philippi labori,exemplo,atq; auctoritati acceptara

reserunt omnes.

Verum Lectorem hic admonitum volumus, Pa res nostros domicilia extra Vrbem,quorum regimen apud eos resideat, iustis de causis praeter Neapolitanum, &Septempedanu, habere velle nullum; idq; hoc decreto sancitum est. Ne quis praetextu amplificandς Cogregationis eam is dissipet, atque ut confusio cultetur, quam multitudo is parere solet, arctiusque inter se, qui sunt e Congrega- ,, tione amoris vinculo colligentur, quem quotidiana ,, consuetudo conciliat, ac mores cuiuslibet ex hoc dignosci possint facilius, & notorum vultus cuncti reue reantur ; Statuitur, ne Congregatio alibi ullum locu is recipiat, neq; alterius Congregationis regendae OnuS, is nisi Romae, Neapoli, ac Septempe . hucusq; ibi. ,,Cςterum Patres, ne aliorum Oratoriorum extructi nem reij cere viderentur ; hqc verba decreto adiece- .runt. Possit nihilominus, si ipsi videbitur, mittere,, aliquos, qui instituant alijs in oppidis eiusdem ratio- ,, nis Collegia; cum eo tamen, ut hoc peracto reuertan- Drur ; neque illa sint nostris annexa , neque Clerici is eorum sint e Congregatione Oratorij Romani. Possit is similiter in aedes suas excipere veluti hospites sacerdo- istes exteros, qui addiscant instituta nostra, ac post ali- ri quod tempus eadem valeant inter suos fundare.hacte- is

176쪽

nus decretum.

Sed quamquam haec ita sint, necessitate tamen a Patribus obueniente, nouum Anxant Oratorium anno huius iaculi nonagesimo octavo, Kal. Nouemb.aperire opus fuit: possidet enim Congregatio Abbatiam Sancti Ioannis in Venere vulgo dictam,et Vrbi proximam, cui animarum cura annexa est: ibidem praeterea institutum a Patribus Seminarium indigenarum adolescetium eo consilio, ut ad pietatem facilius, atq; ad omne munus ossicij insimantur. Habet Abbatia oppida decem ; unius ex his, quod FGaceca appellatur, Patres domini sunt. Extant iam in hunc usque diem varijs in locis or

in teris θηρ ε toria extructa quamplurima, aliaque extruuntur in aa,., praesenS, omnia Romani instar : quibus rebus fit, ut quatusir sunt, inducamur ad credendum, breui tam praeclaram Beati

Philippi vitae institutionem ubiq; gentium propaga

rempadanum . dam fore: Congregatio enim ad omni uiargentium a U' ' xilium nata omnibus prodesse debet sine ulla Regi num , aut locorum exceptione. Oratoria iam extructa Romani instar praeter Ne politanum , Septempedanum, & Anxanum, quatuor sunt, Lucense, Firmanum, Panormitanum, & Came tinum: quae extruuntur in praesens,sex:Fanense, Pat

uinum, Vicentinum, Ferrari ense: quintum in Oppido erigitur, cui Tononio nome trans Alpes dioecesis G bennensis Ducatus Chablasj : sextum in Ecclesia B. Mariae Gratiarum dioecesis Foroiuliensis in Prouincia.

Mira

177쪽

Aetatis

IσyMiraculum. O ipso anno Nouembri mense, aut Decembri, Huiut ste. Eugenia Mansueta per menses octodecim nariumorbo laborauerat, quae illi interdum non modo intu- amiam duos mescebant enormiter,uerum graui quoq; ea vexabant incendior ab eo autem morbo via nullis etiam assiduis medicorum curationibus, ac remedijs liberari se posse vidit, frustulo lintei B. viri sanguine asperso sibi admoto, protinus ab ea aegro ratione euasit ,neque in posterum ab ea tentari se sensit

cogitatio occultissima a Philippo diu

nitus missa. Eodem anno,aut certe insequenti,Quidam e pri simiam his. ma nobilitate magno tenebatur desiderio Phi- se eisi e niuis lippo nescio quod animi sui consilium, quod nemini sti qenunciauerat, crederet: sed siue metu , siue vere '' cundia impeditus rem in diem ex die differebat, cumq; quodam dae mane apud aedes nostras esset, excipit illum Philippus,eiusque animum, de quo nihil prorsus audierat , eidem silenti atque stupenti explicat, aperitque . Iesu ChriHi anno

Sisti V. p. anno

Praedictio.

Aetatis anno Tuam pud nostros satis

peruulgatam sacramento si marunt idem

Hristi anno millesimo quingentesimo octogesi-βα, ct Auia mo septimo, Martio mense Ioannes Franciscus G A mm

178쪽

Bernardus Placentinus nostrae Congregationis face dos in pernicialem morbum incidit: ea extitit morbi vis,ut breui omnium cum medicorum, tum domestic rum opinione pro mortuo haberetur: Hunc extremo iam delibutum oleo inuisit Philippus,eiq; in aurem dixit, bonum habeas animu, hoc morbo minime mori ris nec sane in irritum ea verba ceciderunt,quippe cintinuo melius aegro fuit,illoq; ipso die,quo Medici eum moriturum prςdixerant, magnum augmentum salutis assecutus est, pauloq; post contra omnium spem int gram corporis recuperauit salutem.

Intimos animorum recess s

Hoc etiam anno,an Martio,an Aprili mense, Ado Iescens quidam satis ampla familia nomen mlentio premitur crebQ ad Philippum ventitabat. Hic

peragebat consessiones apud religiosos viros magnae apud omnes aestimationis; inter confitendum delicta aliquot pudore impeditus occultabat: cum itaque sic vitam ageret,venit de more ad Philippum, quem cum ille attentissime intueretur,lacrymis illico oppleri coepit:puerum a matre caesum qui flebasicrederes, tantaq; lacrymarum vis fuit, ut adolescentem in eundem fi tum adduxerit. inter gemitus & lacrymas in has voces

prorupit: quid est quod sacerdoti, qui tibi est a consesesionibus singula peccata non aperisξconfitere ei, constere quae commisisti delicta, ne incassum defatigeris. Quibus mox verbis adolescens in stupore actus, quip pe

179쪽

pe qui id a patre audierat,quod nulli hactenus mort

lium patefecerat,toto corpore pi ae metu, ac reuerentia

contremiscebat: cadebant ei lacrymae quasi puero prae dolore; itaque constituit simul amplecti poenitentiam, simul sacerdoti, quo ad consessiones utebatur, animi vulnus aperire,quod & die insequenti facta totius vitae confessione diligentissime praestitit. Tum redit more solito ad Philippum,quem ille intuitus, etsi eius peractae consessionis nescius, ex solo tamen aspectu animi mutationem nouit, sectum laudat, aliumque eum esse quam dudu,fatetur:quid tua isthaec inquit ,nunc noua figura oris ,& vultusξalius mihi videris modo, quam, anteamouu mihi crede,vultum induisti r quae prosectores ut magna, insolita atq; inusitata ,ita adolescentem noua admiratione affecit. Vixit is deinceps sub fi quenti sacramentorum usu,tantumque hausit ex ea re roboris, ut se totum Deo corpore,animoq; dicauerit.

Praepositus Congregationis perpetuua renunciatur Philippus. INterim cum Philippus apud suos esset, visum est

tandem Patribus, quem parentem ,& auctorem Congregationis habebant , eundem etiam ipsius-met Congregationis perpetuum habere Praepositum Generalem, cuius partes sunt caeteris cum potestate praeesse, idque miro omnium consensu; dictis sine variatione sententi js decretum est eodem xiij. kal. Iulias eo prorsus inuito,ac renitente, suoque incluso cubicu- Io: fugiebat enim Philippus id onus, ut erat homo quietis, ac vitae priuatae cupidissimus, summaq; animi demissione ornatus. ἰVitae lib. Secundus. Y Erat

180쪽

1νο mricti Sixti 'Pap. Aetatis i νην L MErat eo tempore lex,ut Praepositi Generalis munus treς annos duraret, aut ad summum sex, quibus ex is nihil amplius potestatis haberet, neq; confirmaryposset: quam quidem legem interpretati sunt Patres, ne Philippum comprehenderet: ergo decreuerunt, a que sanxerunt iterum,ut Praepositi Generalis potestast uno excepto Philippo, triennis spatio definiretur, ea conditione,ut praescripto muneri tempore exacto Praepositi potestas ad tres alios annos,modo id Confreg tionis bono coducere visum esset, prorogari posset: --rtim post Philippi obitum,anno huius taculi nonagessi.

mo sexto, mense Maiu , ea lex decreto uniueris Congregationis irrita facta es noua in posterum constit ta,qua Patribus facultas daretur Praepositum Genera lem no exacto triennio sol ma,sed iterum etiam,tertio, ac deinceps,dum Congregationi id expedire nocerint, confirmandi. Illud non inuoluam silentio, ea fuisse Philippum mente, ut cuperet, quam Vitar, institutique rationem Congregatio initio ceperat, eam perpetuo retineret: hinc tactum est, ut omnibus testatum esse voluerit, id sibi in desiderio esse , ut qui Congregationis instituta amplecterentur, nunquam se voti, aut sacramenti vi culo, neque in praesens, neque in posterum obstringerent. Quod si qui persectioris vitae desiderio stimulante Religiosorum statum amplecti malint, seu tur mento, aut promissione aliqua se obstringere, iis liberii omnino esse ad quamcunque velint Religiosorum familiam se se recipere: qui vero in Congregatione vitam agere decreuerint, arreptam initio vivendi rationem immutare non praesumat,sic vivant tamen,ut m

tuis se esuritatis nexibus colligantes, bonus Christi odor

SEARCH

MENU NAVIGATION