Vita beati P. Philippi Nerii Florentini Congregationis Oratorii fundatoris in annos digesta. Auctore Antonio Gallonio romano eiusdem Congregationis presbytero

발행: 1600년

분량: 289페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

Greg.XIII. Pap. Aetatis

sionemq; omnium a pueritia peccatorum repetit, mul- titasque prosundit lacrymas poenitentiae testes: is demuin patriam reuersus, viam qua itur ad Christum, sequi non destitit. Illud praeterea permultis saepissime contigit, Vt viX gia, ν .. - confitedi studio ad B.Patris genua procubuerint,' cum tot re is confestim quae quisque delicta commiserit,quas tentationes sustinuerit, in quasve cogitationes inciderit, apertissime indicaret, quae res maximam illis admirationem mouebat.

Aegro sacerdoti salutem re it .

C idem tempus unus ex eius filijs spiritualibus, O qui adhuc uiuit,ex sarcocele vulgo Herniam car nosam dicimus laborabat.hIs cum diu remedia de me- dicorum consilio ad morbum adhibuisset quamplurima,desperatis tandem medentium auxilijs, in quibus evretus est nihil opis esse experientia didicerat, ad Philippi opem confugit, eiq; morbi genus exponit. His Philippus au- a Frae Maria ditis in haec verba respondit:bonum animum habeas, breui conualesces: quod & factum est, nullo in posterum remedio ad morbum adhibito.

Iesu Chrim anno Greg.XIII. Pap.anno Aetatis anna

Oratorium in aedes Florentinorum transfertur. J Nterea temporis dum oratorium et numero in singulos dies augebatur & fructu, construunt Florentini suis sumptibus ad ripam Tyberis, ad maiorem Vitae lib. Secundus. R a no

142쪽

nec fiuctu , anno huius saeculi septuagesimo quarto, xvij Kal. Maias, qui dies eo tempore in quintam he domadar feriam Resurrectionis Domini Nostri Iesu Christi celebris inciderat. Eo ipso anno ad nostros sese aggregant Fabricius Medi arbus Politonij viri diuini, humanique iuris peritissimi filius,qui tertiodecimo post anno ab ingres suobijt,& Pompeius Paterius ciuis Papiensis sacerdos.

Fraedictiones. Id F neis ui Odem anno cum Ioannes Baptista Altouitus adeo Hria e grauiter aeger esset, ut de eo actum esse medici h usi Δ, proclamassent, orauit pro eo Philippus: supplicatione completa, euocato ad se confestim Francisco Mariae Taurusio iubet, ut aegro suo nomine nunciet, eu hausquaquam ex praesenti morbo moriturum; quin potius mane tum enim vesperi erat melius habiturum . Et

extitit dicto fides, quandoquidem id uti praedixerat, obtigit. Hoc item anno viiij Kal. Aprilis cum Lavinia e prima nobilitate semina, Fabricii Maximi vur ventrem ferret, mentione de ea Philippo praesente illata, pro certo is a firmauit illam virilem prolem editurami:& haec effatus ad eius, qui aderat,virum conuersus, Uxor tua, inquit, filium pariet, quem Petri nomine appelles volo: nec aliter euenit, Aprili enim mense i fantem eFidit, qui matri superstes duorum iam filio- rum pater effectus est. Morb

143쪽

Christi Gre .XIII. p. Aetatis

Moribundam feminam.e mortis faucibus eripit. Eo ipso anno, Aprili mense, aut certe Maio mu

lier primaria Constantia Crescentia, cum effusissetu' ad ultimum venisset vitae discrimen,varijs,graui. busq; symptomatibus oppressa secum ipsa animo agitare coepit, nullum sibi remedium ad morbum repel- duo a , oeula. tendum praeter unum Philippum reliquum esse , videbatur enim sibi si ille, de quo multa auditione accepe f. . rat, quamquam hominis faciem non nosset, pro ea precationibus institisset,discussum iri morbu omnino: ergo accersitur,qui manibus mox aegrς impositis preces Deo pro eius salute sundit: quo attactu ingenti semina laetitia perfunditur, maioreque spe teneri coepit se tanti viri precibus in pristinam sanitatem restituendam sere: nec irrita, inuisens eam iterum Philippus, rogat, velitne ad se venire ad Ecclesiam Sancti Hieronymi r annuit illa utpote quae diceret nihil esse quod faceret aeque lubens. Tum ille: bono animo esto,nihil, mihi crede, est quod vereare, venies ad me ad S. Hieronymi: nec falsa praedictio; mulier enim breui contra omnium opinione pristinae valetudini reddita est, Philippo, qui eo tempore aedes S. Hieronymi incolebat,ad confessiones perpetuo Vsa. Isti Cistati anno

Praedictio .

Aetatis anno

Id iurata vin

A Nno insequeti Ianuario mense cotraxerath Agnes Columna semina etque praestatissima, nobilissimaq;

144쪽

ν ra: Cbriati Greg.XIII. Pap. Aetatis YE ν- 'ex abortu aduersam valetudinem: cumque in dies deterius haberet, iam non longe, ut fama erat, a mortis periculo aberat. Eam itaque ita grauiter aegrotantem,

atque a medicis mali magnitudine derelictam inuisit Philippus, eique spem salutis ostendit, desine, dicens , Agnes vereri, timorem, curamque omnem de .pone; ex hoc morbo euades: nec verba in vanum i

cta, mulier desperata licet valetudine, praeter omnium spem pristinae sanitati restituitur, vixitque ad annum usque septuagesimum Octauum, quo vi. Kal.Maias supremum vitae diem clausit.

congregationis erectio, atque progressus. CVm pusilli huius gregis fructus uberrim i in dies

conspicerentur, cogitari a nostris coeptum est, ut alienis domibus relictis proprias aliquando sibi sedes acquirerent, quibus opus Dei ad successores eiusdem spiritus, vitaeque rationis hqredes transmitteretur,nempe qui eadem exequctes munia, Deo primum gratum, hominibusque deinde proficuum obsequium perpetuo exhiberent:cumque ea de re creberrimi inter eos haberentur sermones, ne suum potius, quam Dei, proximorumque negotium agerent, de confirmanda, stabiliendaque Congregatione deliberant. Verum Philippus, ne tanta in re quippiam ex pro pria sentetia statuisse videretur, totum negotium Deo assiduis precibus commendabat, id ipsum faciebant alii: cumque diutius precationibus institum esset, venit tandem illis in mentem parochialis Ecclesia Beatae Mariae a Vallicella Regionis Pontis, seu Parionis, in umbilico Vrbis sita rerat eius Ecclesiae Rector An toninus

145쪽

Chrtati Greg.XIII. Pap. Aetatis r

toninus quidam Adiutus, id viro cognomen,presbyter Messanensis: is rogatus a Patribus, an fructibus sibi, quoad viueret,reseruatis, Ecclesiam illam dimitteret, consensit; consensuque habito, eius officij procurationem Philippus Taurulio mandat, qui suscepta mox prouincia Pontificem adit, eique vota, studiaq; Philippi, & alumnorum exponit: nec sua cum frustrata spes: Gregorius enim, qua erat in Deum pietate, cum Philippum probe nosset, multaque tum ex Taurusio, tum ex alijs de Congregationis instituto didicisset, nomodo Ecclesiam concessit, sed Congregationis etiam erectionem, confirmationemque utrumque enim petebatur Apostolica auctoritate indulsit ; ad eam quippe die nulla erat Apostolica auctoritate sancita Congregatio : Harum rerum extant lite ne Apostolicae verbis amplissimis hoc ipso anno datae, idib. Iulis s. Feminam ex partu moribundam sal ii restituit. Eodem anno sexto kal. Augustas mulier Olympiacui Troianae cognomen erat, cum duos iam dies muT , periclitaretur difficultate partus, setum enim effunde- ε ut ιι re non poterat,parum abfuit quin uitae extremum die μ' 'morte conficeret.

Interea temporis dum pro mortua Iugebatur a suis, venit ei in mentem Philippus. Qua ex re in spem salutis ingressa circumsistentes feminas etiam atque

etiam rogat, eu ad se quam mox adduci curent. Accer situ s itaque ille,quae eius erat in omnes charitas,venire non recusat, preces fundit,moribundae manus admo

uet Quibus peractis veluti sensisset auditas preces te ib

146쪽

Iinc repete subducit.Mirum dictu: vix e cubiculo abierat,cum Olympia uiuetem extemplo puellam, ipla laseu a,praesentiq; exempta periculo effudit. Constat alias item feminas partus disticultate iam deploratas,precibus eiusdem, seu reliquiaria thec 1, quam ille habebat, admota,incolumes facili, felicio partu fetus enixas

Ecclesiiae B.mariae a ValPicen a fundamem

iis inmuratio. V Erum cum angustum esset templum,uetustateq; ruinosum, visum est Patribus, quod erat in loco optimo, Vrbisque commodissimo, & ad Congresa

tionis functiones valde idoneo,utcunque restaurandu; neque enim nouum, etsi id maxime cupiebant, priuatae rei angustijs impediti condere poterant. Ergo ea in deliberatione cum essent, eorum pijs optatis, voti Gque respondit diuina benignitas: vix enim operi manus admoueri coeptae sunt , cum Philippus solius Dei fiducia armatus pecunia enim Patribus vel nulla erat, vel certe admodum tenuis ide eo primum funditus Cuertendo, ac deinde ampliore, augustioreq, forma a

fundamentis extruendo cogitare occoepit: ncque

hic stetit res, quod enim faciundum cogitarat, id confestim de diuina prouidentia securus ad effectum perducere statuit: ea enim ille in omni vita sua nixus nihil arduum, nihilque nimis amplum ducens, immensa quadam magnitudine animi maxima quaeque aggredi non verebatur.

Interea ruinosa Ecclesia, Philippo iubente , solo aequata, Mattheus Castellanus nobilis nostro saeculo Archi-

147쪽

Architectus mese septeb.accersitur,qui omnib.dili ge-tissime circumspectis ia construendi aedificij latitudine signabat, clim Germanicus Fidelis Philippum ea de re certiorem fecit, qui illico sacerdoti iubet quippe qui paratus erat ad sacrificium ne quicqua priusqua eo

ipse accederet, decerneretur : absoluto sacrificio recta ad locum contendit: ibi Matthaeum comperit, qui cum eam partem, in qua iudicio suo et dienda forent fundamenta,designare eius ille sententiam non approbauit,quippe qui ultra producendum esse aedificium diceret: cumq; ventum esset ad locum, quem illi indica' uerat Deus; hic sodiatur,ait, hic iaciantur fundamenta: quod cum ageretur,ecce tibi solidus paries peruet stus,qui sub ruderibus latebat,palam fit. Erat is ad decem palmos latus, totque pedes longus, ut constructi iam aedilicis molem non expleat modo, verum excedat etiam, super quo pariete quod reliquum erat operis dextri lateris Ecclesiae extructum fuit; pro alterius vero structura fundamenta iacere opus fuit , in quibus cum primus de more esset ponendus lapis,maxima cςremo nia,& frequentia gesta res est: porro primum hunc I pidem ritu solemni consecratum in fundamenta coni

cit Alexander Medices Florentiae Archiepiscopus, cui Congregatio nostra plurimum debet, nunc S. R. E.in Titulo S. Mariae Transtyberim presbyter Cardinalis .

Cum templum extrueretur, nunquam Patri.

bus argentum defuit, neque ad satisfaciendum fabris, alijsque operarijs, neq; ad domos contiguas coemendas i in aedificium sumptus amplissimi, ac quotidiani fiebant: eius pecuniae summa demptis nummis, quos Petrus Donatus Caesius Cardinalis, ut suo loco dicturi sumus,fabricae attribuit pergrandis ad septuaginta cir-Vitae lib. Secundus. S cis

148쪽

Aetatis

scopi apud euu-

citer aureorum millia. Feruebat opus optimi Principis,ac nonnullorum esuium beneficio,quorum tantus fuit erga Beatum Patre amor, tantaq; in Deum pietas,ut rem ultro eleemosynis adiuuerint: Gregorius inprimis spontanea liberalitate ad septem millia aureorum in id aedificium insumpsit tergo templi aedificatio nunquam intermissa, cum nunquam Patribus pecunia deesset,Deo illam semperabunde suppeditante. Brevi tempore, nempe intra biennium,vel circiter,in ea prope qua hodie cernitur, formam, & amplitudinem, opere, sumptuq, magnificam felicissime crevit; Templuinque Sanctissimae Vi ginis, & Beati Gregorij Papae nomine dicatur Deo. Hic non praetermittam quae in huiusce sacrae aedis extructione acciderunt Patribus. Quidam eκ vicinis cum ferre non possent nostros apud eos Ecclesiano construere, ' daemone instigante ita furere coeperunt, vi simul Ioannem Antonium Lucium sacerdotem fabricae praefectum, simul senestras templi lapidibus, ac balistis petere ausi sint; sed Deo sacerdotem protegente, nihil ex his mali Lucius passus est, ouam ille rem Beati Patris orationibus acceptam reserebat. . Fratres aliquot, quorum nomina consulto reticeo, cum ςdificationem Ecclesiae impedire niterentur, intra duos annos, Philippo silente, ac pro cis diu orante , molestiae poenas dedere: mortui enim sunt omnes diuinum agnoscentes iudicium, ne uno quidem ex eis ad sobolem propagandam relicto. Praeter hos alij etiam Patribus molestias addidere: sed cum, ut in sacris codicibus legimus, diligentibus Deu omnia cooperentur in bonum,tatum abest ut ii minum iniuria Patribus obfuerit,ut maxime profuerit.

149쪽

Laviniae Philippispiritalis filiae Fabricij Maxi

mi et/xoris obitus. Hoc eodem anno,Octobri mense, vocavit Deus ad praemium Laviniam primariam seminam,de qua non ab re erit ut quae Philippo ad confessiones utebatur aliquid in hanc historiam reserre: ea itaque etsi hominem initio irridebat, tamen ubi de diuinis rebus disserentem audiuit,adeo Dei colendi desiderio incendi se sensit, ut ipso magistro ad eum venerit vitae statum, ut se totam Christi amore pietatis operibus , suiq; ipsius contemptui dediderit:eidem contingere a firmabat Philippus, ut inter meditationes rerum diis uinarum,quibus multum impendebat temporis, abstraheretur a sensu mentis: haec deniq; tertio Kal.Nouemb. die obijt extremum, cui suprema hora eo ipso Philip po auctore fuerat ad caelum via, ubi Beati sempiterno

aevo fruuntur.

Eo ipso anno septuagesimo quinto congregationi se addicunt Iulius Saviolus Patauinus, & Franciscus Bottius Eugubinus Thomae BoZZii germanus, ille A. Nonas Aprilis, hic Kal. Nouembris.

Isti rarissi anno Greg. XIII. Pap.anno Aetatis anno

De testi ruinam minanteperosum a movetur.

Eam rem a

INsequenti anno millesimo quingentesimo septuagesimo sexto illud inter aedificandum accidit,silen - iuratos testeatio non inuoluendum. Veteri Ecclesia, alijsq; domi '' - . M Vitae lib. Secundus. S a bus

150쪽

hus ad nouae fabricae amplitudinem dirutis, vix aedic la reliqua suerat, caeteris solo aequatis tecto cooperta, cum ecce tibi quodam die vocari ad se confestim iussit Philippus Ioannem Antonium Fabricae praesectum,eiq; mox venienti imperat,vi aediculae tectum demoliri laciat quam primum, quippe inquit superiore nocte Sactim imam Dei Matrem ab se visam esse, quae suis illud manibus sustentaret: erat is locus pro sacello, ubi sacra

agebatur,sacramenta populo ministrabantur: veteri .n. Ecclesiae animarum cura annexa erat: tum Ioanes Amtonius domum reuersus sebris id tectum ut demoliamtur,imperat, qui manibus rei admotis, tignum vident, cui superponebatur,retinete nemine stare, aItera enim ex extremis eius partibus,quod i igni caput appellant;

tota extra murum erat:qua ex re qui aderantist tirore assiciuntur ἀ-irum adolescentulum morbo eximitiane 'ses ' Odem huius. saecul Lanno septuagesimo sexto

mmo statur. Ioannes Baptista Crescius adeo vehementer assiduis capitis doloribus, ac fibri conflictabatur , ut clamores, & gemitus dies, noctesque miserabilem in m dum ederet:cumq;eo crueiatu plurimos iam dies exarsis et, nec ullam quietis partem caperet, impetu tadem doloris euicto veniebat saepius in mentem, ut ad miserias finiendas semet in puteum praecipitem daret: interea omnibus iam rebus frustra tentatis,occurrit illi remedium,nec sane spernendum , ut Philippum accerseret: haud dubia spe erat, eius preces salubres sibi suturas:visit illum Philippus,manibusque eius capiti ire positis,in has prorupit voces,peccata fuge, Sanctissimam.

SEARCH

MENU NAVIGATION