장음표시 사용
41쪽
aliqua ductus,sed habitatione tantum contentus, quδliberius commodiusq; in pioximorum salutem incumberet, se se receperat. Hoc ipso anno cum summa esset in Urbe annonae cariras, sex ad Philippum panes deseruntur ; sed quid ille ξ acceptos panes non attingendos sibi , sed pauperibus tribuendos putans Hispano cuidam sacerdoti pauperi in Christi Domini nostri gratiam hilari vultu largitur. Quo peracto, cum qua reretur ex eo quid causae esset, quod portionem suam omnem egenti sacerdoti tribuerit,modeste id se fecisse respondit, quod facilius erat panem se ab amicis accepturum,quam sacerdotem illum peregrino caeso natum: quid plura illo ipso die paucas duntaxat olivas gustauit. Philippi opera Henricus Petra Placentinus, quem laicus cum ille esset, Christo pepererat, Theseusque Raspa sacris initiati sunt, & in templum S. Hieron mi ad habitandum inducti;vbi Bon signorio duce, in snos in spiritu progressus habuerunt, praecipue verti Hericus,qui reformandis postmodsi monialibus,alijsq; ecclesiasticis muneribus ad Cleri mores, templorumq; cultum exornandum diutino, gratuitoq; labore, toti Vrbi utilitati eximiae fuit. Hos secutus est Petrus spadarius mitis sacerdos ingeni j, Deo, hominibusque carus, atque is ultimus ex presbyteris eius Ecclesiae suit , apud quem Philippus post Francisci obitum consessi nes peregit.
42쪽
Chrim L o P III me. Aetatis si
Philippi in sacro faciendo arduis, pietas ,
Acerdos nunquam intermisit diem nisi aegritudine detineretur, quin rem diurnam faceret. AEger singulis diebus panem casestem accipiebat. Initio sacerdotij,cum ini Ecclesia Sancti Hieronymi
sacrum ageret,ianta repente diuini spiritus abunda tia replebatur ,ut aquam, vinum ii in calicem de morς infundere vix posset: Adeo enim eius manus in al- tum attollebantur, ut exilire quodammodo, & saltita re viderentur; atque ille nisi brachio ad altare tan quam adminiculo, maa imo adnixus studio, coeptum opus prosequutus esset,nihil egisset Vnquam. e .c Huius diuinissimi Sacramenti, supra quam dici potest, cupidissimus, amantissimusque vel ex eo solum, quod vacuum calicem in manibus teneret, incredibili perfundebatur laetitia. i.. Quo tempore salutarem hostiam de more attolle bat, ita eius mens rapiebatur in Deum, ut manus sur , . blime erectas deponere non posset. Retulit ille postea videri sibi se ab aliquo apprehendi, atque alte a terra per vim mirabiliter sustolli '. Eamq; ob rem in a rasae mohanc deinde se dedit consuetudinem,ut salutarem hostiam quanta maxima posset celeritate attolleret, &demitteret.
In sacrofaciendo ubi, vel maxime ad Ossertorium zzrias rivi
uentum erat, ea afficiebatur dulcedine, ut inter cel brandum toto corpore, contremisceret saltitaretque: quos ille impetus ut reprimeret, vertere se pissime consueuit, nunc in dextrum latus, nunc in sinistrum modo pede terram percutere, modo demum caput periris
43쪽
Vnum hoc tacitus praeterire non possum, in quo diuini amoris vis euidenter apparet. Mos illi erat, ut sine impedimento rem diuinam ageret ruptus enim,&ecstases timebat ut antequa sacris se indueret vestibus, id omni studio ageret, ut spiritus vehementiam, ardo remq; quo assidue aestuabat, utcumque comprimeret: nunquam enim ille cum subito abstractus a sensibus tota mente in rerum caelestium contemplationem ra peretur, sacrum fecisset, ab Iuissetq; nisi in unam illam rem incubuisset, ut animum adiuinis auocaret. Et haec quidem quamquam ille facicbat, eos tamen diuini amoris impetus sustinebat, ut lacrymis totus conficeretur; singultus frequentissimos ederet; salti taret: Quibus fiebat, ut cogeretur saepissime a sacro faciendo eousque cessare, quoad vires corporis, quas Christi amor abstulerat,iterum se collegisse sentireto virum Deo plenum i Cum sponsa in Canticis tute ipὶ dicere iure, meri idq; poteras ,Introduxit me Rex in cellam vinariam, ordinauit in me charitatem: fulcite ergo me floribus,stipate me malis, quia amore lague Absoluto sacrificio, ita nonnunquam abstratius a sensibus apparebat, ut exanimatum magis , quam
Sed hic me locus admonet, ut ponam aliquid degustu, quem ille in sanguine Christi ebibendo,eiusque
carne degustanda habebat. Is erat, ut crediderine qui ab eius nunquam latere discedebant, eum ipsius sanguinis, ipsiusq; carnis saporem percipere, perinde atque nudam carnem, nudumq; sanguinem gustaret rlabia ille sibi auidissime lambebat: iterum, ac saepius calicem ori admouere obseruabatur, nullumque de
44쪽
astantibus non modo propius ad altare, sed ne maneo re quidem, unde ipsius facies conspici posset, permittebat. In desumendo sanguine, sonus in eius gutture is audiebatur, ut putares aliquid degustare, quod ob eius pinguedinem, crassitudinemq; sacerdotis palato in heresceret. in ea calicis parte, ex qua sanguinem hauriebat, indicia dentium erant, aurumque ipsum, quod ibi circum erat, quamquam recens, breui obscurabatur. Purificationem, quam dicunt dari sibi nolebat, donec ipsemet pet ijsset. Denique diuinissimi huius Sacramenti usqueeo delicijs capiebatur, ut suauissimam Christi carnem, sanguinemque pretiosissimum in ore tenens non statim glutiret, sed paulatim, guttatimq; in stomachum defluere sineret. Nec minus insignis eius pietas in sacro faciendo, Christiq; corpore degustando, quam in ministrando fuit. sed ne in re nota , atq; apud omnes peruulgata operam frustra conteram aggredior ad alia.
operam dat. SA cerdos factus consessionibus excipiendis, inuitus licet, praeficitur ,alijsq; obedire magis, quam sibi
ipsi credere elegit:Nouerat enim Deo pergratu, perq; iucundu esse semet ipsum ad aliorum voluntatem conia sormare: Mirum dictu nihil Philippo potius eratiqua in ut solitariam vitam amplecteretur: ne sibi ipsi tamen satisfaceret, aliorum voluntatem cupiditati suae ante tulit, Christum ducem secutus,qui dixerat:Meus cibus Vitae lib.primus. E est,
45쪽
est,ut faciam voluntatem Patris mei,qui misit me. Et alibi rursum: Descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me. Consessionibus excipiessis ita sedulo,assidueq; nauabat opera, vi su ipsius oblitus ab Ecclesia nuquam recinderet. Non parua haec: sed hoc forte mirum magis: m gnam diei partem in his intumebat, nunquam tamen
defatigabatur : tanta porro cupiditate ardebat errantes animas ad bonam mentem reuocandi, ut ex eo ta-Jum,quod sederet in sella, qua ad audienda crimina utebatur, maximam caperet voluptatem, maXimamq; delectationem. Incredibile dictu est, quot, quanto'; ex peccatorum coeno ad meliorem frugem reduxerit, quot eius opera tum viri,tum feminae adducti, ut monasticam vitam rite complecterentur; ut nullum esset
Religiosorum hominum institutum,quod non plerosq; e Philippi discipulis sibi acquisierit: Praedicatorum
vero praecipue familia tali prole foecundata floresce bat: quotve demum magnis sceleribus astrictos e corruptissimis moribus ad emendatiorem vitam traduxerit, quiq; postgo usi magistro, abiectis curis inanibus, totos se ad seria conuerterint. Quo tempore primum excipiendis confessionibus initium secit,hominum peccata libentius,quam feminarum audiebat: harum crimina excipere quoad pol rat,fugiebat: Nouerat enim ille,virginalis suae pudicitiae iacturam timens, daemones Dei seruis , bonis etsi operibus occupatis insidias moliri non desistere, ijs vel maxime,qui nimio plus sibi ipsi confidunt. Illud hic attexam,quod tam acer,& vigilans custos pqdicitiae fuit,ut coactus mulierum consessiones audiare,eas in Ecclesia duris magis, quam lenibus verbis
46쪽
exciperet,interdu vultu iram praeseserens. Quem morem usqueeo se tenuisse narrabat,quoad singulari Dei beneficio obtinuit,ut eas quoquo vellet modo exciperet. Quibus verbis non obscure insigne illud donum significare videbatur,quo id Deo dante assecutus erat, ut omni plane sensu libidinis caruerit,ut ex eo tempore ad extremum us', diem marmoreς cuiusdam statuae instar esse videretur. Amplius,audiendis consessionibus adeo se se occupabat quotidie quo munere ad obitum usque egregie perfunctus est ut aduenientes filios no paucos noctes enim ferme totas contemplationibus, pijsq; precationibus insumebat lecto adhuc decumbens audiret. Surgens summo mane mox ibat in templum, non inde egrediens, nisi insigne aliquod , aut necessa rium opus occurrisset, quod in aliam horam diffferri haudquaquam posset.Nec quisquam suit,qui illum in Ecclesia non semper, vel certe non facile reperiret, ita omnibus promptam, ac gratuitam Operam suam praebebat. Templum,aut cubiculum assiduus incolebat,vagandi minime cupidus, nisi alio, vel necessitas euocaret, vel charitas impelleret.
Prima Oratorii, ac piritualium col qui
Philippus maiore in dies cupiditate flagraret flagitiosos homines ad meliorem frugem reducendi,& quos acquisierat filios,integros, castosque seruandi:ne iterum in vitia delapsi Aegyptum repet . Vitae lib. primus. E a rent
47쪽
rent,ccepit,quis id facilius assequeretur,anno a Virginis partu millesimo quingentesimo quinquagesimo primo , in suo cubiculo singulis a prandio diebus confluentes, lectulo frequenter insidens quod Dei amore langueret de rebus caelestibus erudire .
In his colloqui js quod mirabile dictu est eam diuini
amoris vim sentiebat, ut modo toto corpore contremisceret,modo e lectulo in altum attolleretur credo res eum ab aliquo sic mirabiliter retineri modo demum lectulus ipse, vel quandoque etia ipsum cubiculum motu nutare , ct concuti videretur , terr motum ibi iactum esse putares.Erant haec qui aderant,non ad poenitentiam solum, sed ad diuinum etiam amorem , terrenarumq; rerum despicientiam incitamenta. Praeclari instituti huius initio pauci erant,quoru duo erant superstites haec scribente me, qui eum audirent; sed mox adeo creuit numerus, ut locus, in quo huiusmodi sermones fiebant auditores no caperet:quam oti causam eo relicto, ad alium ampliorem se contulit ;ubi eo animi ardore, sensuq; mentis de rebus spiritualibus loquebatur, ut nullus ferme reperiretur quovis scelere implicitus, quin eo audito resipisceret, & ad saniora se se conuerteret. Iesu Chri Ii anno INJ III. Pap.anno Aetatis anno
Vm cerneret diabolus nouum sacerdotem Philippum priuatis concionibus, sacramentorumq;
48쪽
administrationibus coplures ad Christum aggregare, statuit pijs eiusdem stud ijs omni conatu se opponere. Erant in templo S. Hieronymi sacerdotes quidam a sacello,viri perditis prorsus moribus atq; apostatae: hi ut uni Vincentio Tecosio, qui ex sodalitio charitatis crat,rem gratam facerent Philippo ,anno huius si culi quinquagesimo secundo molestiam Ghibere coeperunt' : deridebant illum, canino dente carpebant,c tumelijs onerabat:quae ille omnia,ne verbum quidem pro se faciens,constanti prorsus animo tolerabat. Nec hic finis; quotiescunq; se se illis noua offerebat occasio, hominem probris, maledictisque, lacessendi,& alio quouis modo perturbandi,arripiebant eam auidissime; id autem eo consilio, ut illum,cuius aspectum ferre non poterant, inde expellerent. Hinc ubi Philippum in sacrariu tendere rem facturum diuinam cognoscebant, tum laeti mirum in modum eisecti, quod noua sibi eius licentius irridendi fieret facultas, hominem vel eius loci aditu arcebant, uel certe admissum uarijs artibus grauiter admodum exercebant. Atqui,ut ieiunum inde exire cogerent, nunc Missale, . nunc uestes lacerdotales, nunc demum calicem ipsum occultabant 'nec his contenti frequenter etiam eum paratum iam ad sacrificium, pedemque e vestiario esserentem sacrum deponere ornatum iubebant: neque: tamen Philippus his rebus prouocabatur ad iracum diam a Vincentius interim Tecosius sola daemonis opera usque eo eidem aequo ne in re quidem minima laesus fuerat, aduersabatur, ut induxerit animum nunquam
ab eo perturbando desistere, quin illum domicilium nrutare impulerit. Tentationi haudquaquam cessit
Haeae similia sanctissimis viris contigisse ip
49쪽
a Chrissi Ialy III.Pap. Aetatis Philippus, de aduersarijs suis conquestus nunquam:'ab Ecclesia S. Hieronymi,& quod is locus ad proximorum s utem procurandam aptus esset, &ne cruces sibi a Deo paratas segeret ecedere noluit: quae in il tum iaciebantur conuicia, quo animo ferebat,illud Iacobi secum Qrte animo voluens; omne gaudium exi stimate fratres mei cu in varias tentationes incideritiS. Quodam die cum de more post consuetas aemulorum derisiones sacrum faceret, id anxius intra se in i se sacrificio cum Deo colloquium habuit.Quid est bone Iesu,quod cum te toties rogarim pro viribus, ut pamtientiae donum mihi impertires,tot tantaeq; se se mihi in dies offerantiexardescendi occasiones λ haec cum idixisset,vocem quandam internam clare audiuit: Quid est,quod me rogas Philippe,patientiamΘea ego te m niam , quamquam volo ut tute his oppugnationibus , quantum maxime potes, cam tibi acquirere studeas : Quibus ille auditis, mirifice recreari se sensit. Exacto biennio, cum e custodibus sacrarij unus in-lstituto suo, maledictis , conuicijsq; in illum inueheretur, nec ab hac stultitia cessaret, ea vultus hilaritate, animiq; sertitudine hominis verba excipiebat, ut m xima exultaret Ictitia. In id spectaculum ex ijs ap statis alter cum incidisset, reputans ille mox apud animum suum inuictam Philippi in iniurijs perserendis
patientiam, corde compunctus, eo derepente impetu
in maledicum sacerdotem insilijt, quo Beati Patris innocentiam tueretur, ut parum abfuerit, quin illum necarit. Vix hoc secerat, cum coenobij, unde aberat recordatione,coepit mollesces e, atque ad se rediens B.
Philippi opera,precibusq; in tantum sui odium repEte exarsit, ut no solum amplecti poenitentia, sed institutat etiam
50쪽
etiam sui coenobi j repetere decreuerit,quod & secti. Vincentius quoq; , iniuriarum auctor, Philippi patientia , mansuetudineq; commotus vltro ad eum venit,& procumbens in genua delicti veniam petit: quam ille iniuriarum mox omnium oblitus prompto, & alacri animo concessit; quin hominem amicissime complexus inter filios suos recepit satq; meo tempore caVincentius prae caeteris B. Patrem obseruantia coluit, ut non abiret dies, quin eum inuiseret,perinde ac nihil ei illo esset nec charius, nec iucundius: quem postea morem ad supremum diem seruauit, sacramentorum usu caelestes opes sibi comparare .studens: incidit hi Ius mors in mensem Martium anni millesimi quingentesimi octogesimi noni.
Iesu C Hi anno IHj III. Pap. anno Areatis anno
Moleslijs expeditus quid egerit.
EI itaque benignitate molestijs expeditus, 1 I Christi sponsi charitate quammaxime vulneratusatotum se se ad proximorum salutem conuertit, eorum confessiones audiens, eosdemque caelesti pane reficiens, quibus deinde rebus id paulatim factum est, ut frequens cum consessionis , cum Eucharistia usus, extinctus pene daemonis fraude, iterum renouaretur rtanta in eo humanitas fuit,ut propterea omnibus charissimus csiet: adeo ardenter sitiebat diabolo praedas eripere, ut mirum dictu sit quanta fecerit, tuleritque, ut vel unam animam ad Christum reduceret. Omnium confluentium confessiones alacri vultu excipiebat , eosq; sermonibus partim de rebus spirituali-