Bibliothecæ academicæ Ingolstadiensis incunabula typographica seu libri ante annum 1500 impressi circiter mille et quadringenti; quos secundum annorum seriem disposuit, descripsit, et notis historicolitterariis illustravit Sebastianus Seemiller ... F

발행: 1787년

분량: 197페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

Cognitio Librorum, qui sub initia artis typographicae ejusdem

beneficio sunt editi in lucem, multiplici sese utilitate commendat. Primo enim servit ad illustrandas divinae artis origines iaprogressus, vel hodie adhuc passim tenebris obfusos. Quem vero , Germaniae potissimum cives adpello) vel pigeat, vel non dei di et magnopere, rescire adcuratius, quibus demum acceptum referre oporteat, & per quos transmissum fuerit ad posteros praeclaraim illud inventum, ex quo tot commoda in universum genus humanum manarunt, & tanta in patriam nostram gloria redunda vit Ρer Germanos quippe artifices A inventam, & totum fere per orbem propagatam fuisse artem typographicam, erunt, puto, hodie quidem paucissimi, qui in dubium vocare ausint. Iure igi- , tur id a nobis exposcunt majores nostri, qui divinam hanc artem . vel invenerunt, Vel propagarunt, ut eorum memoriam, quantum in nobis est, ab oblivione Vindicemus. At non minus certe, quam artis, typographicae inVentores posterorum memoria digni sunt illi, quorum opera primo illo artis typographicae saeculo sunt edita in lucem. Atqui plurimorum ex illis hodie ne nomina quidem forte nosceremus, nisi opera eorum, quibus pro genio saeculi & viribus suis de sacris aut profanis litteris bene mereri studuerunt, typorum beneficio evulgata fuissent. Libri enim non pauci Saeculo XU. sepius typis eXeusi inculis sequentibus, mutato in melius scientiarum gustu non amplius fuerunt impressi.'Atqui tamen ex hujusmodi libris magna ex parte deprompserunt, ,

X a quae

3쪽

quae in rein suam esse putabant, illi, qui iaculis decimo sexto,ia decimo septim' scientiarum restauratores sunt dicti. . Hi enim tape, omissis, quae in veterum libris aut superflua, aut minus apta ad propositum, aut etiam insulse, ignoranter dicta fuerant, optima quaeque ex illis excerpserunt, eademque meliori ordine disposita, ac stilo concinniori elaborata ediderunt, nunquam sorte scripturi, nisi veterum de iisdem materiis libros, tanquam exemplaria, imperfecta quidem, ante oculos habuissent.

Ut vero libri Saeculo XV. typorum formulis excusa universm ad illustrandam,' medii maxime. aevi, historiam litterariam serviunt, ita imprimis historiam illustrant litterariam , tactili ejus dem, quo renata sunt inter Europaeos optimarum artium, & linguarum, graecae imprimis, & latinae, sudia. Ex libris certe hoc eodem taculo frequentius, aut minus frequenter impressis discimus, quis tum fuerit doctorum hominum gustus in litteris Ne- gari quidem non potest, magnam partem libroriam, qui tum sis pius sunt typis excusi, parum servire ad illustranda nostrae aetatis ingenia: quin nauseam creare lectoribus meliori gustu imbutis, eo quod stilo sint scripti barbaro, & inconcinno. Attamen Millud est concedendum, optima quaeque antiquitatis monumenta,

latina imprimis & graeca, haec quidem maximam partem latine versa, jam tum fuisse edita in lucem. Qui annales typographicos Mattiatrii, oriandii, CheVillerii, Marchandii, Meermanni,ia similia aliorum opera vel fugitivo oculo semel pervoluit, observaverit. necesse est, jam ante annum I 48O. Optima quaeque veterum scriptorum monumenta typographicae artis beneficio per Europam fuisse dispersa. Graecorum scriptorum monumenta loriginalia serius quidem, nec nisi perpauca ante annum I 48o. typis imprimi ceperunt. Verum id non inde venit, quod defuerintilla aetate viri graece docti, illis edendis, & corrigendis pares.

4쪽

Fuerunt enim jam antecedentibus taculis, ne dicam post medium decimi quinti, viri complures, praesertim in Italia, graece doctitami, qui plura veterum graecorum scripta latinitate donarunt. Num iidem non pares fuissent scriptis iisdem graece edendis ' Viden

tur potius defuisse typi, praecipue vero emptores, qui, cum graeca non intelligerent, nullo eorum ferebantur desiderio, contentilatinis versionibus, quas a viris graece doctissimis adornatas esse noverant. Vergente autem ad finem Saeculo XV. jam plurimi o currunt libri graece editi, quorum non paucos in Bibliotheca huj te Academica exstantes suis locis & annis recensebo. omnino igitur operae pretium est, immo jure a nobis exposcitur, ut m moriam excitemus eorum, qui hoc laculo, quod arti typographicae natale fuit, in restaurandis optimarum artium studiis suam

operam collocarunt, & Optima quaeque veterum monumenta typis edenda curarunt.

Editiones librorum Saeculi XV. eo potissimum non1ine avide

a nonnullis conquiruntur, M, saepe magno pretio comparantur, quod instar codicum, ex quibus haustae unt, manulcriptorum habeantur. Negari quidem non potest, complures eorum, qui ede dis Saeculo XV. libris suam operam addixerant, artis criticae parum peritos fuisse & Μanuscriptorum codicum lectiones sibi minus arridentes pro arbitrio tape in pejus mutasse. Ut nihil dicam demendis typographicisti quibus scatent editiones non nullae antiquiores. Haec enim a doctioribus saltem facile animadverti, iacorrigi possunt. Attamen non sunt haec vitia omnibus, aut plerisque' antiquis editionibus communia. Sunt certe inter istas quam plurimae, quae magno judicio factae, nec minori cura a mendis typographicis immunes servatae sunt. Has inter prae aliis commendantur Udatrici Han, vulgo Galli, Νicolai Ienson, Iohannis de Colonia, Vindelini & Iohannis Spirensium, A qui vergente' jam

5쪽

ad finem Saeculo XV. Venetiis typographicam artem exercuit, Aldi Manutii editiones.. Horum omnium in Bibliotheca academica eIstant monumenta typographica, & quidem singulorum non pauca. occurrunt jam in primo hoc fasciculo complura. Demum libri Saec. XU. imprelli a quibusdam hoc solo no- mine habentur tu pretio, quod rari sint, & tape oblato quovis pretio, haberi non possint. Non enim illa aetate tot ejusdem Operis exemplaria excudi consueverant, quot hodie plerumque χ-lent. Insuper pars magna veterum editionum ipta temporis diuturnitate, situ & squaliore locorum, incendiis, belli calamitatibus, quin saepissime eorum, qui bibliothecis praeerant, negligem

tia & inicitia periit Atque haec quidem illis sint dicta, qui ignorant, ad quos usus

servire possit praesens haec mea lucubratio. Bibliothecarum Ρra,fectis, omnibusque antiquioris litteraturae amatoribus, quibus eam proprie destinavi, fore acceptam nullus dubito. Tantam enim librorum Saec. XU. impressorum copi3m in una Bibliotheca exstantem certe deprehenderint raristime. Atque horum quidem omnium librorum non nudos titulos, sed adcuratam singulorum exhibeo descriptionem, ut discerni librorum editiones a me descriptae ab aliis sine labore & erroris periculo possint. Ρraecipuam curam adhibui in describendis libris nota anni, loci & typographi impressa carentibus. Horum quippe librorum editiones diversas a doctissimis Bibliographis inter se confusas, & alteram pro altera habitas fuisse non semel observavi. Atque hoc quidem inde venit, quod libros non ipsimet prae oculis habuerint, sed aliorum tantummodo, qui saepe nec ipsi viderunt, de iisdem libris relati cnes secuti sint. Quare hoc etiam nomine gratas fore meas de libris Bibliothecae nostrae academicae narrationes coii sido, quod non nisi ea contineant, quae propriis ipse oculis vidi, & manibus

6쪽

tractavi. Quae hinc inde ex fide aliorum asserui, ejusmodi sunt, ut fidem illis mecum cordatus quivis, & praejudiciis vacuus adhibiturus sit.

Si primum hunc lasciculum harum rerum peritiorihus non displicuisse intellexero, mox eum excipiet secundus, libros complectens notam anni impressam habentes ultra ducentos, ab anno .I47Z ad annum usque I 483. impressos. Accedent huic quoque fasciculo libri complures nota anni, loci, typographi impressa carentes, e quibus non pauci locum meruissent in fasciculo primo, impute jam ante annum I 477. Vψ perte ante annum I 48o. impressi. Sed defuit spatium. Nolui enim pluribus, quam 25. plagulis singulos conitare. fasciculos. Secundo fasciculo indicem adjiciam typographorum, auctorum, librorumque anonymorum, qui in geminis hisce fasciculis recensentur. Qui supersunt libri, ab anno r484 - I499: impressi, duobus fasciculis comprehendi posse nullus dubito. Constabit igitur opus hoc integrum fasciculis quatuor. Non deerunt forte, qui origines & progressus nosse cupientillius Bibliothecae, quae non modo tot continet monumenta typographica saeculi XU. quot vix ulla alia Bibliotheca academica vel certe paucissanae verum etiam recentiorum librorum tanta copia, quin Aselectu instructa est, ut cum plerisque Bibliothecis academicis in germania de palma concertare possit, a non multis certe vincenda. Augetur ea in dies, & per sex annos, quibus eidem praeesse summo mihi honori esse duco, sexies mille circiter voluminὰbus, partim pretio comparatis, partim labore M industria conquisitis, & advenientibus est aucta. Ast horum desideriis singulari, eaque multo uberiori, quam Praelationis limites paterentur, lucubratione satisfacere jam dudum mecum statui. Quandonam vero hoc animi propositum executurus sim siquis forte

7쪽

ex me requirat, respondeo: a quibusdam id pendere cireumstantiis, quae mei non sunt arbitrii. . Postremo de eo etiam monitos velim lectores meos, inter libros notam anni habentes quosdam a me recensitos fuisse, qui notam anni impressam non habent adjectam. Sunt vero sequentes. Ad annum I 46a. Ν ΙI. ad ann. I 466. Iiber unicus,

ad ann. I469. ΝΝ. I. VII. & VIII. ad ann. I 4 i. IX. XI. M XX. ad ann. I 4 a. N. VIII. ad ann. I 473. N. XII. & XIV. ad ann.14 s. N. I. M XXIII. Feci id quidem exemplum secutus aliorum Bibliographorum, qui libros vel suo, vel aliorum judicio ad ce

tum annum relatos ad annuin eundem recensuerunt. Attamen id imposterum non amplius faciam, vitandae confusionis causa. Ρodiro deletis e numero librorum notam anni habentium hisce libria tamen illorum numerus ultra centum & viginti ascendit, ut asseritur in titulo.

8쪽

BIBLIOTHECAE ACADEM. INGOLSTADIENSIS.

ΑΝΝΟ 146 a. ty. Biblia latina Moeuntiae per Johannem Fult, &Petrum Schoisset

imprelIa anno I 462. a. Tomi in FOl. i . Ρ ima hoste est omnium Biblionim impretarum editio, quae notam anni

loci, & typographorum impressam habet. Libris eam rarissimis esse accensendam latentur Biblio apsy omnes. . Exemplar nostrum, ut pleraque hactenus cognita, Pergameno impressum est. Ad calcem Tomi I. colore rubro impresta haec verba lesbintui: Explicit Ualteriu3. His subiecta, eodemque' colore impressa conspicitur anni nota, nimirum: Anno n. intermedia sunt typograptiorum insignia) ecce. Lxij. Haec destini in . aliis exemplaribus. Differt quoque subscriptio, quae in nostro exemplari ad calcem legitur Tomi II. a subscriptione, quam alia habent exemplaria. Et nostri quidem exemplaris subscriptio sic habet: Pus hoc opusculua finitu, ae replku. et ad res bina dei industris in ciuitate Maguntra per thannem fus, et Petru n SMOher de Gerno/ρm Oericu diotes eiusde3 es consumatu. Anno incarnaeois Dicen ecte. Lxij. In vigilia Uumcois glose virginis maris. Aliorum autem exemplarium stibscriptiones diversae sunt. Cl. Masclitus in nova editione Bibliothecae sacra Ia- langiana Art. II. GLIII. e . H. SUL L XXXIII.

9쪽

in ribliouioca Regia Berotinensi: His De ori eum Arti iosa ad sitione imp=Aendi stu' earaeterietandi. Absq; ealami exaracosi. in ciuitate Moguntu seleeβ 45st. et ad ensebia dei industrie per Issem Fusi esue, et Petrum Seho her de Gersir heim Oericu disces ejusdem es consumatus Anno si M. erae. Lxii in v xilia vis impedis virg maris. Differt vero exemplar nostrum ab eo, quod Cl. Maisaius loc. cit. descripsit, non tantum in his . verum etiam in aliis praecipue in numero. saliorumo . . Nam . exemplar nostrum soliis constat 481. Masclitanum vero 4qs. nisi sorte, qui folia numeravit posterioris exemplaris, Calculi errore lapsus est. Ex differentiis ejusmodi pluribus jam olim probabile admodum mihi visum suit, duas existere a se diversas cum ejusdem anni nota latinorum Bibliorum editiones, quae ex Fausti, & Schoeneri typographia Mogotiae prodierinti Sed haec dicta sufficiant, inim alibi ex instituto susius egerim de his Bibliis. Conseratur mea de Iatinorum Bibliorram eum nota anni I 62. impressa duplici editione Moguntina exercitatis , impressa Ingoyladii 1785 & instrubersis eselehrte a9ten, IT 8 s. m. a oo.

II. Biblia germanica, sine loco, Manno, vulgo mguntina, quae anno I 46a impressa a multis dicuntur. In Fol.

' Biblia haec Moguntiae anno 146 a. ex typographia Fusti prodiisse, minime certis constat documentis. Nullum quippe hactenus detectum est horum Bibliorum exemplar, quod anni, loci, typographi notam typis impressam haberet. Unum exstat exemplar Stuttgardiae. cui duplex in fine adJecta est anni, loci, & typographorum notitia, ea vero non typis impressia, sed manu colore rubro exarata. Utramque ex Cl. Pangero ab lectoribus hic exhibendam censui. Prima quae ad finem Apocalypseos legitur, sic habet: His biblis elarissimum opus stan μ' -guntinus civis non atramento plumali cana neque erea sed arte quadam perpulchra manu Petri de Gernsetheim pueri mei feliciter esset Initum. Anno n. CCCC. Lxij. In vigilia assumptiois virg. Mari . Hltera

- Quae de hae & seqtiemi germanicorum Bibliorum editionibus scripsi, scripta jam . . fuerant, & prelo par: ta . cuin in manus meas devenisset l. Gexhohi Steigeuberg, H iteraristi iratisne d bbanesvng heber die 3mo afferalteste februate bellifine Bibelli te. ad quam utpote jam ante triennium fere promissam, provocavi. Ad eandem igitur lectores de horum Bibliorum loco impressionis, anno, & typographis certiora, quam quae allata sunt hactenus, scire cupientes remitto. Id unum praevie animadverto, argumentis illum plane novis probane, Biblia, vulgo M guntina ann. 3462, ab Henrico Eggestein Argentorati primum post ann. 1466 vel ad summum hoc anno suille excusa.

10쪽

. Alterii vero in sequenti solio, quod ceteris soliis minus est, ac subtilius, exhibetur, dc ejusmodi est: Pns Me opustum , in iosa ndinυetione mi mendiustu earaeurizandi absque calami exaraeoy in chιitate Moguntv se efgiatum est ad euisebia dei industrie per Iohea Fuflleium et Petrum Sehosther de Grenosipimoericum disteri ejusdem es consumatus. Anno dui. m. CCCC. LXII. vigilia assumtoli si . maris. Verum utramque hanc subscrintionesti h lallario addi tam esse incunctanter adfirmat eruditissimus Schoepstinus 6 addens: uno, eodem; tempora anno Ioa) Faustus cur duo diuers' idiomati latina

haec germanica) Biblia edidisset' cur latinis modo non etiam germanicis formulam eonsuetam typis impressam adjecturus fuisset' cur in sola I irimbere s Coni fistorii Bibliotheea tale exemplar o occurrit 7 Addo ego: cur eadem die iii vigilia assumptionis B. V.) ambo illa Biblia latina nimirum N. I. descripta , & haec

germanica finita suissent, quin his, ut illis, nota anni, locique, ac diei impressa adjiceretur ' Et sane pleraeque ejusmodi subscriptiones antiquis librorum editionibus manu adpositae sanitatis suspicione laborant. Nam quaedam earum, vel ipsam inventae typographiae Epocham nota anni adposita ante vertunt, plures anni notam habent, quam salsam esse aliunde sacile deinon- stratur, pleraeque demum 'certis aetatis criteriis sunt destitutae. Quare etiam Cl. Panae a) impressionis annum I 6 a. in dubium revocat, . etsi antiquam esse hanc Bibliorum editionem, aetate Bibliis latinis cum nota anni I 6 a. impressa si non priorem, certe tamen non multo posteriorem iudicin Num vero Biblia haec Moguntiae e typographia Fausti prodierint, in medio relinquit. Ast Cl. Steigenbergor in laudata paulo ante dissertatione probatu haud ita dissicile sibi suturum adfirmat, Biblia haec nec Moguntiae, nec ante annum I 466. typis excusa suisse. Quam hac super re promittit dissertati nem, Bibliographi omnes mecum avide exspestabunt. Ego interim Bibli rum istorum descriptionem, quam fieri poterit, adcuratissimam dabo, ita

quidem ut discerni ea ab aliis sine loco, & anno editionibus quam facill-

me possint. / : . A et . Formam, i b In vindiciis typographicis pag. 34. 2 35.

co Notam anni, loci, typographi habens. Revera nullum praeter illud wirte

hergense, hactenus detectum est exemplar hane anni, loci, typographorum n tam habens subscriptam multo minus typis impressam. innotuerunt autem harctenus novem exemplaria. Praeter quinque enim illa, a Cl. Panzero commemora

ta duo existi int in Ribliotheca Electorali Monacensi, & unum in bibliotheca huj te academica. Duorum illorum Monacentium mentionem facit vir Cl., Gerbolius Steigenberger Can. Reg. Ρollinganus. qui Serenis. Electori a Consiliis Eeeles. de

a Bibliotheca est, in seinem historis: literaristen Bersu: von ut id Sub nahni det lite urinissim Bibliothea in minchen I M. pag. 39. Nonum denique in Bistio heca inrelliana Uiennae deseriptuin a Cl. viro Michaele Denis in tantivumbi uellen det satellis*m Bibliot ea pag. 33. seq.

SEARCH

MENU NAVIGATION