Institutionum iuris canonici communis & Neapolitani a Carolo Gagliardo sacrorum canonum interprete in Regio Gymnasio Neapolitano elucubratarum ... liber 1. 4.

발행: 1766년

분량: 642페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

Libis I. Tin XXIV. De Praelatis inferioribus. 44

Ia , & reliqua ad celebrationem necessaria collocentur . Pro. pe vero mensam eandem parieti haerens baculus pastoralis ap. tetur . s , Dies vero, quibus solemniter ipsis operari conceditur, sint de praecepto festiui , vel alii, in quibus ipsos pomtificaliter celebrare festiuitatis rario exigat, nempe parroni I et , fundatoris ordinis , tituli dedicationis ecclesiae. Abstianeant autem ab huiusmodi pontificalium usu in officiis , &missis defunctorum quocunque die. etiam festiuo , & de prae. cepto. 6, Ad ecclesiam accedentes licet pontificaliter diuina peracturi,& iisdem absolutis ab altare recessuri a solis. canoni. cis, vel monachis ut . mos est episcoporum ne associari se sinant . Praeter duos sacrificii misi bos, diaconum nempe uangelii & subdiaconum epistolae , duo alii tantum diaconicum dalmaticis, & unicus presbter cum pluuiale eis assistant. Duo inlaper capellam , qui de mitra & baculo, ac totidem acolythi pro candelabris inseruiant. Praeterea sex alii canonici vel monachi, duo scilicet pluuialibus, duo planetis, totidem. que tunicellis induti diuinis huiusmodi interesse valeant, qui tamen non in sedibus, seu stallis choralibus , sed in scamnis . absque poste alibus panno viridi laneo coopertis situi cor gruo accommodatis, moxque illinc remouendis consideant . Mitram pretiolam, nisi illis expresse a S. Sede indultam, non adhibeant. Sub mitra piissum nigri tantum coloris induant. Baeulum pastoralem albo.velo appenso deserant : ab iisque Raliis pontificalibus , etiam de ordinariorum licentia Grea e elesias sibi subiectas prorsus abstineant, & neque in process-nibus , quae ab eorum ecclesiis per vias extra ambitum vel parochiam ducuntur, insigni is praedictis utantur vel penes se praeserri faciant. s, Regulares non deserant, nisi ex tali. ordine sierint K cui induinentum huiusmodi competat a Io P Inuisari ad ecclesiam exemtam nec in illa pontificalibus uti valeant, iste 'ii, qui non fuerint abbates vel benedicti in propriis ecclesiis uti possint priuilegio perpe tuis abbatibus, vel alias benedictis indulto. II, Sacras --

452쪽

446 Institutisnani Iuris Canonisi 'ses ex altare non sumant nisi pontificaliter diuinis vacaturi Ia, Indulaeuitas impartiri vel publicare non audeant ataque expresso S. Sed is indulto . Pontiscales benedictiones cum tritis crucis productione in misss tantum pontificalibus, necnon υ heris & matutinis pontificaliter itidem celebrandis licere sibi tantum meminerint . Privatim vero populis, quamuis pleno iure subiectis, nisi expresse ipsis permissum suerit, etiam pontificalibus induti per ecclesiam incedentes, benedicere non Praesumant . I , Praesente episcopo sine speciali Sedis apostolicae permissu, etiam pontificaliter celebrantes, a benedictionibus cessent. Is , Si episcopus aderit, ipsius sedes in cornu euangelii υno saltem gradu eminentior abbatiali est erigenda , haecque altero gradu humilior, ut dictum est, in cornu epistolae collocetur. A latere episcopi canonici cathedralis, prinpe abbatem canonici vel monachi monasterii & abbatialis ecclesiae eonsideant . Confessionem cum celebrante episcopus faciat , isque thus thuribulo imponat, euangelioritin textum osculetur, & populo solemniter quamuis abbas ipse pontificaliter celebret benedicat . . Episcopus praeterea trino ductu,& immediate canonici cathedralis duplici, moxque abbas nisi celebret . pariter duplici , ac subinde canonici vel monachi abbatia. In ecclesiae unico tantum ductu thurificentur. I 6, Abstineant tamen episcopi . ubi consuetia do contraria non viget , a. roquenti . huiuimodi amssu ad tecclesias exemptas in similibus acti Sus, ut liberius: abbates valeant suis , uti priuilegiis I ,

In - canonicorum , i clericorum , monachori m snecnon i monialium , & emissione profusonis . earundemi etiam pleoo. sibi iure, subiectarum , in bus Iscrae .sUrilectilis., ςςIerisque actibus missariam , vesperarum, R matutino v jisviqinanibus ter tantum in anno , ut praesertur , t ealcepsis i. Dcqustri in . Mςlebis, oratoriis aliisque icticis tam publicis 3, istu m priuaris iquantumuis lexemptSj eis demque abbatibus pleno iure sublesis. mitram , baculum , t &qtiae uis alia. popli alio insignia ,: nisi. de expressa Sedis apo

453쪽

L bre L Tis. XXIV. De Praelatis inferioribus. 447 stolicae concessione adhibeant. I 8, Ecclesiasticam supellectilem

pro seruitio duntaxat suarum ecclesiarum , vel monasteriorum benedicant. I9, Reliqua pontificalia eutra loca ipsis a batibus subiecta, vel pro seruitio ecclesiae alienae , aut in subditos pariter alienos , etiam de licentia ordinariorum exercere non valeant, puta eampanarum benedictiones , calicum , &similium, in quibus sacra adhibetur unctio, necnon mino mordinum collationes. Io, Concionaroribus , qui eorum subditis verbum Dei praedicandi onus acceperint, benedictionem ela

giri non praesumant: sed episcopis, quibus ius huiusmodi priuatiue competit, omnino dimittant. 2I , In missis priuatis quoad indumenta, coerimonias , ministros, altaris ornatum , di benedictionis largitionem a simplici saeerdote non discrepent I ac proinde lacras vestes induant in sacristia , neque V tantur cruce pectorali, unico sint contenti ministro , aquam cum petu, & urceolo argenteis sibi ministrari non sinam ,

duasque tantum candelas super altare adhibeant.

Tum petente Abbate Casinensi eadem S. Congregatio die et o Iunii 166o rite declarauit ad s. 3 , peculiare priuilegium adhibendi pontificalia sine . bald acchino. extra sestos dies in exequiis virorum nobilium ex Alexandri II indulto suffragari. tantum Cauensi monasterio , nec ad alia monasteria . eo tendi . Ad 6 , censuit associationem .abbuis ad ecclesiam pontificalia peracturi instar episcoporum permittendam esse non extra sed intra septa monasterii . Ad .7, censuit indulgendossore quatuor alios ministros cotta indutos praeter expressos in oecreto . Ad 8 , quoad mitram sertiandam esse dispositionem e. p. vi opsolicae de priuil. in 6; quoad baculum vero teruanaeum esse decretum, Ad l. II, censuit indulgendum, ut mi

inra tantum utantur in actu ordinationum 3c benedictionum

cum sacro oleo. Ad l. ip , quod ad benedictionem sacrae supellectilis pro alteria ecclesia mandauit exhiberi indultum authenticum ex archiuio apostolico, ac interim abstineri. In reliquis seruandum esse decretum. Quae omnia Ponti sex idem

approbauit.' i XXIV.

454쪽

4 8 Institutionum ' Iur s Camniei XXIV. Ex hucusque dictis videtur quasi episcopalis abba.

tum , praelatorumque dignitas referre speciem veterum choreis piscoporum, quos a quarto usque ad undecimum seculum habuit ecclesia quum graeca tum latina; ita dictos, quia in vicis, oppidisque residerent Q. Sicuti enim tradit S. Leo M. quamuis chorepiscopis conlecrationem sine pontificatus apice hahentibus phirima ministeriorum dispensatio cum episcopis esset communis, quaedam tamen ecclesiasticis regulis prohibebantur eis: praesertim presbyterorum , diaconorumque ordinatio , virginum , altariumque benedictio & consecratio , baptizatorum - confirmatio , chrismatis consectio , publica poenitentium reco ciliatio, formatarumque missio epistolarum. Cum vero iselem ipsi episcopalia saepe iura inuaderent, praescriptosque fines tram silirent: de Gallia primum Leone III, & Carolo M. consentientibus sunt in seculi octaui exitu eliminati H; dein seculo XI eiem undique pontificia Damasi II auctoritate Q. Nam

n amplius , quam duos ordines inire discipulos Domini esse e gnouimus, aiebat Damasus, ides duodecim Apostolorum ρο δε-ptuaginta discipulorum : υnde se tertius processerit, funditus ignoramus ' oe quod ratione earet , extirpari necesse est. XXV. Dignitates eiusmodi abbatum , praelatorumque

. exceptis Regularibus per suffragia eligi solitis ) adpellantur

consseoriales, ubi earum reditus valorem annuum ducentorum florenorum auri excedant, vel in antiquissimo Camerae apostolicae libro beneficiorum consistorialium descriptae, taxataequesnt; quippe quas Papa per schedulam in consistorio Cardin lium datam confert se). Promotione autem cuiusque ipsorum in Consistorio pronunciata, vacant in Curia ipso facto beneficia, quae iidem ante obtinebant , nisi uno eodemque pro-

455쪽

LIber L Tis.XXV De iudicibus ordinariis, . 449 motionis tempore Papa retentionem indulserit sa) . Qua in re par episcoporum conditio & abbatum est, quemadmodum in aliis quoque nonnullis. - XXVI. Realem porro immunitatem a vectigali praesertim frumenti , sarinaeque largitur lex Concordatorum b omnibus locorum ordinariis, etiam non episcopis, tam si resed rint, quam fi tuis abfuerint ecclesiis , pro numero tamen, indigentiaque famulorum, quos ipsi met alere consuescant, atque in residentiae loco relinquant praesentes: simul pro modo Aeemosynae panis , quae ut pauperibus subditis suppeditetur, c rent iidem ipsi absentes praelati. Factum inde, ut in taxa consensu Nuntii apostolicr, & unius ex Praesidentibus regiae C merae Summariae die I Decembris I 742 constituta de sarinae, pani que immunitate, quae sit singulis episcopis , ordinariisque regni concedenda; abbas & ordinarius Casinensis eam sibi pro modiis I78, Cauensis pro roo, archipresbyter Aquaeuiuae pro 39, & archipresbyter Catamaximae pro 4a obtinuerint adis gnatam ceteri autem abbates, praelatique, qui locorum ordinarii sunt quum seculares tum regulares, specialem pariter taxam expectare debeant.. T I T. XXV.

De Iudicibus ordinar is , oe delegatis , δεηοdasibus ,

, ct conseruatoribus .

I Suo iure iudices ordinari; , alieno beneficio delegati iuri , ctionem, arbitri noxionem solam hisent. . a Episcopi , praeiarique inferiores ,' tum metropolitae, primatαρο patriarcha , eorumque mirarii ordinaria imisdictione

456쪽

43Ο - Insilutionum nrἰs Canonli; 4 Pontificiae delegationes nonnisi Dignitatibus , Personaribus , . Canonicis cathedralium , vel iurisperitis in fnodo , vel ab episcopo cum eo ense Capituli designatis mandantur .s Pluribus in solidum , quam singulis mandata sua Pontifex

plerunque delegat. 6 Delegatus quum nequeat fines mandati transilire , partibus debet initio delegatiosem nunciare , dein rite procedere. Ab inferioribus delegatus suam nequis sententiam , exequi , secus delegatus .a Papa vel Principe . Vterque suum semes' expletum vel extinctum incium non resumit , at coeptum rite iudicium prosequitur post delegantis obitum. 8 Suspectos recusare delegatos post litem contesaram nonnis mnouis causis licet, arbitrorum sententia discutiendis. y A delegato ad delegantem recte appellatur . Io Conseruatores priuilegia regularium , aliorumque exemptorum ab iniuriis c Niolentiis tuentur , nullam aliam in eorum causis iurisdictionem habentes. ri Conseruatoris incium non aliis, praeter quam episcopis, αλbnibus , dignitatibus , vel personaritas ad quinquennium delegatur , in perpetuum pro uniuersitare studiorum , totisi regularium c hovitalibus . Ia Resulares , aismiussaeque sudiorum uniuerstates arbitrium habent eligendi sibi conseruatorem nonnisi ex iudicibus θ- nodalibus , ubi adsint. Μ Ore maiorum' iudi es vel δεο - 1ure vel alieno bene scio potestatem habere iudicandi tradit Iulianus Ictus a , unde praecipuum inter ordinarios. o delegatos iudices oritur discrimen. Ordinarii sane dicuntur , qui in magistratuum b , iudicumque ordinem adleguntur, statim ac digni-

Iulian. in I. more maiorum s D. de iurisdict. b Magistratus quidem sunt nomine & re omnea ordinacli indices, quos ex Di letiani constitutione ad ius dicendum obstringi , ut ipsi ne darenti ut olim moris erat a iudices, praeterquam in Musis leuioribus , ubi graui ri a detinerentur negotiis, parat ex L a , o vis. C. A pedanais ii tibAs.

457쪽

dignitatem vel ossicium , cui adnexa irrevocabili conditione sit iurisdictio, adepti sint: itemque natiui, quia personam in iure dicundo legitimam iidem ipso facto sine cuiuspiam mandato adsumunt . Delegatis vero seu dativis extra ordinem

legitimorum magistratuum sine dignitatis concessione ad iudicandum adsumtis ipsi met ordinarii mandant iurisdictionem plerunque limitatam ad unam, pluresue caussas; quandoque generalem ad uniuersas vice magistratus definiendas sa) cum misso imperio, quod iurisdictioni cohaeret: quia iurisdictio, quae

priuato etiam mandatur, sine modica coercitione nulla est b). Siqui enim habeant mandatam sibi solummodo notionem , nudamque iudicandi facultatem, sententiaeque prolationem sine ullo imperio & coercitione & sine potestate exequendi sententiam ; non pro tribunali sedentes, sed de plano disceptantes, suumque serentes iudicium eos maluit datos iudices aut arbitror , quam delegatos appellare ius ciuile se . Exinde Innocentius III sd) , cum eoque canon. m interpretes scite distinguunt ab executore delegato iudicem cognitorem, auditoremque iurisdictione expertem. II. Secundum canones ordinarii causarum ecclesiastica.

rum iudices quum sint in primo gradu episcopi in suis quique dioecesibus, supparesque praelati inferiores; tum in secundo metropolitani , atque in superioribus primates & patria

chae ; in supremo tandem Romanus Pontifex , tanquam Ordinarius ordinariorum: omnes generatim causas ad suum

cuiusque dignitatis ossicium pertinentes cum iurisdictione, mistoque imperio cognoscunt iure suo , quotiescunque velint per sese c . Quoniam vero grauioribus reipublicae, curaeque animarum negotiis detenti tantam priuatarum litium molem non sustinere valent, suas aliis consueuerunt iurisdictionis Tom. L Llt v,

458쪽

43 et Institurionum Iuris Canovit; vices demandare. Eosque ordinarios fere iudices creant, dum iis stata committunt ossicia magistratus pleno iure vel singulatim , vel una cum collegis exequenda in ecclesiastico sero. Hinς perpetua urbis Romae tribunalia, Curiaeque metropolitarum, episcoporum, abbatum, eorumque vicarii generales, de quibus in seqv. tin ordinaria fungi iurisdictione putantur, quam in libro III edisseram . III. Heic nonnulla tamen delibare de iudicibus delegatis operae praetium est, ut potiora , quae eorum & delegam lium personas, simul officium , vium potestatis, durationemque spectant, iura praenoscantur . Quilibet sane ordinarius imrisdictionem suam siue contentiosam siue voluntariam potest aliis delegare et quum facere per seipsum, quod quisque per alios facit, videatur a . At vero delegatus alteri auctoritatem delegandi non habet, . praeterquam delegatus a Papa b) vel Principe sc). Delegatus ideo apostolicus renitentem compellit subde leguum suscipere subdelegatione in d), quam semelineaeptam nequibit amplius reuocare se . Et si cui personaliter & per seipsum exequi negotium Papa mandauerit, eum subdelegare adhuc posse Innocentius III rescripsit s C: dummodo partes consenserint, exceptis tantum causis , ubi fidem , industriamque personae Papa delegans eligat se . IV. Nonnisi dignitate praeditis , aut personatum obtinentibus, aut cathedrilium Canonicis caussas ab Sede apoit lica , eiusque Legatis delegari posse, Bonifacilis VIII statuit Quum autem minus idonei inter eos ab illo munere sint

cereνum eod. rit. Hinc episcopi solent vicariis suis speciatim demandare saeuitatem exequendi litteras apotholicas ad ip: os eoiscopos nedum datas , sed etiam dandas & iurisdictionem ab Sede apostolica vel decretis Tridentinis delegatam , vel specialibus rescriptis delegandam, nisii electa episcopalis personae industria erit , Pagnan. in eap. quoniam de odie. deles. Rosa de exectit. liter. apo. Par. 1 cap. 3. O In cap. salutism II δε refersiis in o.

459쪽

Liber I. Tit. XXV. De iudicibus ordinariis m. 43 3

snt arcendi : cautum est concilio Tridentino a , ut una. quaeque dioecesis quatuor saltem, pluresue habeat viros, m

doditiis ornatos qualitatibus, iurisque peritos in dioecesana vel prouinciali synodo deligendos , reseruato episcopis iure subrogandi cum Capituli cathedralis consilio alium in alicuius mortem obeuntis locum , quoadusque noua synodus celebrabitur, quibus tam iam , locorumque ordinariis, praeterea nemini caussas quum apostolica Sedes , tum Legati vel Numtii eiusdem delegent iudicandas: alioquin subreptiliae , irrita que censeantur non illis , sed aliis mandatae commissiones..Hi vulgo iudices appellantur onodales. Nimia quidem syno

dorum raritas fecit , ut S. Congregatio Concilii Tridentini interpres dubitantibus ea de re episcopis responderit consultissime subrogationem non unius vel alterius, sed omnium eiusmodi iudicum ab episcopis esse cum Capituli consilio faciendam . Tam prouidam legem frustrata est saepissime non minus negligentia episcoporum in eis eligendis, eorumque nominibus Romano Pontifici , quod iussit etiam Tridentinum , significandis , quam abusus protonotariorum non participantium. Istis tanquam in ecclesiastica dignitate constitutis, licet immerentibus , ineptisque plerunque ad ius dicendum , quia inco sulto ipsi ereantur; caussarum iudicia ab Romana C ia delegari consueuisse , abhorrens optimus Papa Benedictus XIV b), antedictas Bonifacit VIII, Patrumque Tridentinorum constitutiones innouauit, quatenus episcoporum finguli idoneos, probosque iudices vel in syn uo vel extra cum consilio Capituli eligant omnino quatuor, pluresque pro dioecesis amplitudine ; eorumque nomina summo Pontifici, eiusque supplicum libellorum Secretario renuncient, vigilaturo , aliis ne de in posterum cariae committantur . Idemque docet sc non adeo necessarium episcopo esse Capituli consilium in sub- Lll a IO-

a Trid. fessi as de reform. cap. IO. bi Bened. XIV in ep. eneyeliea die a6 Augusti I 4r, seu conss. ρugm Mis paterna 28 ro. I Bullarii eius, regio placito munita die 6 Nov. 17 l. - eὶ Bened. XIV ιib. 4 de Sumia. dioces cap. I num. I.

460쪽

434 Bistitutisnum Iuris Canonici rogandis iudicibus, perinde ac synodi in eisdem eligendis , ut illud sequi omnino debeat: sed sufficit ipsum exquirere . . U. Duobus potius, tribusue, quam uni caussas delegare solet Curia Romana , iisque in solidum cum clausula , quods omnes interesse nequiuerint vel noluerint, unus vel duo proia cedere valeant sa). Hac si omissa clausula iudicium pluribus sit simpliciter, quod rarius fit, commissum t ita omnes debent una procedere, ut unius sententia nil valeat b), nisi unus alteri suas contudici vices mandauerit e) . Aliis hoe quippe casu delegatus a Pontifice nequit, nisi collegis subde. Iegare d): nam ubi defecerit unus, alteri, alii lue simul daegatis munus superest obeundum se , praeterquam in ca

VI. Ossicium delegati iudicis est ad sor mam litteris de. legationis praescriptam seruato iuris ordine munus exequi di- Iigenter, mandataeque fines iurisdictionis nullo egredi pactor quum ita prorsus irritum habeatur , quicquid vel praeter vel

contra tenorem accepti mandati, iurisque ordinem agere tentaverit g) , ut nec partium etiam consensu ad alias, quam a delegante designatas res', personasque mandata possit iuris dbctio prorogari b) . Primum itaque delegatus partes coram se in ius vocaturus suis eas litteris faciet certiores nedum de integro acceptae delegationis tenore ; eo enim tacito parere

citati non coguntur si) : sed etiam de loco audientiae suae intra spatium viginti millia tum , quod unius legitimae diei est iter , designando , quum longius distantes trahi ad delegati

a Cap. pudentiam ar, cap. super 23 , er rap. litat 3o de os deler Eiusmodi morem ius eluile praeivit in L proponebatur 76 D. de iudiciis . EO casu apostolieas delegationis litteras solet uni ex pluribus delegatis , quem ma luerit , pars exhibere ; tum, si ille abnuerat , vel eiurabitur ab aduersa parte, aliis quoque singillatim . b Cap. causam i 6 de viis. deleg. c p. cuamuιν 7 eod. rit. ἡ Cap. coram 34 eod. tit. e Cap. licet 3o eod. t t. ' 0 Cap. uno εχ eod. tit. gὶ ωρ. ex parte tua r3 , cap. prudentiam a I eod. tit. Ο east. eum di lecta, de rescriptio. h Cap. P. O G. 4o de ossici deleg. i p. cum in iureperitus 3i eod. tit. er gi. in cau.s scopus 3 qu.2.

Diuitiaco by Corali

SEARCH

MENU NAVIGATION