Academiarum celebrium vniuersi terrarum orbis libri 8. partim recèns conscripti, partim ita locupletati, vt planè noui videantur auctore Iacobo Middendorpio, .. 1

발행: 1602년

분량: 731페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

rare,dum adhuc laborare possit. Iam Vero non

minori est ingenij lassitudo quam corporis,etsimu i lib., est occultio Vt recte Hispani,teste Ludovicod. irisdεda Viue dignitatem & lusum,animorum coticu-ἀφejL las esse Prouerbio dicant.Bembus filium suum Remb.Ga- reprehendit,quod 1 . integros menses Graecae Istgo de Aet lituraturae operam dederat, nullo intermissis die,eamque silperstitiosam assiduitatem vocat

quae ingenium saepe & studia stangat. Namrinod caret alterea reqvie, durabile non eu. Ut breuiter dicam exercitatio corporis moder ta sanitatem tuetur,Vires auget, pulchritudinε conseruat,ingeniym acuit. Porro hoc impulit Solonem,ut cogeret legibus Athenienses, ut filios suos palsstra & literis,& musica diligenter' instituendos curarent. Vidit enim vir Graeciae sapientissimus, esse ciuibus suis & vires corporis & animi comparandas,& humanitatem atq; moderationem conseruandam: aliter enim fieri no posse,ut libertatem,& reliquas opes diu tuerentur. Omnia siquidem bona, vel ignauia& mollitia deseruntur, vel temeritate & aud P cia peruertuntur. Vt igitur ciues suos sortes es.ficere palestram instituit. vi autem ad humanitatem instrueres, literis & mulica mitiga dos existimauit.Hoc autem Lycurgus Lacedε- mone non admodum dissimili ratione conse cutus est. Nam cum usquam alibi maius studiuin corporibus, & animis corroboradis extit tit: tum in nulla unqua Republica magis laus mirifici cuiusdam pudoris enituit.

Porro Athenienses studiosi aliquando se

182쪽

tali conccinatione,dulcibus col loquiis animulaxab ant, hilare prorsiis&modesti. A liquando pusillatu, pancratio, pila. Vel cursu corpus exercibant,quidam etiam grandia plumbi podera in manibus gestantes fossam transiliebant Iacebat quoque in Gymnasio globus quidam abeus,in parui scuti figuram formatq sine loro &baltheo quem vel sursum iaculabantur, vel in longum,contendentes quis omnium ali. Drum metas excessisset. Quae exercitatio duas utilitates apportabat iuuenibus, ut & prospera valitudine uterentur,& robusti laborumque patientes euaderent, sicut refert Lucianus in

dialogo qui in ibi

tur.Vacationes Vero, sicut etiamnum obseruam duplices fuere pa tim publics & ordinarit partim priuatae Publicae quidem certis anni te dioribus in omni doctritia uni genere celeb γ antur. Aestiuales nimirum , siue Μessis;&Zmdemiales,sive Autumnii sic enim Cssa a tore tranquillo, partitus est,& Gloriosissimi OmanoruImperatores per uniuersum impe-um celebrari voluetulit, quos Theodosius riis quibusdam limitibus descii 'sit, ut abs. al. IuIii,vsque ad Kalend. Augusti Messisse- autem Kal. Septemb. usque ad Idus Roti. Vindemiales duharent. Ad quas pysi ones soas finire, & quoad eius fieri2bterat, ros iterum libros ordiri, ut certus studioruscis seruaretur, solabant. Beatus enim A DIIus,Publicus eloquentis professis pota

m viritus sancti gratia ad Christianaphia Κ Iosophiam.

183쪽

r 8 A c A D E Μ I A R V MIn.f.; losephiam, Diuo Ambrosio praeceptore.pe I .si ars uenerat, lectionem publicam no statim dese- Ψ- . ruit,sed ne Auditores suos fraudaret, Vacantias vindemiales expectare voluit. Privatae autem non ab omni Academia simul, sed singularum doctrinarum discipulis alio tempore, alio Osedine,& alia ratione peragebantur. Hebdomadibus enim Luns, septimo quoq; die Athenienses,Vt hodie etiam obseritatur, praeter publi- . . cas illaS Vacationes seribantur , quod ex Gera μ ' lio&Luciano colligitur.Nostri vero Theolor, is &iuri rudeles die Iouis potissimum seri

A s. . tu quoniam lex,quam illi diuinam,hi hum nam interpretitur, Iouis hominumq; Deumque rentis filia appellata est,utMarcus Cicero libro secundo de legibus, &Dion. Chrys stomus τύψι νόμου scriptum reliquerunt. Et quemadmodum Mota omnium legissatorum antiquissimus,& princeps, leges suas a vero I houa accepit:ita Radamantus &MINos Croiae hi Gra ciae ciuitates suas leges hauserunt a IovE eas' accepisse Philosophis creduntur. Ioui praeterea

temperantiam, quae bonarum artium & sacrarum legum procreatrix est, veteres tribuerat.

Et Poetae Minerua omnis doctrinae praeside exca. Iouis prosilijsse, fabulatur, que Iouis partu Diogenes Babylonius ad Physiologiam traduxit.Ci.li 3.de natura Deorum. Philosephi vero& bonarum artium, atque linguarum Proses fores die Martis, fortasse quia Μars planeta masculus est& generans, ait res naturales, de

quibus

184쪽

LIAE R I. 249 quibus ipsi serὸ disserunt, producens, quare

eum Poetae Iunonis siue aeris esse finxerunt Glium : Vel quia vetFs sanguinem, in quo vita animantium consimi, a Marte se habere a debant. Aut saltem ut eo ipsis iuuentutem coinmonefacerent, haec studia grauioribus doctrinis rectius percipiendis, tractandisque reperta esse,& nequaquam in his tantum laboris, inge- temporis consumendum, atq; consenes cendum, ut alia studia, quibus haec destinata sint, attingere cum fructu aliquo nequirent.

sed diuinis humanisque legibus liberalium a tium doctrinam sic inseruire,ut Martis filij ad

Iouem patrem officia reseruntur, sicut doctis. simi viri copiose ornateque comprobarunt.

Qtaod vero Iurisperiti in Iustiniani, Medici Hippocratis, Philosephi .gristotelis clarissianiorum virorum honorem seriantur, inde o tum esse videtur, quod A naxagoras, Vt author

est Plutarchus, rogantibus Lampsacenis, numquid ante mortem mandare vellet trespondit: Nihil aliud, quam pueri eodem die quo moreretur, ludere permitterentur, sicut suo adhuc tempore diligenter obseruatum fuisse testatur Laertius. Quod etiam propter mortem &exequias clari Isimorum & doctistimorum hominum a praelectionibus abstinetur, hinc so natum est, quod Athenienses mortuo Socrate , ad tempus gymnasia clauserunt. Verum

s quando philosophi per grauiores occupationes suas, praeter has ferias docere non possent:

hoc tabella prae soribus suspensaliteris maius

185쪽

, ros ACADEMIA RV Μ' ' sulis , ut nemo frustra detineretur. studiosis

sicut hodie adhuc in usu est significabant.

Quod non obscure indicMucianus in dialogo de sectis,quando vacationem promulgatam ense ait Na ordinaris seriq, siue publicς,siue priauatae, quod itatae erant, non promulgabantur. Aures iis tamen Galliarum praeco edicere sole, bat: ras no intrabitis inter sestum Iustiniani. ι Neqire tamen leuiter transeundum est,quod ibsut studiosi nostri vacationum tempOze compotationes Atheniensium diligentius imita

turrita modum,& frugalitatem sibi quoque adimiradum proponere debent. Illi enim honestum & moderatum symbolum faciebant,sed

ubi parce & frugaliter epularum . ut loquitut rim lib. Geuius, nicidam fecissent,Vtiles, delectabilesqs . v z. que sermone pIoferebant, ut ad alendum, noti . t opprimendum ingenium conuenisse viderentur.N1Plato Academiae Atheniensis princeps, . iucundiorem vini inuitationem , s. barbitris

quibusdam, & lobrijs conuiuiorum magistri introduxit: modicis honestisque inter bibendum remissionibus refici,integrai ique animos ad instauranda stibi ictatis Oflicta e ostii hauit: atque eos semlim laetiores, Nad intentione rursus capiendas reddi habiliores, vitia Moo; hominum libertate quadam per vinnm data detegi,& ad corrigedu medemittique fieri apti

orae Lacedaemoniorum pueri etiam ad conuia luia veniebant, sed tanquam ad disciplinae mmrumque scholam,dicebanturq; 'ἀμουσο L Vnde Cicero i.olliciorum e relaxare animos,iadam Diqitigod by Cooste

186쪽

& dare se iucunditati volent, caueant intempe' rantiam,meminerint Verecudiae,quod erit facilius , si in huiusmodi quoque rebus maiores natu velint interesse.Et pro Coelior Parcat iuuentus pudicitiae suae, ne effundat patrimoniti abstineata scelere,nec intersit insidiis, nemini laedat. Quod post honestas exercitatioues, ad literarum studia paratiores redire soleant,probat Plautus in Bachidibus. Irica λ ummi hasta,disco- titulua, Sabendo siste exercebant magis, fiamscorto aut suauiis. Ibi suam Marem tradebant , non is latebrosis

locis.

Cincticulus recinctio sesta apudMagistrum a

fideres, Tutim librum legeren, Ex studio enim literarum lape melanch lia & alia incommoda corporis nascuntur,quae honestis recreationibus curanda sunt. Maria Soci ad cap. siper speculo, exi.de Magistr.M. . Exercitationes autem & recreationes ingeniorum ab honestate recedere non oportet,

sed omni prorsus turpitudine carere debente ut nihil fiasitiosum, nihil contentiostim designetur, Verum etiam colentiones rixq,iniuris procul ab humaniorumliterarum alumnis arceantur. De utilitatibus autem exercitationis

corporeae Neapoli in horti Capellae muro sic

187쪽

314 Ac ADBΜIARV Μ lExercitium est humanae Vitae conseruallo Carolis naturalis lima, Excitatio dormientis. Naturae virtutum ςorroboratio, Superfluit tum consiimptio, otio inimicum, Temporis Iucrum, Iuventutis debitum, sene 2 itis gaudium. Ille ergo selus ab exercitatione abstuneat, qui utriusque finitatis beneficio vult c

rere.

De pilae, quae propter commoditates plurumas, nunc serὶ studiosis tractatur, usu&r tione, Athenaei Dimonax.

Nec es aeuta, aut siler factu virum: lavit c quω putareι esse, piachritudinis

Tantum nec audiui viri, ne gratia

Sed de pila ex proseta disput uit Timocra. tes Laconicus, & apud receptiores scriptores varia passim reperiuntur. Ausustinus fatetur

quod puer nimium pila luserit, ut vapularet, , minus disceret.

188쪽

,Nueteratus ille mos, vexandi eos, qui ad Academias recenter confluunt, ex eo mihi originem traxisse Videtur,

quod veteres philosbphi neminem in suam Hdisciplinam recipiebant, nisi ingenium, naturam, & mores ante diligenter explorassent, siacui de Pythagora refert Gellius libro r. Nocta Attic. cap. 9. De Aristotele vero lib. 2o. cap q. Vt ad quam disciplinam natura sua serentur, 3tque aptiores essent, cognoscerent: sin omnino 'ἀμουσοι. ne nobilem aetatem, parentumque sudorem frustra in gymnaso consumerent, dedecorantes & praeceptoris,&scholae aueto ritatem. Nam Indorum Bracisan qui ad tricesimum septimum aetatis annum tacere, fru- 'v'''galiter uiuere,carnib. & Venere abstinere nollent, vi incontinentes & ad Philosophiam percipiendam ineptos reiicicbant. Lacedaemonii qui in educatione iuuentutis diligentissimi semper ςxtiterunt liberorum suorum indolem admotis verberibus tam acriter saepe e periri solebant, ut non pauci ex eo morerentur. lissaei quoque apud Iudaeos, in suum col- - legium neminem recipiebant, qui biennio patiemiae signa non dedisset, atque iureiurando confirmasset, iustitiae se cui torem sore, & nulli iteri haeresis dogmata traditurum, conserua K 1 turum-

189쪽

s4 ACADEMIARUM turumque sectae libros, & ministrorum nomi- lv. s. na,vi ex Porphyrio refert Eusebius. Atheniem sis. . pret sus vero studiosi, ut nouitiorum fastum, an gantiamque reprimerent, & humaniores atq; MMς faciliores redderent,mirum in modum exad- l us tabant,vexabantque. Nam quidam verbis prin uocare,& captiose petulanterque interrogare; quidam etiam cum ratione &dialectica periculum facere solebant. iniae sane res illis, qui huius consiletudinis igniri erant, metum im cutiebat; qui vero norant, iucunda Videbatur. Ostentatio enim maiorem prae se timorem s rebat,quὲm re vera inerat.Deinde ad balneum

per forum deducebant, sicut Coloniae ad se lpulchrum Aristotelis per forum nouum aliis iquando fiebat furiosorum more ita insultam ltes,Vt cum ratione insanire viderentur. Atque lsic accuratius perdiscebat, num intrepidus, & lconstans statiensque, an mollis, Varius,& im- lpatiens esset futurus in studio literarum. Tan- , dem omnino liberatos in balneum introduc bant, mox totos, dignosque habitos in coli glum recepturi: teste Gregorio NazianZeno

in Monodia Basilij Magni. ludicat tamen ibi

Nini anzenus, quod Basi lium Magnum ob nominis celebritatem & doctrinam taliter Athenis non vexarint. Sicut nec hoc tempore, ubi similis fere mos obseruatur, eadem seuerItate omnes promiscue recipiuntur. Tales enim adis huc propemodum ceremoniae in receptioneVronum, qui ex triuialibus ad Academias reis

cras accedunt, Coloniae Agrippinae, Basileae,& alijs

190쪽

L I E a R I. irat illis quibusdam Academsis Germaniae adhiberi iolent. Ligneis enim ast i dolabris, i ebris,

forficibus acciduntur, dedolantur, tentantur, tenduntur, cornuaque capitibus admota am putantur. Quibus ceremonijs admonentur, Ut aures, oculos, sensus purgatos adferant, morumque asperitatem, & cornua arrogantiae, atque ina

nis persuasionis , quibus vitiis ea aetas serὸ madet, deponant, & ante barbam patulis aurisbus veram eruditionem, expurgato animo, humili corde itire discant. '

Quae res a Maioribus non sine magna ratione introducta videtur: sed paulatim, ut fit, in abusum abluit, ut non ta de naturae & ingenii probatione, quam de loculis exhauriendis vel etiam de vindicandis, odiis cogitetur : &quod olim virtutis aliqua probatio esse lebat, ad licentiam, peccandique & ebrietatis an sim deflexit,ut loquitur Antonius Potauinus, lib. i. Bibliothecae selectae cap. 6. Vbi hanc rς-ceptionem & examen, pupillatu studiosos eximere voc t. Propter istos autem abusiis in quisbusdam Academijs mos ille abrogatus est: in aliis ad pristinum statum, Christianis dignum,&studiosis minime grauem reuocari merit,

Reperi nuper egregium pro Beanis, Ge manica lingua conscriptum: priuilegium, hQc in eorum gratiam adiungere placuit.

SEARCH

MENU NAVIGATION