Frederici Ruyschii ... Opera omnia anatomicomedicochirurgica. Huc usque edita. Quorum elenchus pagina sequenti exhibetur. Cum figuris aeneis Frederici Ruyschii ... Adversariorum anatomicomedico chirurgicorum

발행: 1720년

분량: 56페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

-ERSARIOR. A NATO MI

at annorum experimentis sensim, omnia tentando. fortuna adjutus, haec inveni, soleo quotidie sere va-iminibus ostendere, atque inde audeo asserere , extrearum arteriolarum aptas natas lubricum hunc humo- rosa sanguinis materia secernere, atqΗe in cavitates

receptaculorum lente, sed perpetuo, infundere.,stea lacunas Boerhavianas appellabo : quia singularis ille .micus, in Academia Lugduno-Batava, Professor Bo ., Chemiae & Medicinae, Primus de his mihi locutus est. autem vascula haec tam subtilia sint, tamen humor indeus potest spisso lentore lubricitatem hic requisitam adipi dum in recessibus harum lacunarum remoram passus inspi se .acile potest. Ubi autem medii articuli effusus inter arti ,s attritus, subtilior hunc redditus, maneat, postea inquii : susIecerit hodie ostendisse, Arteriolas solas esse unum

sanum secernendae huic materiae.

De Mesentem. NImis innotuit Anatomicis, Mesenterium subtili membranacea fabrica constare, qua intestina tenuia annexa in hemisphoerii speciem retinentur: Verum non diu est, quod intentiore animo & oculis contemplarer fabricam ipsam hujus membranae, tumque nova satis nonnulla mihi se conspiciunda obtulerunt. Evolvi itaque, quae alii super his commentati fuerant, atque expresserant figuris. Sed apparuit . quaedam effugisse tamen illorum aciem. Sane recondabar, saepe mihi observatum, & olim, fuisse; homines, quibus vulnera inflicta utque in cavum abdominis ita, ut etiam perforassent hanc me- senterii membranam, lethalia fuisse intra duos treςve dies interim

re accuratissime. ut oportet pro renunciatione coram Judicibus, examinata, nec vulnerans instrumentum ulterius penetravisse apparebat, neque ulla praeterea pars alicujus momenti suerat laesa, ut accurato & sollicito examinatori liquido constahat. Sed gravissimis hi homines, & assiduis doloribus fuerant icti, qui abdomen intolerabili cruciatu exagitaverant. Quis

12쪽

tamen auderet haec vulnera lethalia pronunciare' lyrosecto nondum id auctoribus placuit, qui super his scripserunt. Intellexi dein ab ornithotrophis, quod, cum Gallos castrant. COS-dem illico jugulent, si animadvertunt in hoc opere mesente rium vel minimum laesum fuisse : sunt enim per eXperimenta certissima edocti. hos brevi morituros esse ab hoc vulnere, nec arte ulla servari posse. Quae quidem docent Mesenterium, licet neglectum, quam frequentissime, maximi tamen essem menti in vulneribus abdominalibus. Si autem semel tantum, vel forte his, id mihi observasse contigisset, certe non ita haberem anirnadversione , vel commemoratione , dignum. Sed

elapsi jam sunt anni quadraginta S octo a quo auctoritate Magi stratus Amp issimi, urbani praepositus sum officio examinandi cadavera occisorum in Amplissima h1c Urbe, ubi, proh dolor, nimis hujusmodi maleferiatorum hominum culpa homicidia

accidunt. ut deinde ad Iudices referam de concitione vulnerum : atque in multiplici hac occasione testari mihi fas est, jam saepenumero me expertum esse . quae modo dixi.

Dum vero sedulo Mesenterii structuram oculis perlustro vigilibus, manifesto deprehendo plurimos subtiles nervos per illud distribui. Quin & evidenter cerno , extremitates UaGculorum sanguiferorum non ita terminari, ut icones Anat

micorum docent, sed habent se hi fines sic, uti ego hic in figura depinxi : Ne autem dubitare quis jure queat de picturae veritate, servavi partes. juxta quas hae deliniationes factae sunt.

Sunt enim extrema haec vascula tomenti initar subtilissimi te. nuta, atque tam innumerabilia, ut totum Mesenterium rubescat penitus , postquam ejus vata materie coracea ruhra injecta repleta sunt : quum interim abSque hac praeparatione ne oculos penitus effugiant. Equidem fateor, me non potuisse olim ita praeparare Mesenterium : ncque enim aliud dissicilius hae

in arte habetur. quam materiam ceraceam urgere eou,que, ut

usque in haec vascula penctrol. & tamen simul cavere ne eadem propellatur ulterius. Si enim urgetur plus, postquam huc pervenit, tum Tunica cellulosa Mosenterii penitus eadem materie repletur; ubi autem tum & adhuc ultra premitur,

oritur extravasatio praeternaturalis materiae ceraceae in forma globulorum rubrorum. Quamdiu tamen ceracea materia tan

B tum

13쪽

xo ADVERSARIOR LANATO MI

tum transit in tunicam cellulosam, tamdiu nondum puto eYtravasationem praeternaturalem esse , etenim replet tantum cellulas hujus membranae , veluti extremitates Artoriolarum idem essiciebant in vita pro nutritione. Arqui eo non oportet, materiem propellere, quia tunc obscurantur & confunduntur

fines extremi repletarum Arteriarum.

Quin etiam videmus in Mesenterio glandulas plurimas tam majores, quam minores, Sed in humano Mesenterio nunquam Pancreas Aselli apparet, ut in ovibus, licet error hic magnus committitur a multis. Si autem Melanterii vasa sunt repleta prius . tum hae Glandulae vagae in humano Mesenterio depre henduntur ossici ex subtilissimis vasculis sanguiferis , pulpos, tamen substantia simul apposita. Vascula haec mirabilia valde

sunt, sive eorum spectaveris structuram, sive decursum consideres : ncque ullo modo exprimere haec positim, longe minus in figura depingere; sed in nova mea collectione Anato mica ostendere potium , & volo dignis quibusque spectit

. Sed & puto maxime notandum circa Vasa lactea; quod Uerae lacteae primi generis , transeuntes per has Glandulas, se uniant cum Vasis lacteis generis secundi: Id enim mihi patuit, quando tubulum exilissimum introduxeram in vas lacteum pri mi generis . perque illum deinde flatum immiseram, statim enim tum flatus lacteas secundi generis quoque distendebat.

ventusnue in thoraci cum ductum usque transir. Praestabam id tubulis adeo subtilibus . ut fetam tenuem vi X admitterent. quosque mihi hos in usus parabat dexteritas incomparabilis eximii Mechanici Lugdunensis. M umbrae , ante quinquaginta jam & sex annOS. Quin imo cum gaudio reminiscor veterum laborum, quando vasa lactea sic innata ex ipso Mesenterio separata eruebam, atque exsiccabam in aere, ut arefacta oculis exhiberem. Sed

jam damnosa Quid non imminuit dies t Nihil simile essicere non possum l Hebetata enim acies oculi, nec perspicilla de iactum supplere possunt. Venae autem lacteae primi generis oriuntur ex Intellinis tam subtili principio, ut ineffabile id, &

14쪽

DE CAES SECUNDAE is

incredibile sit, ita quidem ut tomentosa horum exilitas absolute non possit ull1 figura depingi : ideo solebam ego infig

re tubulos meos ad propositum modo enarratum in vas lacteum, quod pollicis lati crassitie distaret ab ortu ejus ex Intestinis. Si verb subtilis adeo est horum ortu , quis ergo credat prestione aeris . alterius ve corporis, Chylum adigi posse in oscula horum' Certe potius crediderim innata haec, ct insita a Dh O. facultate peragi, quam sorte non omnino inepte attrahitionem posses vocare. Neque improbabile mihi, sed demonstrabile, videtur, singulas quasque corporis humani , imo vero & universi, partes, 1 Creatore praeditas esse virtute quadam fing lari, nec communi ita aliis, perquam potestate in insulam valcant commode & certo id praestare , cui cssiciendo creatae sunt. Et opinor Chylum, ad Glandulas Mesenterii vagas delatum, ibidem quodammodo pcrfici, limpidiurem& puriorem reddi, ope Arteriolarum pulposis cxtremitatibus suis . forte subtilistimos illi humores allundentium ; atque ita persectiorem hunc Chylum porro deserri in ductunt Thoracicum e receptaculum enim Chyli naturaliter in homine non reperitur. Sed & Pinguedinem per Mesenterium distributam reperio tam numerosis ornatam vasculis sanguineis subti l istimis, ut in tegi h rubescat, postquam materia ceracea illa replevi r deinde vero arte non vili reddere postum eadem tamen vascula distinete visibilia : quod quidem artificium inter caeteia cximium est. Non ita dudum est, a quo id efficere didici , nunc vero certo id praesto, ut in Icone hic depingendum curavi , cujus prototypon in Thesauris meis asservo Quin & id memorabile narro, Venas laserat cas in cquisValvulis veris hinc indo pi aeditas me observari , quod nunquam in corpore humano mihi , sorte nec aliis, observatum

novi.

Vidi semel in toto vitae meae Medicae decursu , Mesente,

rium humanum aposternate purulento computrui Sie, atque inde ipsa quoque intcslina , soluta luis Meseraicis vinculis, li- hera & confusa in abdomine inuoluasse, dum interim sic assecto homini vita nihi lominus , licet brevi quidem tempore,1uit superstes t propriis ego manibuS cadaucr hoc incidi, rem

15쪽

que verissimo sic se habere expertus sum. Neque memini tale uuid aliis unquam visum, vel descriptum fuisse : quamvis de Omento talia observari satis frequenter Occurrat. Aliud quondam mirabile , scrutanti mihi visum fuit, unde dubitabam an sorte , praeter sanguinea . chylisera, lymphatica, pinguedinosa , nervosa vasa, alia adhuc darentur in Melanterio nec descripta huc usque , nec nota. Id

certo Tibi, & siaeere dixerim, olim mihi contigisse , dum

brutorum corpora aperiebam prae inopia cadaverum humanorum , ut in Mesenterio ovis invenerim partem cui mi graminis, quae lorata erat inter intestina, & inter Glandulas Mesenterii. neque haerebat tamen in venis, nec in ullo genere vasorum nolorum. tamen in Mesenterio. An ergo latent ibi in vivis vasa adhuc ignota nobis, & post mortem fugientia y ut A PLIiamet olim & Fecq Irtiana nemini innotuerant. Certe contigit mihi videre in cadavere foeminae . quae Amflelaedami vitam erat, atque ingentem habebat calculum in altero Ureterum, cujus obstaculo impediebatur transitus materiae purulentae ex Rene illius lateris in Vesicam inde autem intumuerat ureter usque adeo, ut speciem referret Vesicae Urinariae : quum intento haec scrutarer animo, miri quid observabam : nam ex praetumido illo ureteris loco ortos vidi pluri mos exiles tubu'os,

qui, inde progressi versus partem Abdominis sinistram plenierant purulenti illa materie. Me stimulabat quidem haec ulterius prosequendi cupido, sed pictas amicorum prohibebat

majorem cadaveris lacerationem.

Quis vero omnino definivit hactenus, an&vise, quibus se tur in Vesicam urina, aliae haud sint praetereas. quas agnoscimus hodie ΤId quoque hac opportunitate commemorare fas esto: me inter raris It na quaeque asservo mihi binas acus ex aere consectas, quas anno elapso δι uel Lion L Bonavente , Chirurgus expertissimus apud ludaeos, me praesente eduxit eX digito extremo puellaeo to annorum, que ibidem ultra annum haeserant.

dum nemo sciret . quando dc qua via, c6 penetrassent. Vide Figuram, Tab. L. Staide.n' satis novi aciculas acutas quandoque intra corpus fuisse reconditas, sed binas aciculaseupreas, capitulo globois instrustis, sibi invicem accumbenatas ex anteriore parte digiti eductas alicui suisse, quis vel se Diuiti Orale

16쪽

DECAS SECUN D A. a do audivit Τ Certe vel factu videtur impossibile 8 Vidimus o.

lim, & saepius fallacias astutorum, quibus mirae artis ludrica specie imponebant ignaris α illae vero facillimh poterant detegi. Quis autem ullo conductus praetio patiebatur, duo talia corpo ra sibi infigi in apicem digiti. Haec certe longo annorum spatio quam miserabilissime fuerat conquesta de immanitate intolerabilis doloris , quo excruciabatur et imploraverat opem variorum Chirurgorum, qui incassiam plurima tentaverant: nec reperiebatur, qui vel divinando a uiretur, quod hoc esset mali. Nec mirum : Si enim in pingui valde, vel carnosa parte corporis id contigisset, licet mirabile & tunc fuisset, ta men forte visum fuisset possibile Τ has vero aciculas quis quaereret reconditas intra gracilem partem quae , tenui sorte parcaque pinguedine tecta . caeterum tota tendinibus constat, vel ligamentis, & ostibus. An tamen minus Tibi mirum videtur, hominem ore suo evomere persectum animalculum, quadrupes. cani similet Id autem in Thesauris meis Anatomicis jamdudum edidi. Sed jam servatur in Thesauro illo incomparabili, quem jam possidet Serenis mus Rusiorum Imperator, qui voluit mea haec tot annorum spatio. tanta sollicitudine , tanta industria , a me collecta, sua fieri. Sed gaudeo haec nacta esse hospitium in Aula Frineipis . cui vix alius inter Principes Europae com

strari potest , si spectes indefessam diligentiam . qua Historiam

laturalem indagat. ViX credibile unquam fuisse tam excelsum Monarcham, qui tanta cum mansuetudine, lenitate, pa. tientia, humanitate, interrogare, audire, & admirari, vellet artifices bonos in sua arte narrantes. respondentes, docentesiquam docilem , imo vero quam supplicem ; se praebebat non auditorem modo, sed & Discipulum Clarissimo cuique in omni artium genere Magistro λ Voluit utique doceri a me δε-hricam humani corporis ante XX annos , tumque Intentissimo animo me audivit, super omnibus rogitabat sedulo, atquehahebat in memoria semper, quod viderat semel. Quum autem ante triennium huc reversus me primum domi meae invisit, porrecta salutans dextra exclamavit, ol mi Praeceptor senex, tantoque affecit honore, quem Privatus nemo a tanto Monarcha exspectare potuisset Iinquam.

17쪽

De Saliis. SAlivam sanitati tuendae non utilem modo, at vero maximὰ necessariam. esse, hiilota a , quae sequitur rara satis de monstrat. Puella omite damensis annos jam nata XII passa fuerat ulcus serpens nomodes, quod ita allecerat in serius La. hium, ut magna ejus pars eXesaingeutem plagam ibidem ollan deret. Turpe fuit spectare faciem inhonesto vulnere istam, sed longe tamen deterius erat stillicidium perpetuum Salivae, quae ingenti copia, assiduo . per hiulcum patensque manabat

vulnus . coacta inde misera erat gestare manu semper admotum labio muccinium, quo compesceret defluentem humo

rem , eumque simul linteo admoto absorberet. Obtulit ho . na sortuna obviam sorte illi Celebrati stimum illum Chirursum Amite damensem, nobilam certe felicissimo artis exerciti O . Petrum Adriam Verdsu , qui spectans mi seriam, humani ui me rogavit, unde nam ipsa, quibusque nata parentibus t Postquam ex responsis intelleXit, parentC orbam utrocluriali )am in publico Amite damensium Orphanotrophio Men. noni tarum , percustit illico commiseratio animum : quid verbis opus y adit ultro Curatores illius aedis, & obtulit se, ut tantae calamitatis onere pressam leVaret, nec aliam mercedem petere velle, nisi amieta solatimn. Committitur actutum aegra viri curae; qui margines induratas utrimque sic abscidit, ut cruda manarent sanguine . ut in labii Leporini curationesti, dein trajectis binis per labium actibus vulneris crepedines ad se invicem apposuit. filamentibque firmavit secundum artis praetcripta , coaluit intra dira l vulnus ipsique aegra fuit persecte sanata, ut omnem jam salivam commode in ore r tineret. idque in hodiernum u:que diem felicitor lanatum pcr-

man in . . . C

Quod vero hae tu historia prae caneris miniae E eii merror Dbue; arara illa, dum patiebatur giliduam hanc Salivae jactura m.

18쪽

ante Curationem, corpus habebat tenellum pro aetate sua admodum exile, sed & proceritatem neutiquam nacta fuerat annis suis convenientem, verum simulac arte hac sanata fuit, statim increscere coepit , ut justam brevi corporis magnitudinem adepta sit, fueritque summae admirationi omnibus , qui

eam prius noverant, Ob insignem hanc , Citamque , mutati nem. Quam errant igitur, qui, salivam pro recremento noxio habentes, eam abjiciunt, eoque pulchrius valere putant homi nem, quo frequentius ea corpus exonerat, eum in finem Sialogoga adhibentes, & onas tenaces manducandas. Ego Contra saepe vidi ex desectu hujus humoris cibi fastidia oriri: quare& soleo suadere iis, qui ab acutis convalescunt, quibusque frequentius saliva os amuit, hanc deglutire velint: quin etiam in diuturnis saepe astectionibus incidit. Salivae amuxus ingens. quam ubi exspuunt, labuntur in deteriora aegroti, qui si tridui spatio patienter hanc absorbere, sanantur felicissime.

Accidit, me vocari ad Matronam Amstelaedamensem, qua tentem de macie extrema consumpti fere corporis. Depraehendi foeminam adeo debilitatam. ut vix aegros traheret spiritus. Deseruerant hanc desperantes omnino de sanitate medici; dum circumspicio ad omnia ,. ut inquirerem in causas mali, video sorte omni eam temporis momento exspuere in vas a latere appositum salivam, sicque totum profecto exhaurire jam ferme aridum corpus. Dixi ilico. temperaret sibi, deglutiret, non ejiceret , hunc benignum humorem. Mirum videbatur, adeoque repudiabat primo, consilium, afferens omnino id fore & impossibile sibi S noxium. Ego instare, fac

ret. Obedivit. Quae rerum mutatio δ breui lanata fuit absque ope. sine necessitate, alterius auxilii. Nee semel id evenisse vidi, imo vero saepe numero. In fine quippe morborum malum id commune eit. Si negligetur, saepe tum lethale evadit.

De Valgu.

OBerrat hominum genus obtortis ita incedens crurihus ut genua ambo fere se mutuo tangant, dum pedes plus distant

19쪽

is ADVERSARIOR. ANATO MI

insta. Dubitabam olim quid id esset habendum mali In ρ

mollitie orireretur ossium, ut Rachiticis infantibus, an tribuendum potius ligamentorum laxationi eorum, quibus nectuntur Femoris& Tibiae epiphyses. Ambigenti super hac re occurrit Valgi & adulti quidem, cadaver. Perscrutabar ilico, statimque intellexi, rationem morbi. In utroque scilicet crure, cavum interius summitatis erat lono magis depressum, quam cavum ejus Tibiae externum. Id quomodo factum fuerit monstrat Figurat 1. Tab. 1. unde debuit necessario pars interna hujus articuli vergere in contactum, atque inclinare. Qui igitur curandos hosce homines suscipiunt, postquam adoleverunt, atque in.1trumentis, vel ligamentis rem aggrediuntur. peccant: est enim impossibile ad ultiori aetate unquam essicere . ut cavitas assu gat. vel elongetur tuber Femoris illi cavo respondens. In tenera autem adhuc aetate . idonea instrumenta multum praestare, malumque hoc praecavere valent. Sed & illa Medicamenta, quae aciditatem humorum ad ossa delatorum mitigant. atque natam inde mollitiem ossium firmant. Quamvis enim pauci rem absolverint experimentis , certus tamen sum, ossa humana abacido quodam liquore penetrata, ita emolliri, ut obsequiosa reddita, tenacitatenaque adepta vimineam, flecti queant, ut in Rachiticis, Scorbulisque . fieri videmus. Ita quidem puerorum ossa , macerata diu in liquore acido facto, sic emollita inveni. An non & inde ratio liquet memorabilis morbi, quo affecta virgo in Galliis, omnia habuit corporis ossa pallae adinstarmestia y Cogito autem nihil posse accidere pejus infantibus, quibus sic affecta sunt ossa, quam quod cogantur insistere suis pedibus, aut . quod priori adhuc majus malum , an bulare. Praessae enim incumbentis molis pondere juncturae molios dii: tantur, itaque pariunt omnia mala. quae Rachiticis evenire dolemus quotidie. Inspice modo figuram appictam . ubi curvatura ostis Femoris. Vides ibidem quatuor digitos pedum adulti hominis. in quibus extra cutis superficiem spectabiles occurrunt Papillae cutaneae, Epidermide & Reticulari corpore, nudatae : certe ita prominent, ut luculentissime appareant,

20쪽

DECAS SECUN D A. r si exposto radiis solaribus objecto per Microscopium bonum

inspiciuntur : quia autem Papillae hae ex Nervorum prodeunt extremitatibus , non raro inde oriuntur clavi, dum pressis nimium per arctos calceos pedibus adunantur Papillae plures, inde in callosam, cartilagineam aliquando, vel & in corneam, aut ungui similem materiem indurescentes. Neque mirum etiam tam periculosos saepe, imo & lethales, evasisse hos clavos, ubi incautus magister male hos fuerit aggressus.

v II. De Glandula Thymo.

N Ulla sere humani pars corporis uberiorem praebuit male riem altercationibus, litibusque, quam Glandulae fabrica r dum ambigitur interim hactenus quaenam sit singularis lim jus structura, quibusnam constet partibus , quomodo in veras differentias distribuendae ex lege naturae Glandulae sint, quis denique harum verus sit usus ' bi itaque meum hic institutum

foret, ut accuratC recenserem auctores, qui bene de his commentati sunt, & quaenam sint illa, quae scripserunt de histe, id sane argumentum magnum satis Volumen pollet implere, &forte multum sic boni temporis periret incassum. Igitur hac vice solum aperiam, quid sciatiam de Thymo Glandula , &quidem breviter; obnixe interim flagitans, ut meliora edoctus mihi impertire dedignari haud velit. Olim juvenis sedulam

assiduo operam navavi in eXcolenda comparativa Analome, tumque equos saepenumero, multoties & boum corpora, incidebam investigandi ergo accidit semel, ut, Thymum kr tatus in bove, visus mihi sim detexisse singularem in eo ductum, quo secretus illius fabrica humor abduceretur. Persarum mihi videbar Rege beatiori Vena apparebat liquido , quae per Thymum destribuitur , tam pellucidae fabricae & tenuitatis, ac si foret vas Lymphaticum sine valvulis , in unam ex venis Mammariis se exonerabat, ilico commisi pictori. ut exararet Husicona, cum ipse eo quidem tempore necdum dextrh satis pingere possem, feliciter rem expressit figura pictor : quum tamen postea consideratius hoc expenderem negotium , eru-

SEARCH

MENU NAVIGATION