Trismegistus Mediceus, siue Leo 10. P.O.M. tribus orationibus in anniuersario triennij funere laudatus ab Iacobo Albano Ghibbesio, med. doct. atquè in Romana Sapientia eloq. prof

발행: 1661년

분량: 106페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

LAUDATIO III. 87

coelo demum inuideamus,quod illum iusto

citius e terris auocauit. Vix enim aliquot paucos menses supra octauum annum in Pontificatu vixerat , qui nunquam mori

debuisse videbatur . Sed quid ago Θ abrepti cogitatione reuoluor eodem , tanquam ad mortuum.

Non obijsti,abijsti magnanime Leo:non exuisti viram , mutauisti,sanctissime Pontifex: non decessisti , parens noster custosq, Optime,tantiim recessisti: clientu precibus tuoru, quoties te cunq; sollicitauerint, setiad usum,siue ad auxiliu semper ad suturus. Viuis etiamnum , vivesq; perpetuo in pulcherrimis operibus tuis, in animis & cordibus nostris, in oculis posterorum, in securitate aeternitatis, quoad hominu genus erit, usquedum stabit Capitoliu , quamdiu pretium literis,honos sapientiae habebitur, postremo quantum coaevae Superis durabit nomen beneficientiar. Nos interimauditores, de tanto Heroe statuamus, quod Indorii Brachmanes philosophabatur olim, vitam istam esse veluti

conceptorum in utero statum,mortem autem partum ad veram vitam. Quam sen

92쪽

ss LEONIS X. P. M.

tentiam exemplo suo dux inter Τhebanos fortissimus egregie sane confirmauit illis verbis;Non finis, commilitones, vitae meae, sed melius & altius initium aduenit. Nunc enim vester Epaminondas nascitur, quia sic moritur. Fuisse Leonem haereat nobis in animo potitis,quam non esse. Patronum agnoscamus inter Coelites , fi uamur hic eius beneficijs : cogitemus ipsum neque ademptum suis,neque orbi quamuis iuuenem cito praereptum, qui spatium perficiendi id, quod bene cogitauerat, habuit; nec vocari posse breue tempus, quod i

tum est in perpetratione rerum maximarum gloriose consummatum . Vt repugnet natura, doloriq; humaniter indulgeat suo pro iactura & desiderio charissimi Principis ; recreemur tamen hoc tempore praesertim, & putemus Philippi nos fomento Macedonis ab eo demulceri , tanquam singulos desuper sic allatus consoletur ;Non absum, nec abero, quia pro me habebitis ALEXANDRUM . ADI X I.

93쪽

BERNARDINO CARD: SPADAE EPISCOPO PRAE INESTINO,

Domino suo clementissimo ,

omnium honestarum Artium exemplo , ac praesidio lingulari, IAC: ALB: GHIBBESIVS, S. P. D. IBIV M ingenuae quendam stirpis ut de Publicio taceam,itidem simillimo, ne Homerici Glauci merear notam, qui ab aereis aurea minime discernebat Magno Pompeio fuisse persimilem; regique Antiocho, Hieracis patri, unu proceribus, regij & ipsum sanguinis,nomine Artemona, vultu, incessit, toto habitu denique corporis geminum loquuntur historiar, sic, ut permutata conditione, & hi

94쪽

so ORATIONIS I.

lime possent. Res omnino ardua est ad distinguendum par species, sed tamen gra-tUS error: hocque iucundior spectantibus audientibusue, si naturae quoque eximiae nitentis ad virtutem , sortunaeque adeo meritae praeclaris conatibus interuenientis aequalitas accesserit.Quod si pateat adhuc longius , curratque perfamilias inter se comparatas,tum is demum oritur Platonis amor, atque hominum, qui ubique sunt, dignissima admiratio . Tale siquidem additum tali furere ipsum magis talatanquam effatum e tripode,sumunt

philosophi pro concesso. Ac medio sane in genere summi illi duces Coriolanus &Themistocles, licet loco & tempore disiunctissimi, peribentur ut cum Plinio loquar paralleli. Rationis exemplum vero uniuers, haud scio an aliud ex omni aetatum memoria suppetat tam propinquum, Ut Tu, Patrone mi, BER NARDINE SP A D A , Cardinalis amplissime, cum

LEONE MEDIC Eo, istius Decimo

nominis, Pontifice Maximo, qua oris &corporis dignitate,qua insitς indolis aemulatione morumque laude perfectorum,qua

vitae

95쪽

DEDICATIO. 9ε

vitae curriculo prope totius, & magnarum rerum illustri specimine conflas . Quae causa profecto mihi fuit, ut Leoninuper parentandi gratia laudationem pro more nostrae Academiae quotannis instituto scribens , quasi laudes concepissem

tuas,de te semper cogitarem,teque veluti propositum intuerer atque eXprimerem,.

camque tibi qualemcunque ab exilitate ingenij mei profectam orationem induusque dedicarem . Cum cnim oculos in personae illam tuae formam , atque augu-ham speciem conuerto,proceritatem,aptitudinem,elegantiam, maiestatem; multoque magis animuinvbi penitus tuum introspexi, raras dotes contemplans diuinae cuiusdam virtutis indices , iudicium , sapientiam, doctrinam, doctrinae patrocianium, clementiam, unoque verbo,quo ego Leonem complecti totum soleo , magnanimitatem; tum omnino temperare mihi nequeo, quin Plautinum illud serio inclamem non sine stupore maximo, Ego hominem homini iliorem nunquam Udi alterum:

96쪽

91 ORATIONIS Lis mihi, quumsimilius, . Quam hic tui est, tuque huius.

Te igitur offero tibi, EMINENTISSIME PRINCEPS, visibi quemque proxi

mum, ita sere acceptissimum atque charissimum. Hoc speculum, cuicuimodi tandem est, certe repercussum aliquem eius otij, quo per te fruor, tanquam donum immortale literarium , appendo ad columnam atrij tui; utinam signum Phidiae, simili aspectiim& probatumi Tu id tamen, pro singulari tua erga liberalia studia voluntate, libens volensque accipies, animi mei, di virtutis testimonium tuae. .ssite num sertasse non erit, pono nihilominus ut futurum . VALE. Ex Musaeo meo in aedibus tuis. Romae, a. d. VI. Kal. Martias. LIX.

97쪽

SFORTIAE PALLA VICINO,

S. R. E.

Cardinali amplistimo,

literarium bonarum omnium compoti , . patrono 3

IACOBUS ALBANVS GHIMESIVS

S. P. D.

A V D A R A M his diebus

Heroa Mediceum, SFORTIA PALLAVICINEOVestantissime Cardinalis Aorem illum delibatum PontificumMaximorum,Leonem Decimum. Atque ita laudaram, Vt , cum humans virtutis numeros explesset omnes, eum etiam animalium regis , a quo mutuatus erat nomen , non re solum aemulari

praecipuas dotes,sed etiam longe multiimque superare ostenderim. Quam quidem orationem intra stholarum parietes Vrbis toti

98쪽

94 ORATIONIS II.

totius celebritate habitam , in Solem &puluerem mihi quod dicitur ) orbis uni

uersi proferre cupienti , pro mea perpetua consuetudine dedicandi res similes patrocinio & meritis alicuius praeclari viri , caipsa in ratione,quoad eius fieri posset,pro-Xime conuenientis , Tu solus occurrebas , cui tantum honorem, vel meum commi terem, vel haberem tuum.

Ecquis enim Pontifici propior, quam e Sacro Collegio Purpuratus hominum d ctrina pollentium fautori, quam omnis literaturae gurges, & signifer ' Leoni deni que,cuius asciuit,Ioanes alioqui Medices, generosa appellatione, quam CX tot retro Ieculis natiua Pallavicinae famillae atque gentilitia , nihilo syluaru & quadrupeduranno inferior, aeris Aquila & volucrum imperatrix Z Hic omnino locus foret Opportunus utriusque praerogatiuas inter se committendi. Facerem utique, nisi breuitas epistolae dissuaderet, ut qua Medices triplici proprietate Leonis summam in ho. mines potestatem fuissct consecutus,tot ac tantis ex Aquilae natura,vel etiam pluribus desumptis priuilegijs , tu Pallavicinus

99쪽

DEDICATIO. 9s

aequalis imperii dignissimus esse censere- .ris.Satis ostendit ALEXANDER commune iudicium , diuinae sapientiae PontifeY ,

dum fugientem honores , quos iam relisequeras amplissimos , recusantemque gloriam,ques tamen semper, tan in umbra virtutis, te sequi volebat, e pririata cella protramim nuper in curiae luce, pullaque indutum veste Diui Ignatij sectatorem, in togae splendore conchyliatae,Patrum Con. . scriptorum sodalem, atque adeo fratrem stam, non sine ingenti omnium ordinum , aetatum, generum hetitia & gratulatione, iussit eminere. Et vero maxima tua & ima mortalia in Sanctam Sedem studia atqui merita , nominatim recentes Vindiciae

concilij Tridentini iamdiu expectatae, se

a te celeriter contextae, tanto applausu gentium , quae ubique sunt, lectae & receptae , prouocauerunt ad remunerandum quam sinultimo munere non inuitum . Lupum moratione Leonis vocavi Lutherumlpari ratione naturalis odi1 , quod est aquilae cum serpente , eonuiciatorem illum Suauem, Cymaeo messe virosiorem, iustissime licebit, opinor, appellare dracOG nem.

100쪽

95 ORATIONIS II.

nem. At serperastrorum 'boli sed lippae,stv ccecutienti remedium , quaesit reginae Auis charitas, si consanescere volet , ah

ipsius sessu Wo 'un exhibe i d enim

ad quamuis saliginem oculmum prodes* illitu docuere medici magni nominis. Atque hoc ab atramento voluminum illo,rum, amato quide ilici,sed salubri , yti res iam coepit ire, cumulate spe gre decet. Sed vel mera veritate,qua deis ipsis tectam velles, certe non laudatam , nimis offendo modestiam tuaiam in m ἰῆςuζrtar, reddam hac reliqua parte causam dedicationis meae. ae piosecto,cur tibi po, tissimum oratis i0g ij qualemc unque partum inscriberem , non una extitit. Multae me ad id , & necessaria: rationes impuleruntalla communis primumaebiti repraesentatio , quo m sodalitas doctissimorum homini uninum ab excellenti pietatis ese pressione vocant Iesulta a. puero deuinctum tenet , propter eruditionem liter

Iioratio loquar, eius apud te , totius thesauri veluti Quaesto cum prosessione gratiae ex aliqua parte dep0nei ςtur , Tum

SEARCH

MENU NAVIGATION