Trismegistus Mediceus, siue Leo 10. P.O.M. tribus orationibus in anniuersario triennij funere laudatus ab Iacobo Albano Ghibbesio, med. doct. atquè in Romana Sapientia eloq. prof

발행: 1661년

분량: 106페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

bo semper. Dixi de ornamentis duntaxat animi , ijsque paucis , & ad temporis , &ieiunitatis meae angustias indigne habitis& contractis: quod si lineamcnta pariter

corporis quaedam attexere licuisset eximia venustate conspiciendi, nae ista prima virtutis praeconia in natiuo vase atque receptaculo suo, perinde atque pretiosae gemmae in auro obryzo illigatae, si miniis eff-cacitate sermonis, at certe ratione sodaliiij commendata , longe magis resplenduissent.Quorum tamen summam ex particula , quam subij clam , volo degustetis. Erat enim LEO cumforma,tu specie, tu statura denique apposita omni ad venerationem . Proceritas illi, qualem Heroibus fere pictores assingunt, excelsa constabat: habitus corporis succosus potius , quam pinguis,& quidem per artus singulos grata proportione diffisus: teretia directaque crura: manus candore figuraque niueae,& quasi tornatae: una capitis ampli ludo cstera membra ' cnormi prope excessu, nec tamen aliter, quam velles, superabat. Ex ore suauitas afflabatur tanta , nihil ut vitia : caesij oculi admodum acuti: nasus leni

62쪽

leniter declivis r turgidula labra: quid i quar de vultu toto, de voce, de gestu, de incessu Θ plenissima cuncta maiestatis . Vnde mirum profecto non debet videri, vel quod euoluto pueri natali die plane sortunato, liberalissimaque personae inspecta specie , Marsilius Ficinus, nobilis physiognomon illius temporis, sacrorum ei principatum , cum nullis dii in iniiij ses et 1acer, praedixerit: vel quod ipse tam praeclaris munitus optimae naturς prςsidsis iam Pontifex Maximus a Senatu Populoque

Romano marmoream statuam cum Clo

gio post conditam Urbem honorificentissimo , propter incredibilia & perpetua

merita atque beneficia in omnes ordine S, meruerit solenni decreto dedicatam in Capitolio, ad memoriam posteri temporis sempiternam. Proseratur CXemplum sane perdisertor inscriptionis , palamque hoc loco recitetur e

OPTIMO PRINCIPI, LEONI MMEDI CEO IOANNI, PONT. M A M

ob restitutam instauratam

63쪽

LAUDATIO II. 19

que Urbem, aucta sacra, bornasque artes, adscitos Patres, sublatum vectigal, datum congiarium, S. P. R.

Pro Deus immortalis 1 quantum bono tum quam paucis verbis modo Chilonio comprehensumi Voces singulae, ne dicam Iacta, singulis orationibus bene longis duci medius-fidius & extolli a Cicerone aliquo vel Demosthene pro dignitate deberent. Ego, quod ad me attinet, supra infraue titulum pulcherrimi monumeti clim habeam nihil, quod adiungam , summeque cupiam in eo pro corona finis consistere , rapior tamen retro , & adhaeresco tantisper ad illa verba ; Ob instauratam a Vrbem, auctasque bonas arteS. Hic res agitur vestra , Patres: hic VOS etiam , Doctores , designati estis . Alteris Vrbis restitutae primam partem , quam equidem interpretor esse hanc florentis. sinam Academiam, demandata mode- 'randi cura est, quod fit, & acriter & diui

64쪽

66 LEONIS X. P. . M.

ne ; alteris reipublicae bene constitutae promum munus , sine quo ne resp. quidem possit esse , scilicet ad optimos mores &disciplinas eruditionem iuuentutis, quod praestari etiam diligenter & studiose video mirari gentes omnes, labor inibi sustinendi. Macti estote utrique solicitudinis ista& virtutis laude singulari, tantique a ctorem honoris & gloriae vestrae , digna

memoria atque celebratione , assidua priuatim quidem decente , publice vero magnifica & annua, praedicando amissum, ut facitis , recognoscite LEONEΜ . Hortarer etiam ad dolorem continuum , & ad planctum, & lachrymas , propter iacturam unius post homines natos longe Optimi Principis, & liberalissimi Patroni ; nisibodierno die longo interuallo ALEXANDRI successio impediret. Regnat ALEXANDER , regnetque precor Nestoreos

annos, Ut nomine aeque magno, sic &. pectore , & animo ad res gloriosas Maximo in aeuum omne Pontifex decantandus. De cuius admirabili sapietia,pietate, doctrina, grauitate, vigilantia, &, quod huius loci praecipuum est, erga Collegium nostrum

65쪽

LAUDATIO II. 61

ardenti studio, ac sumptuosa largitato, satius est nihil, quemadmodum inquiebat ille de Carthagine , quam parum dicere .

Nec vero opus est verbis, ubi testimonia tot rerum, tamque illustria loquuntur . Urbs decorata clamitat; redintegratuS Oribis vociferatur uniuersus . Concludam ergo cum LEONE . Quod in Circo iactaba tur olim ad supplicium & infamiam nocentium & miserorum, id nunc, omnique aetate consequenti, siqui scientiae, religionis , t& vllius omnino orna.

si iis adipisci volent, h/c audient ex Palastra permutatum in gratiar decus &honoris conclamari, . AD LE NE M.

DIXI

66쪽

in Romana Sapientia Rho

toricorum Interpretis ,

FUNEBRIS ORATIO,

MEDICEO PRINCIPI, 'PARENTI OPTI

Iusta inter anniuersa ria , γ Sacra sollennia eiusdem Dce noua in AEde,

V. Kal. Mart. M. DC. LXI. PVBLICE DICTA .

67쪽

ORATIO III.

FERDINATU DUM II. MAGNUM DUCEM METRURIAE.

V o D precatus sum a re

rum omnium moderatore,

huius luECollegij dc studiorum nostrorum eraeside ac tutore Deo, quotiescimque mihi de Lsosa , Pontifice Maximo cuius prolixae liberalitati totum hoc literarum & otij reserimus acceptum pro concione quotannis dicendum erat;vtea laus Principi,aeterna memoria nominis,

68쪽

LEONIS X. P. M.

praesentium , at certe debilarum praedicatione dignissimo,regifice digneque tribueretur e id votis hodie primum diuino beneficio , deinde incredibili regnantis ALEXANDRI sumptu , & consilio , & virtute diconcessum ac donatum esse , maxime laetor, Auditores. Prodibit iam no tanquam e spelunca, sic ex angusto atque obscuro gurgustio , quod isti hactentis praeconiorutributo destinabatur propter inopia Templi , summa caeteroqui in structurae , quantum ad docendi distendique munus attinet , elegantia & laxitate; prodibit , inquam , posthac Leo suis coloribus specta bilis in apertam lucem, locoque Veneran diis eonsidebit haud impare maiestati. Si nite me per luctum vestrum, Auditores , a ferali Libitinae pompa, quae, quamcunque in partem obtutum conijcio, ferit oculos, ad iucundiorem speciem , comitibus V his , eos tantisper cum mente vagando

traducere a

Esto meta intensionis haec ipsa recentis sabricae, ac nouae formae & famae superba moles , in qua nos primi non sine honoris praerogatiu dicimus, ab Alerandro , si premo

69쪽

LAVD ATIO III. Os

premo Sacerdote, atque adeo genti um omnium domino ac magisti O , Diuis prae stitibus in sacrarium, amoenis Musis , a

qui orbi disciplinarum seueriorum in san- Aioribus officijs ad usum & coronam,cum

magnifice extructa, ut videtis , tum veros ite nuper declaratione praetentiae , quod Rupuistis , perquam religiose consecrata . I nunc, immodici cuiusdam amoris ergae literas & literatos in maximis Principibus ad miratrix vetustas . Ptolemaeum desine

Philopatora praedicare AEgypti regem, aut Mithridatem Ponti; illum, quod Homero templum posuit, hunc, quod Platoni sta tuam erexit, egregium Sylonis opus, inciso etiam in basi nomine: parce Pompeio laureato nimium deferre, clarissimo imperatori , propter eius benignam Rhetorum & philosophorum audientiam Rhodi& Athenis: nec illa victoris acty Mace donis inter armorum strepitus , cladesque hostium, & opimas manubias, extolle plus aequo amica pacis, ut quomodo capto inter spolia Darij, Persarum potentimini regis, unguentorum scrinio,quod erat auro, gemmis , ac margaritis pretiosum , libros E et modo

70쪽

ss LEONIS X. P. M.

modo laudati Homeri , quos tanto dignos loculo existimabat, incluserit; vel , cum euerteret Thebas , atque in ciues temere sine ullo delectu se uiret, Pindari vatis penatibus abstinere militem spe praedae manus , & in victoriae cursu auertere serrum iusserit; vel , quod pro Mineruale , grati animi tessera, praeceptoris sui nomini ac memoriae Aristotelis condiderit urbem , , hominumq; ei multa millia ad parcndum ,

rerum clim scriberet commentarios naturalium , paratissima subiecerit. Vicit haec, vicit uniuerse noster hodiernushector uno solo,sed raro,sed magnanimo ed post conditam V 'em inaudito specimine comitatis clemenrice tot exempla singulorum . Ita nimiru Alexandri propriu semper fuit, res supra hominem praestabiles,ac heroum generi tribuendas & moliri , & gerere. Age tero, reuocabo vos ad iucundisia sinam recordationem proximi temporis , quod presecto sine inexpiabili flagitio nu- quam obliuisci potestis. Ecquae lux orietur in posterum cum illa comparanda, quae postridie Id.prsteriti Nouembris huic Academiae multo mane, veniente ipso cn

SEARCH

MENU NAVIGATION