Josephi Maffeji juris civilis in Neapolitana Academia primarii professoris Institutiones juris civilis Neapolitanorum in quibus legum Neapolitanarum origines ac vetera et nova regni instituta enarrantur. Pars prior altera

발행: 1784년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

Lib. III. cap. m. ssertam procedere contra fiscum o tutos reddere psilistores bonorum , O jurium Dudulium aquaeunque mulesia regii fisci , etiam si eon- fui et de titulo viti s , infecto , vel invalido ,

dummodo tittilus praedicias non it exhibitus ab

iisdem psi'Ularibus sic). Quo sit , ut hac praesci iptione juvetur possessior rei seudalis, qui eam , ut altodialem possedit , ut post

tantum temporis intervallum neque a fisco, neque ab eo, ad quem ea res pertinet, possit inquietari .Quumque adhuc apud nos dubitaretur , utrum praescriptio esset admittenda, quum ea videretur naturali aequitati refragari , anno 1738. Omnes Sacri Consili iudices in unum coacti rem definiverunt declarantes praescriptionem apud nos locum obtinere , modo nihil desit ex iis, quae ius Romanum , pon tificium , & Neapolitanum exigunt , potissimum continens bona fides : ideoque neque debitorem ob malam fidem , neque eius heredem , adhuc bonae fidei, quod eadem persona cum defuncto esse videatur , praescriptione iuvari: tertium vero possessorem, quod bonae fidei censeatur , triginta annorum praescriptione usurum; nisi manifestis probationibus ipsius mala fides, seu initio , seu post tempus fuerit demonstrata , rejectis quibusvis

372쪽

s6 a disἱtue. Jur. eisit Neapol. malae fidei praesumtionibus cis). Ηane saeri Consili definitionem ad centenariam praescriptionem non puto pertinere , ne dicamus Sacrum Consilium, dum ei mandabatur dubias iuris quaestiones explicare , bc definire , voluisse certam legem , & recens confir

matam evertere .

Hac definitione quidam putant triennii , decennii, & vicennii usucapiones , ic brevioris temporis praescriptIones fuisse abolitas , solamque triginta annorum fuisse probatam , quod eius solius definitio memineris . Sed male . Nam idem Sacrum Consilium initio praescriptiones generatim probat , quae neque

iure Romano, neque pontificio, neque Neapoli-t,no improbantur . Ideo vero tertium posse rem triginta annis securum fieri pronuntiatur .

quod eo tempore plane fiat securus, adhuc si a malae fidei possestare rem acceperit, quod ea dem definitio innuere videtur, quum antea debitorem , & heredem debitoris meminerit, qui ob malam fidem praescriptione uti non possunt, S a quibus tertius possessor rem videtur comparasse. Ad haec in ea definitione nequaquam de usucapionibus tractatur . quarum nulla mentio : sed duntaxat de Dctionum praescriptione , quae plerumque triginta annorum est .

Praeterea eadem Sacri Consilii definitione

ia) Pragm. a. de praescripti .

373쪽

Lib. III. cap. IX. 36s certum tempus , in quo ex certis caussis a gatur , statutum est : post ea tempora petentes non Ob praescriptionem , sed ob praesum tam solutionem esse repellendos. Etenim cautum caussidicos , advocatos scilicet , dc procuratores, ex quo vel patrocinium reliquere , vel mandato desecti sunt, de honorario

intra biennium agere debere : notarios intra idem tempus pro mercede experiri oportere , ex quo instrumenta conscripsere ; modo eorum eXemplum minime tradiderint, eo tradito non esse audiendos : pharmacopolas pretium medicamentorum intra biennium ab aegroto petere debere , ab heredibus intra bimestre : fabros , atque artifices intra an num pretium operum , dc mercedem Opera Tum petere oportere : famulos denique , caeterosque , qui operas loeant , intra bimestre de mercede eYperiri debese , postquam

famulatu , ministeriove disce ii int . Id vero locum habere idem Sacrum Consilium definivit , ubi nulla seu publica , seu privata

instrumenta exstant, unde debitum appareat. Immo interdum princeps ejus legis rigorem solet ob segus fragilitatem , aut ignorantiam vel rusticitatem creditorum relaxare si )CΑ- ic Collect. reg. sit. par. a. tit. 132. n.m. a.

374쪽

CAPUT X

De servitutibus praediorum .

A Lia rexqm divisio est , quod quaedam

corpor,les sunt , quaedam incorpora les . Corporales sunt , quae tangi potiunt , ut servus , vestis , fundus . Incorporales , quae tangi non possunt , & in iure consistunt , seu ius aliquod nobis tribuunt . Iuarium quaedam in re sunt , quaedam ad rem . Iura in re sunt dominium , servitus , pignus , sive hypotecha , bc hereditas . Ius ad rem ex obligatione nascitur debitoris. De dominio satis dictum : de servitutibus hoc capite : de hereditatibus libro quarto: & de obligationibus libro quinto, ubi etiam de hypotheca dicemus . Servitus est veluti delibatio dominii , seuius , quo ex re aliena commodum capimus . Harum aliae personales sunt , ut usus, usus-

fructus , habitatio : aliae praediales , quales sunt servitutes rusticorum , & urbanorum praediorum . De personalibus nihil ex iure nostri regni dicendum occurrit : de 1ervitutibus praediorum pleraque ex nostris consu tudinibus monenda sunt . Et quidem principio huius principis urbis consuetudine cautum est eum , qui fundum habeat medium inter fundos vicinorum , si ad eum aditum non habeat, posse a vicinis

375쪽

Lἰb. III. Cap. X. 365 petere iter, actum , aut viam , qua fundum adeat Q . Quod ita accipiendum eii , modo pretium servitutis vicinis offerat , a qui bus illam petit . Quod si quaestio incidat, iter , actus, an via , qua iuridi parte praestanda sit ; aio optionem esse ejus , qui ser-Vitutem petit , quam magis petat , modo malus pro una , quam pro alia pretium exsolvat : vicini vero esse electionem , per quam fundi partem petenti vicino servitutem tribuat; modo me mi uerimus judicem partes suas esse interpositurum , ut illi pro necessitate consulat, huic , quam minimum poteth, imi

Atque hanc consuetudinem , quippe quae ex ipla naturali aequitate proficiscitur , non in 1olo Neapolitano territorio , ted ubique servandam puto , potissimum quum non lineratione defendi possit iuri Romano esse con

Ut autem , quae Urbis consuetudinibus deservitutibus urbanorum praediorum cauta sunt, plane exponantur , illud meminisse oportetoli in licuisse domino in suo quidvis facere , modo in alienum nihil immitteret ; ideoque licuisse aedificare , adhuc si vicini luminibusVel

1 Cons. si quis habens, de serviti a) Ν apodanus ad d. Cons. si quis habens. 3) Argum. L. ia. D. de relig. legatur Noou

de ulus. lib. I. cap. 9.

376쪽

vel prospectui officeret . Hinc saepissime , qui aedificia construebant , atque in iis fenestras , solebant stipulari , no Iuminibus , aut prospectui ossiceretur . Sed Zeno imperator cavit eos, qui essent aedificaturi, si quidem vetera vellent reparare aedificia , ea posse secundum veterem formam construere: sin vero nova vellent exstruere , si quidem a

vicini aedificiis duodecim pedes essent remota , posse , ut eis esset libitum , aedificare, atque in aedificiis fenestras 1eu luminis, leu prospectus caussa aperire : sin a vicini domibus novum aedificium solos decem pedes distaret, posse quidem construi , atque in eo fenestras solius luminis caussa sex pedes supra pavimentum aperiri: intra id spatium nouum aedificium construi non posse, nisi aliud pacto fuisset conventum . Praeterea noVoaedificio construendo vetuit vicinis maris pros pectum adimi; nisi novum a vicinorum aedificiis centum pedes distaret ). Quumque dubitaretur ,utrum ea lex ad solam urbem Constantinopolim, an ad omnem orbem Romanum pertineret. Justinianus ad universum imperium Romanum pertinere declaravit 54 . Atque hinc eius quaestionis definitio pendet sto L. 12. C. de aedis privat. E) L. Ia. c. de aedis. Privata

377쪽

Lib. III. cap. X. 367 det, utrum liceat fenestras in nostro pariete in alienum prospicientes aperire , an id , nisi iure servitutis, nulli sit permissum; de qua tum mi viri non conveniunt so) . Nam iure veteri id licuit, quoniam vicino licebat coatra aedificare , & lumen, ac prospectum nobis ausexre : iure novo id minime est permisium, quum vicino libertas adimatur , nisi intermisso legitimo spatio, contra aedificandi; quare non licet, nisi jurg servitutis, fenestras id alienum aperire. Η0c ipsum consuetudinibus nostrae urbis ap*rte est constitutum . Etenim principio docemur fenestras juxta aedificia , vel solum vicini, nisi servitutis iure, habori non posse .

Quare in iis legitur: inter serυitutes nu/Meran

tur dositiae, O aliae aperturae ) . Dollitia vero est: senestra satis arcta solius luminis , non prospectus caula, quasi in dorso parietis aperta co). Idcirco in elidem consuetudinibus cavetur, si quis voluerit in suo novum aedificium iuxta solum vicini exstruere , non licore ei fenestras , vel alias aperturas facem , nisi duodecim palmos procul a viciniso 6) Cujacius lib. a. sis. cap. 17 & Duarenus lib. I. disputa cap. 33. id adfirmant. Huberus Uemro , & msentachius ad tit. D. de S. v. P. nem

7) Consuet, inter servitutes. de apertur. faciend. 8 Napodanus ad d. Cons. latex servitate1.

378쪽

,63 Injlitae. Juri eἰυἱI. Neapo I. solo ρ) . Et contra, si quis habeat aedificium secundum solum vicini, in quo aedificio sit fenestra, dossitia, vel alia apertura ; minime licere vicino contra aedificare, nisi intermisso duodecim palmorum spatio io) . Palmos autem in hac consuetudine non debemus intelligere palmos Romanos trium unciarum , seu quatuor digitorum ii . Sed palmos no

strae vulgaris mensurae , quos palmos cannae Consuetudo nuncupant, quos parum abesse

puto a pedibus Romanis . Hinc satis intelligitur has nostrae urbis consuetudines a iure Romano , constitutionibus scilicet Zenoniana , & Iustinianea esse profectas; cui paene per omnia congruunt. Quam re eae non in solo Neapolitano territorio , sed in regni quoque provinciis, immo in unibversa fere Europa obtinent. Quod autem scribit Napodanus eiusmodi consuetudines non obtinere , ubi interiacet via publica , vicinalis, vel ecclesia , ut scilicet liceat fenestras aperire non intermisso legitimo duodecim palmorum spatio : bc vicis no liceat contra aedificare, lumen, ac prospectum veteri aedificio adipsere: quod co

suetudo loquatur de aedifisso iuxta solum via

9) Cons. ubi aliquis, de aperi non faciend. 1έ Cons. si quis hidet, de servit.

II) Frontinus apud Forcatulum ad L. I. deservit.

379쪽

eini exstructo sic) ; id omnino lepidi capitis

: quum quia Zenonis constitutio generatim vetat lumen, aut prospectum novo aedificio vicinis auferri: tum etiam, quia ipsa consuetudo nonnisi duodecim palmorum ii termisso spatio contra senestras vicini aedi scire permittit. Quare multo minus probari potest, quod idem Napodanus tradit, ubi commune solum interpositum est, posse quem senestras aperire , bc vicinum non intermisso legitimo spatio contra aedificare . Caeterum tunc consuetudo prohibet vicino contra vicini fenestras aedificare , ubi in iis sint antepagmenta , seu latera entrinsecus

prostantia , 'uae cautonesi consuetudo appellat : vel saltem ferrei cancelli , si fenestrae solius luminis caussa sint sta). Quod eo spectat, ut intelligamus, ubi senestrae fuerint sine prostantibus lateribus , ac sine ferreis

cancellis, censeri clam exstructas, ideoque esse occludendas; tantum abest, ut earum caussa possit quis vicino novum opus nuntiare, bc contra aedificantem impedire : non, ut pute. mus , uti perperam Afflictus sequutus opinionem Antonii Capycii , senestras vel antiquissimas, in quibus neque antepaga menta sint,peque ferrei cancelli, occludendas esse. Ete-Α a nim ia) Napodanus ad d. Cons. si quia habet v. do

mum .

ia) ne & ubicunque de servit. Aiuictus

decis. 225.

380쪽

gro Institui. Jur. emiI. Neapol. nim fenestrae tunc iudicis decreto clauduntur. quum iniuria sunt apertae: at ubi constat se

nestras iure apertas esse , quod vel ex ipsa longa possessione manifestum fit, non pote νrunt sine injuria occludi 14 . Quod si quis non contra vicini senestras ,

sed ex latere earumdem voluerit aedificare, hoc est ita aedificare. ut novum pedificium cum veteri angulum faciat; ita debet novum aedificium exstruere , ut a latere, seu eXtremitate fenestrae vicini duos palmus, & bessissem distet si 5). Sin quis neque contra senestras vicini, neque ex latere : sed in porre ctum voluerit aedificium construere; id qui dem ei licet, sed si quas voluerit in tuo aedificio senestras aperire, eae debent ab intergerino pariete duos palmos, Sc bessem esse remotae , atque idpirco a vicini senestria palmos septem , bc trientem distare, quoniam

in tergerinus paries plerumque est duorum palmorum . Id quamvis scriptis consuetudinibus minime contineatur; tamen ex usu, dc

non scripta consuetudine servatur id) . Is Vero, qui domum habet secundum vici, ni solum , atque in ea fenestras seu prospectus, seu luminis caussa, potest altius tollere , novamque contigna;ionem exstrustre , Risque

festus ad cons. Neap. Par. 14. quaest. 26. n. 13

sig) Lons. & si ex latere, de servit. 16) De Rosa ad d. Cons. & si ex thtere . a

SEARCH

MENU NAVIGATION