장음표시 사용
11쪽
liis,&ex Hipponensi deprompti sunt. Denique Graeci ipsi qui Codici
Ecclesiae Orientalis illos ipsos Canones in Graecum translatos post Concilium Trullanum, a quo approbata est haec Africana Collectio, inseruerunt, ipsam Collectionem, semper Concilium Carthaginiensevocant. Vt ex Photio , Zonara , Balsamone , caeterisque Collectori bus Graecis liquido constat. Caetera de hoc Codice , ut & de Con- .ciliis Africanis , scitu digna satis superque cxposita sunt, tum a Iu- stello loco citato , tum a doctissimo viro Petro Francisco Chissietio Societatis Iesu Theologo , suis ad Ferrandum & Cresconium notis, quos legisse lectorem non poenitebit. Primum tomum claudunt tres antiquissimi Canonum Collectores Latini, Fulgentius Ferrandus, Martinus Bracarensis Episcopus , &Ctis conius vel Cresconius Episcopus Africanus. Ferrandi Collectione nulla est apud Latinos antiquior , floruit enim Iustini & Iustiniani temporibus in Ecclesia Carthaginiensi,cuius fuit Diaconus, ut ex Chronico Victoris Tu nunensis constat. Eius etiam honorificam facit mentionem Facundus Hermianensis in Africa Episcopus, & Cresco
nius in praefatione tui Breuiari j Canonici , qui quidem longe post
Ferrandum suam collectionem elaborauit. Vixit enim Cresconius, ut ex Codice M S. Vaticano , quem citat illustussimus Annalium conditor Card. Baronius ad ann. Christi 11 . colligitur, eo tempore quo Ioannes Patricius victoriam de Saracenis in Africa reportauit, quam
Cedrenus ad annum 3. Imperii Leoniij refert , hoc est , ut ex An stasio in Hist. Eeclesiastica discimus, anno Christi syo. Ferrandi in Canonibus via & ratione digerendis opus unum est& singulare , quod Breuiationis Canonum titulum praefert: At Collectio Canonum Cresconij duas veluti partes habet. Prior Breuiarium Canonicum dicitur, in quo disciplina omnis Ecclesiastica ad
Ferrandi exemplum breuibus quibusdam summulis , & per subtilitatem titulorum, ut loquitur Iustinianus , comprehenditur , citatis tantum quae ad rem spectant, ad singulos titulos Conciliorum Canonibus, aut Pontificum decretis. Posterior vero integros Canones ac decreta αλιαέων eo ipso ordine quo in Breuiario citantur .exprimit, inscribiturque in MSS. Codicibus, vel Concordia Canonum, vel liber Canonum. Vtriusque Breuiarium primus in lucem edidit Petrus Pithoeus, ex Cpdice M S. Ecclesiae Trecensis , Lutetiae Parisiorum , anno Christi 1188. non autem Nicolaus Faber, Ut putat Altaserranus. Hanc eaitionem in hoc opere secuti sumus, sed emendatam & diligentissime collatam cum duabus aliis posterioribus, Altas errani scilicet & Chissiet ij , quas ille Augusto riti Pictonum anno
ac so. hic Diuione anno 16 9. typis mandari curarunt. Concordiam vero Canonum Cris coni j antehac non editam, ex antiquo manu exarato libro Bibliothecae Collegi j Claromontani, nunc pIimum publici iuris facimus. Hanc porro acceptam referre debes eruditissimis
Viris Societatis ΙΕsu presbyteris, Philippo Labbeo, & Gabrieli Consartio insignis huius Bibliothecae praefecto , qui ea qua praediti sunt
12쪽
humanitate hunc Codicem nobiscum communicarunt, ex quo diligenter collato cum alio Codice Bibliothecae Thuanae , qui Cresconi j nomen praefert, sed multis Canonibus , & decretis interpolatus est, & diuersia methodo abs vero de germano Crisconb foetu conscriptus, atque etiam cum Codicibus Dionysij Exigui, de Ecclesiae Romanae, ex quibus totus depromptus est Cresconius, hanc nostram editionem confecimus , castigatis, si qui reperti sunt amanuensis erroribus , dc adscriptis margini, si quae notatu dignae visae sunt, variantibus lectionibus. Partim autem conueniunt duo illa Ecclesiae Carthaginiensis lumi
na , de eartim discrepant. Conueniunt quidem si formam spectes, paria quippe sunt omnia ; neque enim illi, ut Dionysius Exiguus,
Conciliorum ordinem, de Canonum consequentiam secuti sunt; sed habita materiarum ratione, Canonicam omnem disciplinam, certis capitibus , ad singula subnotatis canonibus de decretis , via Zc ratione complexi sunt. Ferrandus quidem triginta duobus supra ducenta,
In quo bis fallitur illustrissimus Annalium conditor: primum quod
tomo s. ad annum Christi 439. numero 'o. Ferrando trecenta prorsus tribuat capitula, cum id Cresconio peculiare sit. Deinde, quod tomo I. ad annum Christi 12 . Breuiarium Canonicum Crisconi, cum Breuiatione Canonum Ferrandi confundat , dum ait Cresconium Collectioni suae subiecisse eam , quam eodem ferme tempore Ferrandus elaborauit, sed alio plane ordine non citando , sed recitando Canones , quamque merito Breuiarium Cresconius appellauerit. Nam praeterquam quod Ferrando faciat Cresconium aequalem , qui reuera ducentis fere annis posterior fuit, certissimum est ex omnibus libris editis & MSS. opus Ferrandi esse dumtaxat CCXXXII. Capitulorum , de a Cresconiana Collectione plane diuersum. Etenim licet in methodo de ratione tradendi conueniant,
ordo tamen Ferrandi multo spectabilior est de accuratior, quam Cris conij. Si de materia item quaestio sit, non parum inter se disserunt, quippe multa habent propria de peculiaria. Ferrando certe propria sunt, quaecumque refert ex Conciliis Constantinopolitano,Zellenti seuTiellensi, Suffetulensi , Septimunicensi , Macrianensi , Iuncensi , Maz xanensi seu Maradianens , Thenitano, & Thusdritano seu Thusduritano, quorum ne meminit quidem Cresconius.
Similiter Cresconio proprij sunt Canones Apostolorum , de Chalcedonensis Concili, , decreta item Romanorum Pontificum Siricij, Innocenti j , rasimi, Caelestini, Leonis, Ze Gelasij, quae a Ferrando
nusquam laudantur. Ferrando quidem fle Cristonio communes sunt Canones Nicaeni, Ancyrani, Neocaesarienses, Gangrenses, Antiocheni, Laodicenses de Sardi censes r sed cum Loc discrimine, quod Cresconius has septem Srnodos , ex editione Dionysiij Exigui iisdem verbis, dc
13쪽
numeris exhibeat; non item Ferrandus , qui Codicibus usus est in utroque plane diuersis, & Dionysiana editione vetustioribus. Uerum quae diximus de utriusque siue consonantia, siue discrepantia , facilius intelliget Lector ex altera tabularum quae ad calcem tomi primi huius operis positae sunt, quas lubenter nobis dedit clarissimus vir doliteris optime meritus Gulielmus Bluetus , quem hic honoris causa
Caeterum monendus es, LECTOR, in Ferrando diuersas fere ubique esse a Cresconianis, & Dionysianis notas numerales Canonum Carthaginiensium. Quae diuersitas ex eo nata esse videtur, quod omnes pariter collectione Canonum Carthaginiensium non usi sunt. Nam Graeci quidem,& Dionysius Exiguus omnes eius CXXXm. Canones V na ferie, & consequentia numerarunt, tanquam unius essent Synodi, ut reuera stant ; alij vero ex una Synodo quasi duas fecerunt, nec eodem plane modo. Nam Codex vetus Canonum Ecclesiae Romanae editus Moguntiae anno salutis iuex1. prius exhibet primos xxxiii. Canones sub
nomine Concilij Carthaginiensis: deinde centum reliquos lub nomine Conciliu Africani. Eadem diuisione usus est Cresconius , qui Canones illos priores XXX m. adscribit Concilio quod Carthaginiense. χαιίς nuncupat , sed alios centum velut ex altero Concilio refert, quod cap. 3o. & is . Carthaginense uniuersale appellat. At Ferrando minus placuisse illam Collectionem verosimile est i siue quod in ea quaedam deesse , quaedam redundare , alia inconcinne seiuncta , vel connexa esse deprehenderit : siue quod ipsos fontes adire , quam ipsos rivulos sectari maluerit. Quapropter ex toto illo Concilio anni C D x I x. ex quo Africana Collectio emanauit, sex tantum ultimos Canones, qui soli eius proprij sunt, spectauit; de
ex eis titulos L. 3. 4. & 6. capitulis suis 73. i's. I96. & 197. inseruit, reliquos Canones , ex quibus Africana constat Collectio , non ex
ipsa Collectione , sed ex singulorum Conciliorum Africae integris
actis retulit. Atque etiam ex hoc fonte nata est ea , quae inter Cresconium &Dionysium Exiguum in annotandis ad Canones numeris diuersitas apparet. Cum enim Dionysius , sicut & Graecus Africanae Collectionis Codex , Canones uno ductu numerent cxxxm Cresconius autem primum XXX m. deinde rursus ab unitate initio repetito centum , ut vetus Ecclesiae Rom. Codex , necesse est numeros posterioris Concilij apud Cresconium esse semper ternario & tricenario minores, quamuis in priore Concilio eum Dionysianis numeris plane conueniant. Ex quo facile deprehendere est , quandonam Cresconius nomine Concili j Carthaginiensis intelligat prius, & quando posterius. Nam de priori ex Canonibus xxx m. constante refert Canones XX uri. iisdem quibus apud Dionysium numeris praenotatos : ex posteriori autem centum Canonibus definito , citat C non es diuersis locis LX. ad quorum singulos Cresconi j numeros ad di debent x x X III. ut Dionysianos exaequare possint.
14쪽
Superest vi de Martino Bracarensi nonnulla dicamus. Eum in tet Latinos Canonum Collectores non omittendum iudicauimus , quippe qui & antiquitate & ordine sit insignis. Fuit enim Ferrando sup- par, de Dionysio Exiguo aequalis. Opust quod ex Codice potissimum Ecclesiae orientalis ,& nonnullis Occidentalibus Synodis, iisque Hispanicis decerpsit, aliqua methodo & arte poller. In duas enim partes distribuitur. Prior de personis, rebus,& ritibus Ecclesiasticis agit;
posterior res ad laicos pertinentes complectitur. Huius auctoris duae sunt editiones. Vna vetus dc vulgaris, quae in omnibus Conciliorum tomis exstat. Altera recentior, quam in lucem edidit ex antiquis MSS. Garsias a Loaysa in sua Conciliorum Hispaniae Collectione. Veterem & vulgatam tibi damus, quae tamen nouum opus iure censeri ac dici meretur, ut quae singulari cura ab eruditissimo viro Ioanne Douiatio sacrorum Canonum Interprete Regio cum caeteris editi nibus , & libris manu exaratis collata sit, adnotatis as marginem tum
variis lectionibus, tum Conciliis ex quibus, tanquam fontibus, suos Martinus Canones deprompsit. Et quandoquidem ad umbilicum usque perductus esset primus huiusce operis tomus, cum Martini Blacarensis Collectio , ω Liber seu Concordia Canonum Crisconbnondum edita in manus nostras venere, coacti fuimus huic primo volumini appendicem adtexere, quae geminum illud non contemnendum antiquitatis monumentum comprehenderet , ne lectores studiosi se aliqua veterum Collectionum fraudari merito quererentur. Sed de Collectoribus Canonum Latinis hactenus r nunc ad Graecos eiusdem veteris Iuris Canonici Collectores accedamus, quos seeundo Bibliothecae nostrae tomo fuimus complexi.
Propositum Christophoro Iustello fuerat , hosce quatuor tantum auctores in lucem edere , scilicet Ioannem Scholasticum, Aristinum , Simeonem Magistrum , de Arsenium , cum Protegomenis
Photis in suum Nomocanonem nondum editis. Sed nos amicorum victi precibus, integrum Photh Nomocanonem iterum sub incudem reuocandum Lucepimus, ob eas rationes , quas statim sumus exposituri.
De quatuor primis Collectoribus pauca dicemus , cum iustellus in praefatione propria, quae suo loco posita est , satis multa disseruerit. Ioannis Antiocheni Scholastici dicti geminum est opus;
unum enim Collectio Canonum inscribitur, alterum vero Nomo- canonis titulum praefert. In his edendis sicut in sequentibus exemplaria MSS. quae penes Iustellum erant secuti sumus. Collectionem Canonum, cum aliis libris editis, atque etiam cum egregio & antiquissimo Codice manuscripto illustrissimi viri Petri Seguieri j Franciae Cancellaris diligenter contulimus, varietate lectionum margini
Continet autem haec Collectio, quam in quinquaginta titulos digessit Ioan. Scholasticus optima & accurata methodo , omnes Conciliorum Canones, qui in Codice Ecclesiae uniuersae , & a Iustiniano
15쪽
approbato continentur , quibus primus adiunxit non modo Apostolorum Canones LX xxv. quia Concilio Trullano approbati sunt, sed nonnullos alios quos suo loco notauimus : & praeterea Sardicen-
que exscripsi. Ubi obseruare licet, quam multa in illo auctore recensendo peccauerit ' vir eruditus in selectis de Iure Canonico dissertationibus. Primum, quod Collectionem Canonum a Nomocanone non distinguat. Deinde, quod auctorem Collectionis faciat Theodoretum Cyri Episcopum , non Ioan. Scholasticum , ea potistimum ductus ratione , quod Concilii quinti cecumenici sub Iustiniano celebrati Collectio illa mentionem non faciat: quasi vero Synodus illa aliquos ediderit Canones, ut illius meminisse oportuerit 3 Praeterea, quod Theodoretus, quem auctorem huius Collectionis adstruit, Conciliorum& Patrum Canenes non integros referat , sed sententiam tantum quam breuistimo verborum compendio certis titulis includat. Denique, quod ex duabus D. Basilij epistolis tantum XXV H. non plures Canones auctor Collectionis adducat. Quae omnia quam longe aberrent a vero, tum ex praefatione Iustelli infra posita , tum ex lo-la lectione duorum Ioan . Antioch. librorum , quos nunc primum in
lucem damus, nullo negotio eruditus Lector intelliget. Sed haec optimo viro benigne condonanda sunt, qui si manuscriptos Codices vidisset & diligenter euoluisset, factu suam sententiam mutas.
Ut Collectionis , ita Nomocanonis auctor censetur Ioan. Antiochenus, non Theodoretus, licet Codex MS. Bibliothecae Regiae, ex qua desumptus est, hunc titulum praeferat; id quod Florenti imposuit, & errandi ansam aliis eruditis viris praebuit. Huius generis scriptorum auctor fuit ille Ioan. Scholasticus ; primus enim Conciliorum Canonibus concordantes Iustiniani leges adiunxit , - -υαδε-
νομμωα , quem postea sequuti sunt Photius & alij complures. Diligenter autem exemplar, quod ex Bibliotheca Regia exscripserat Iustellus , cum Oxoniens MS. antiquo & insigni contulit, & varias lectiones ad marginem collocauit. Ne mirum autem tibi videatur, LECTOR , quod tituli ει numeri legum quae in hoc libro citantur & referuntur , titulis & numeris nostrorum librorum non in omnibus respondeant, cum haec varietas non tam ex Amanuensis hallucinatione , quam ex eo quod certe veteres illi diuersos a nostris libros diuersa ratione digestos & collectos habuerint. In Alexio Aristino, & Simeone Logotheta non est quod immoremur ἔ ambo enim artis prorsus expertes in suis Collectionibus simpliciter mentem & sensum Canonum breuiter , & per subtilitatem titulorum exprimunt: cum hoc tamen discrimine , quod diuerso ordine in recensendis Conciliis utantur. Ille namque seriem
& ordinem, qui est in Codice Ecclesiae Uniueris sequutus est, additis
16쪽
initio suae Colleictionis Apostolorum Canonibus , & in calce Sardi censibus , Carthaginiensibus, Trullanis,& S. Basilii, ex tribus epistolis illius petitis. Hic vero dignitatem Synodorum amplexus, primo quatuor oecumenicas, deinde topicas septem, tum Trullensem. di tres praedictas Basilij epistolas exprestit. Hos sequitur Arsenius Monachus , Patriarcha Constantinop. qui accurata methodo uniuersam Canonicae disciplinae scientiam , ex Conciliis & Patribus in Concilio Trullano approbatis collectam centum supra unum , Δ; quadraginta titulis complexus est, additis in si . ne cuiusque tituli capitibus quibusdam ex legibus petitis. Ideoque illius opus Nomocanonis nomine, in fine Codicis Graeci MS. non immerito inscribitur. Unde autem illa Gφάλαια deprompserit Arsienius non facile est deprehendere. Multa olim de varia iuris a Basilio , Leone Philosopho , & Constantino Pomphyrogeneta Imperatoribus Orientis Basilicorum auctoribus saepius edita sunt: an autem ex illis sua forte capitula excerpserit Arsenius, non nostrum est definire, sed eruditis Se iuris Graeci peritis disceptandum relinquimus. Vltimum in nostra Bibliotheca locum inter Collectores Graecos occupat Photius , non quod dignitate , vel scientia caeteris inferior st, sed quod praecedentes iam editi essent, cum integrum illius Nomocanonem edere decrevimus. Floruit autem Photius Nicolao I. & Hadriano Secundo Pontificibus Romanis, quibuscum graues inimicitias de d1scordias exercuit, imperantibus in Oriente Basilio Macedone, di in Ocςidente Carolo Caluo. Zonaras eum appellat
signem primarium a secretis, tunc in eruditionis nomine celebrem:& Cedrenus ἡ 'μ G pia γνωριμν, celebrem sapientia virum. In
ter praeclara ingenij sui monumenta reliquit & hunc quem tibi exhibemus Nomocanonem. De quo cum multi eruditi & grauissimi viri quererentur , quod in praecedentibus editionibus infinitis propemodum mendis scateret: quod in multis etiam deficeret, ac quam plurima confuse & interturbato ordine contineret, nec Latina cum Graecis ubique bene conuenirent, tandem ad hoc praestantissimum antiquitatis monumentum istegrum Graece de Latine typis & praelo committendum nos accingimus.
Itaque in hac editione pro exemplari sumpsimus editionem, quam Iustellus olim Lutetiae emiserat e Codice M S. Bibliothecae Palatinae , quam cum alia subsequenti quae Lutetiae etiam Graece & Latine edita est anno isto. diligenter contulimus , dc utramque cum
antiquissimis MSS. Bibliotheeae Eminentissimi Cardinalis Iulij Ma zarini, quos humanissimus Poterius huius diuitis & numerotae supellectilis promuscondus nobiscum lubentissime communicauit; sicque illius beneficio opus illud insigne sanitati perfectae , integritati
pristinae, natiuoque splendori restituimus. Graeco textui addidimus Latinam translationem, non eam quam Gentianus Heruetus, sed Disit Corale
17쪽
quam Henricus Agylaeus olim elaborauerat; tum quod Agylaeus me liori usus est, de ampliori Codice Graeco quam Heruetus, tum etiam quod Agylaei translatio, masis ad stylum , & genium iuris peritorum accedat, in quorum potissimum gratiam nouus hic a nobis susceptus est labor. Ita tamen ut quae in ea deficerent versone noua supplerentur, quae cum Graeco non omnimodὸ congruerent emendarentur , mutatis etiam nonnullis, quae minus proprie in rebus Theologicis viderentur expressa.
Auctoritas porro Nomocanonis Photij tanta fuit, ut illum Graeci omnibus suis Collectionibus praefigerent, quippe qui totius canonicae disciplinae elementa contineat, ut obseruauit Theodorus Bal samon Patriarcha Antiochenus, qui iusta Emanuelis Comneni Imperatoris Orientis , de Michaelis Anchiali Patriarchae Constantinopolitani , hunc Photij Nomocanonem perpetuis interpretatus est commentariis , quibus elucubrandis in hoc potissmum incubuit , ut leges a Photio allatas cum Basilicis conferret, de ad usum sui tem
Photij Nomocanoni subiunximus tria de Synodis cecumenicis opuscula a Iustello cum Nomocanone iam edita , quorum primum eiusdem Photij nomen praefisit, siccundum Nili, tertij auctor ignor
tur; in quibus edendis , ut a mendis expurgarentur,& Latina Graecis magis congruerent diligenter curauimus. lis autem attexuimus libellum synodicum auctoris anonymi, sed antiqui, quem olim Graece Ac Latine Francofurti icor. euulgauerat Ioannes Pappus r qui quidem liber omnes tam sacras, quam profanas Synodos a temporibus Ap
stolorum ad Photij usque saeculum breuiter & perspicue complebitur. Qi md ea mente ac consilio fecimus, ut Lector non aliunde quam ex ipso opere nostro historiae Ecclesiasticae elementa repeteret, quibus a dissicili, & seria praecedentium opusculorum lectione mentem
Tandem ut operi de labori nostro coronidem imponeremus , postremum in Bibliotheca nostra collocauimus egrestum Theodori Balsamonis Patriarchae Antiocheni volumen , quod 1 ub Parataclorum nomine , sed tantum Latine quondam ediderat Ioannes Leunclauius. Nunc vero Graece Primum e tenebris erutum in lucem damus. In hac autem editione duobus MSS. Codicibus usi sumus, quorum unus fuit
illustrissimi viri Caroli de Montchat, Tolosanae sedis dum viveret Archiepiscopi; alter vero clarissimi nuper Senatoris Aquisexti ensis Nic lai Claudii Petrescij; quem postremum nobis commodauit clarissimus etiam vir Gulielmus Fabrotus Caroli Annibalis filius. Latinam Leun Hau ij tralationem Fabrotus pater cum G co textu diligenter contulit& emendauit, perpetuisque notis, iisque eruditissimis totum opusillustrauit, quas rimul nunc primum tibi exhibemus: quibus addidimus eiusdem Leunclauij binos ad Paratida Notatorum libros multiplici eruditione refertos , ne iuris studiosi quidpiam nos ab illo nominatissimo auctore subripuisse arbitrarentur. Nil ait hic de inscriptione,
18쪽
argumento , de auctore collectionis dicimus, cum ista tum a Leun clauio, tum a Fabroto suis in notis accurate & erudite pertractata fue
Atque haec sunt, ERUDITE LECTOR, quae de consilio ac institutono. stro in hoc opere elaborando tibi exponenda videbantur: Non enim hic ampliori commendatione uti necesse est , quippe cum ex totius operis lectione , quis illius si scopus, quaeque inde utilitas accedat, facile tibi erit deprehendere, & quam verthim E ante omnem etiam Canonum Collectionem dixerit ' Beatus Cyprianus , Disciplinam esse fundamentum religionis, custodem hei, retinaculam fidei, 'σ ducem itinens
19쪽
S. Athanasius in Epistola ad orthodoxos.
Non nupera aut nouitia res est Canonum Ecclesia hoorum institutio , sed a primis usique Patribus per manus recte tradita ea, σfundata Getesiis.
S. Leo I. Epistola 62. ad Maximum Antiochenum Epistopum. Vniuersae pacis tranquillitar non aliter potuit custodiri, nisi sua canonibus reuerentia intemerata seruetur. S. Gregorius I. lib. XI. Epist. - . ad Ioannem Panormitanum Episcopum. Tunc status membrarum integer manet, si fidei caput nul a pulset iniuria, ct canonum manet incolumis, atque intemerata semper auctoritas.
20쪽
QVAE IN HOC OPERE CONTINENTUR.
Quae asteriseu notantur , nunc primum in lucem prodeunt.
CODEx Canonum Ecclesiae Universa a Concilio Calchedonensi, cr Δ-
Aniano Imperatore confirmatus , Gnece Gr Latine , emendatior quam in prima editione. pag. v.
Di ista Δγnodica S. Grissi, oe Concili, Alexandrini contra Nemrium a
Dion o Exiguo in Latinum sermonem transara. I s. Collecto Decretorum Pontificum Romanorum aussiore Dιon o Exiguo. ID. Altera Colle ho Decretorum Pontificum Rom. Collectiom Dion anae addita.a y. Prisca Canonum editio Latina , comple flens Canones Conciborum An rum, Neocaesariensis , mcaeni, Sardicensis, Gangrensis , Antiocheni, Laodicensis, Constantinopolitani, σ Calchedonensis, nunc primum edita ex vetustissimo COAce MS. CHRIs TOPH. IV STELLI. ZZZ. Codex Canonum Ecclesiae Africanae , Graece d7 Latine ex essitione CHRi
sTOPH. IV STELLI an. I F. in multis emendata. Iar.
CHRIs TOPH. IusTELLi Notae fist obstruationes in Codicem Ecclesiae Africanae. IS. FvLGENTII FERRANDI Ecclesiae Carthaginiensis aconi Breuiatio G-
C RisCo M II Episcopi Africani Meuiarium Canonicum. UL' Indiculi duo in Ferruniam1 r Cristonium; quorum unus materiam Canonum, alter vero e Monantiam si discrepantiam interutrumque declarat, e MS. exemplari GuLIEL MI BLvETim Senatu Paris Advocari, nunc pri
ΜARTi NI BRACAREssis Epist*ι Collectio Orientalium Canonum, adscriptis ad margines tum marisi lectonibus , tum fontibus ex quibus Canones isti deprompti senti cura fist studio IOAN. DOVIATII sacrorum Ca- nonum profusoris Regi', nunc primum edita. r. ' C R I sCON II fcvs Africani alterum opus, quod liber nonum,stu Concordia Canonum in ibitur , in quo integri Conciliorum Canones fist Pon-Disiti geo by Gooste
