Bibliotheca iuris canonici veteris in duos tomos distributa. Quorum vnus canonum ecclesiasticorum codices antiquos, tum Graecos, tum Latinos complectitur; subiunctis vetustissimis eorundem canonum collectoribus Latinis alter vero insigniores iuris ca

발행: 1661년

분량: 664페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

661쪽

COLLECTIO CANONVM.

est, ubi magi stris tacentibus, hi loquun-zur , qui, si ita est, eorum discipuli non

fuerunt Z Timeo ne connivere sit hoc acere, timeo ne magis ipsi loquantur, qui permittunt illis taliter loqui. In ta libus causis non caret suspicione taci- Lurnitas , quia occurreret veritas, si fal . sitas displiceret. Meritb namquc causanos respicis, si silentio fineamus errori. Ergo Corripiantur busu odi , non sibi sit liberum habere pro voluntate seP- monem ; definiat ii ita res sunt, incessere nouitas vetustatem , desinat Ecclefi rum quietem inquietudo turbare. Conantur saepe naufragio mergere , qu sintra portum stantes statio faciat fida securos, fida quippe est omnium statio, quorum perfectis gressibus vestigia non mouentur Recurrerunt ad A postolicam

praedicti sedein , haec ipsa nobis quae

Lentat perturbatio conquerentes. Ha

betote, fratres charissimi. proCatholicae plebis pace tractatum, sciant se si tamen censentur presbyteri dignitate in v his esse sebiectos, sciant quhd sibi omnes qui male docent, discere magis ac

magis competat quam docere i nam

quid in ecclesiis vos agitis , si illi summam teneant praedicandi nisi forte illud obsistat, quod non authoritate, non adhuc ratione colligitur, ut aliqui e fratrum numero nuper de Iaicorum consortio , in collegium vestrum sociassis admissi, nesciant quid sibi debeant vindicare. Super his multa iam dicta sunt CO tempore, quo ad fratris Tuenti dedimus scripta responsum, nunc φ autem repetentes saepius admonemus , ut vitentur huius nodi qui laborant per terras aliud , quam ille noster iussit agricola, seminare. Nec tamen mirari possumus si haec erga viventes ij nunc tentare audent, qui nituntur etiam quiescentium fratrum memoriam dissipare. decret. Papa Cesest. tit. a. Augustinum sanctae recordationis virum , pro vita sita , atque meritis in nostra communione semper habuimus , nec Vnquam hune sinistrae suspicionis saltem

rumor aspersit i quem tantae scientiae olim fuisse meminimus, ut inter magistros optimos, etia a meis semper decensoribus haberetur. Bene ergo de eo omisnes in commune senserunt,utpote qui v-bique cunctis de amori fuerit, & honori: unde resistatur talibus, quos male crescere videmus. Nefas est haec pati religiosas animas, quarum amictione, quia

membranostra sunt, nos quoque conuenit macerari, quam maneat hos

beatitudo promisia , quicumquae pri bantur persecutionem propter iustitiam sustinere. Quibus quid promittat Do minus in futurum , sequens sermo declarat Non est agentium causa solorum, uniuersalis Ecclasia quacumque nolui tale pullatur. Intelligamus haec ipsa vo.

bis , quae nobis non placent, displicere. Quod ita demum probare poterimus, si imposito improbis silentio de tali rei m-

posterum querela cessauerat. Deus vos incolumes custodiat, fratres Charissimi.

CCLXXXIX. Quod Adam omnes

homιnes laeserit ,st nec quemquam

nisi Christi gratia posse saluari

EX decreui Papa Calemni tisalo 4. In

praeuaricatione Adae omnes homines naturalem possibilitatem , de innocentiam perdidisse; de neminem de profundo illius ruinae , per liberum arbitrium posse consurgere, nisi eum gratia Dei miserantis erexerit, pronian lant beatae memoriae Papa Innocenti O , atque dicente in epistola ad Carthaginense Concilium: Liberum enlnvarbi trium ille perpessus, dum suis inconssit tius utitur bonis cadens, in praeuaricationis profunda demersus est , Ze nihil quemadmodum exinde surgere posset inuenit, suaque in aeternum libertate deceptus huius ruinae latuisset oppressu,

nisi eum post Christi pro sua gratia relevasset aduentus, qui per nouae regenerationis purificationem omne praeteritum vitium sui baptismatis lauacro purgauit.

CCx C. Quod nemo sit bonus s- τι- ribus , nisi participatione eius qui μυι ea bonus.

Ex decretii Papa Calesini tit. s. Ne .minem esse per semctipsum bonum, nisi participationem sui ille donet, qui solus est bonus: quod in eisdem scriptis eiusdem Pontificis sententia protestatur, dicens , Nunquid nos de eorum post

haec rectum mentibus aestimemus,qui sibi se putant deberi, qudd boni sunt, nec illum considerant, Cuius quotidie gratiam consequuntur, qui sine illo tantum se assequi posse confidunt.

662쪽

CR Is CONII EPISC. AFRI C.

CCXCI. Quod msi gratia Dei continua iuvemur , insidias diaboli μι- perare non possumus. Ex 4 cretii Ara Uri tit. 6. Nemi.

nem etiam baptismatis gratiarenO- uatum idoneum esse ad superandas dia-holi insidias, de ad vincendas carnis concupiscentias, nisi per quotidianum adiutorium Dei , perseuerantiam bonae conuersationis acceperit: quod eiusdem

Antistitis in iisdem paginis doctrina

confirmat, dicens: Nam quamuis hominem redimeret a praeteritis ille pec catis, tamen sciens iterum posse peccare, ad reparationem sibi, quemadmodum posset illum, Sc post ista corrigere, multa seruauit. Quotidiana praestat ille remedia, quibus nisi freti confisique nitamur , nullatenus humanos vincere poterimus errores: necesse est enim, ut quo auxiliante vicimus , eo iterum non adiuuante vincamur

CCXCII. Quod per Chri num libe

ro bene utamur arbitrio. Ex decretis Papa Calest. tu. T. Quod nemo nisi per Christum libero bene utatur arbitrio, idem magister in epistola ad Mileuitanum Concilium data praedicat , dicens: Aduerte tandem δprauissimarum mentium peruersa doctrina , quod primum hominem ita libertas ipsa decepit, ut dum indulgentius

fraenis eius utitur , in praeuaricationem praesumptione Concidereti nec ex hac

potuit erui, nisi ei prouidentia regenerationis statum pristinae libertatis Christi Domini reformasset aduentus.

CCXCIII. Quod omnia Sanctorum merita , dona sint Dei.

Ex decretu Papa Cales. tit. 8. Quod

omnia studia , Ac omnia opera ac merita Sanctorum ad Dei gloriam laudemque referenda sint , quia nemo aliunde ei placet, nisi ex eo quod ipse donauerit. In quam nos sententiam dirigit beatae recordationis Papae Zosimi regularis authoritas , cum scribens ad totius orbis Episcopos ait : Nos autem instinctu Dei, omnia enim bona ad authorem suum referenda sunt, unde nascuntur , ad fratrum & Coepiscoporum

nostrorum conscientiam uniuersa rctu. limus. Hunc autem sermonem sincerisismae veritatis luce radiantem , tanto Afri Episcopi honore venerati sunt, ut ita ad eundem virum scriberent: Illud ve id quod in literis quas ad uniuersas prouincias curasti esse mittendas, posuisti dicens: Nos tamen instinctu Dei, & Cae tera, sic accipimus dictum, ut illos qui contra Dei adiutorium extollunt humani arbitri, libertatem districto glaadio veritatis, velut cursim transiens amputares 1 quid enim tam libero fecistis arbitrio, quam quod uniuersa in nos Irae humilitatis conscientiam retulistis de tamen instinctu Dei factum esse, fideli. ter sapienterque vidistis , veraciter fidenterque dixistis. Ideo utique , quia praeparatur voluntas a Domino , 5c ut boni aliquid agant, paternis inspiratio nibus suorum , ipse inngit corda filiorum; quotquot enim spiritu Dei aguntur,ij filij Dei sunt, ut nec nostrum deesse sentiamus albitrium, de in bonis qui busque voluntatis humanae singulis moistibus magis illius valere non dubitemus

auxillum.

C C X CIV. Quod omnis sancta cogi, talis , ου motus piae moluntatis ex

Deo sit.

EX decretis Papa Calcf. tit. 9. Qubdita Deus in cordibus hominum, atque in ipso libero operetur arbitrio , ut sancta cogitatio, pium consilium, omnisque motus bonae voluntatis ex Deo

sit, quia per illum aliquid boni possit mus, sine quo nihil possumus. Aj hanccnim nos professionem idem doctor instituit, qui cum ad totius orbis Episcopos de diuinae gratiae opitulatione Io

queretur; quod ergo, ait, rempus intervcnit, quo elus non egeamus auxilio I n omnibus igitur actibus,causisque,cogitationibus , motibus adiutor , 8c protector orandus est. Superbum est enunut quicquam sibi humana natura prae sumat clamante Apostolo:Non est vobis conluctatio aduersus carnem δc sanguinem , sed contra principes Ze potestates aeris huius contra spiritalia nequi.

tiae in caelestibus. Ee sicut ipse iterum dicit i Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius 3 Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. M iterum: Gratia Dei sum id

663쪽

CO LLECTIO

quod sum , & gratia eius in me vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboraul ; non ego autem, sed gratia Dei me

CCXCv I. Quod Sedis Apostolicae omnes orationes Chriss gratia rese

nent , qua genus humanum ab

CCXCV. Quod gratia Dei non solum

peccata dimittat, sed etiam adiuuet, ut nec committantur, σ lex

impleatur, non sicut ait Pelagius,

facile , quasi ne gratia Dei Afilius por impleri.

Ex decretu Papa Cales. tit. io. Illud etiam , quod inter Carthaginiensis synodi decreta constitutum est , quasi proprium Apostolicae Sedis amplectimur, quod scilicet tertio capitulo definitum est ι Vt quicumque dixerit gratiam Dei, qua Iustificamur per Ic sum Christum Dominum nostrum , ad solam remissionem peccatorum Valcre , quae iam commissa sunt, non etiam ad

adiutorium, ut non committantur, ana

thema sit : Ec iterum quarto capitulo, V iqiiisquis dixerit, gratiam Dei per Iz- sum Christum, propter hoc tantum nos adiuuare ad non peccandum, quia per ipsam nobis reuelatur, Zc aperitur intelligentia mandatorum , ut sciamus qu id appetere, Ec quid vitare debeamus; non autem per illam nobis praestari, ut quod iaciendum cognouimus etiam facere diligamus, atque valeamus , ana thema sit. Cum enim dieat Apostolus: scientia instat , caritas vero aedificat, valde impium est, ut credamus ad eam quae inflat,nos habere gratiam Christi,&ad eam quae aedificat non habere, cum sit utrumque donum Dei, de scire quid facere debeamus , Ac diligere ut faciamus , ut aedificante caritate, scientia non pollit inflare. Sicut autem de Deo scriptum est ι Qui docet hominem scientiam rita etiam scriptum est. Caritas ex Deo est. Item quanto capitulo: Ut quisiquis dixerit, ideo nobis gratiam iustificationis dari, ut quod facere iubemur per liberum arbitrium, facilius pollimus amplere per gratiam, tamquam e si gratia non ὸaretur, non quidem facile, sed tamen possimus etiam sine illa implere

diuina mandata, anathema sit. De fiuctibus cnim mandatorum Dominus loquebatur,ubi non ait, bine me difficilius potestis facere: scd ait, Sine me nihil potestis facere. aeterna damnatione reparatur. EX decretu Papa Cales. tit. H. Praeterea beatissimae Ae Apostolicae Sed is inuiolabiles sanctiones, quibus nos piissimi patres pestiferae nouitatis elatio . ne deiecta , εc bonae voluntatis exordia, dc incrementa probabilium studiorum, dein eis usque in finem perseuerantiam, ad Christi gratiam reserre docuerunt. Obsecrationum quoque lacerdotalium sacramenta respiciamus,quae ab Apostolis tradita, in toto mundo, atque in Omni Catholica Ecclesia uniformiter celebrantur , ut legem credendi lex statuat supplicandi. Cum enim sanctarum plebium praesules mandata sibimet I gatione fungantur, apud diuinam clementiam humani generis agunt causam, dc tota secum Ecclesia congemiscente postulant, εc precantur ut infidelibus donetur fides, ut idololatrae ab impietatis suae liberentur erroribus , ut Iuὸaeis ablato cordis velamine lux Veis ritatis appareat, ut haeretici Catholicae fidei perceptione res piscant, ut schismatici spiritum rediuiuae caritatis accipiant , ut lapsis poenitentiae remedia Conferantur, ut denique catechumenis ad regenerationis sacramenta perductis eqlestis misericordiae aula reseretur. Haesi autem non perfunctorie, neque inanitera Domino peti rerum ipsarum monstrat effectus 1 quandoquidem ex omni errorum genere plurimos Deus dignatur adtrahere, quos erutos de potestate te-nc brarum transferat in regnum fili, caritatis suae, de ex vasis irae faciat vasa misericordiae. Quod ade , totum diuini Operis esse sentitur, ut haec emcienti Deo gratiarum semper actio laudisque consessio pro inluminatione talium , vel

correctione referatur.

C C x C VII. Quod gratiam Dei, etiam bapti andorum testetur instituta purgatio, cum exorcismis , oesup pucationubus spiritus ab eis abigantur immunda. EX de . Papa Cales. tit. m. Illud etiam quod circa baptizandos in uni-

664쪽

uerso mundo, sancta Ecclesia uniformiter agit, non otioso con emplamur in tuitu. Cdm siue paruuli, sue iuuenes ad regenerationis veniunt sacramentum , non prius sontem vitae adeunt,

quam exorcismis , dc exsumationibus clericorum spiritus ab eis immundus

abigatur, ut tunc vere appareat, quomodo princeps mundi huius mittatur foras, de quomodo prius alligetur sortis, fle deinceps vasa eius diripiantur, in possessionem transsata victoris , qui captiuam ducit Captiuitatem, de dat dona hominibus. His ergo Ecclesiasticis re-ulis, Et ex diuina sumptis authoritate

umentis,ita adiuuante Domino conformati sumus, ut omnium bonorum aD sectuum atque operum, dc omnium studiorum, omnissimque virtutum, quibus

ab initio fidei ad Deum tenditur, Deum

profiteamur authorem, dc non dubite ismus ab ipsius gratia omnia hominis me .rita praeueniri, per quem fit, ut aliquid boni Ec velle incipiamus de facere. Quoviique auxilio de munere Dei non aufertur liberum arbitrium; sed liberatur, ut de tenebroso lucidum, de prauo re- imp- ctum, de languido sanum, de improuidente sit prouidum.Gnis enim est erga omnes homines bonitas Dei , ut nostra velit em merita quae sunt ipsius dona, & pro his quae largitus est, me praemia sit donaturus. Agit quippe in nobis, ut quod vult εc velimus de again mus , nec otiosa esse in nobis patitur, quae exercenda non negligenda donauit, ut Ac nos cooperatores simus gratiae Dei, ac si quid in nobis ex nostra videis rimus remissione langueseere, ad illum sollicitὸ recurramus , qui sanat omnes languores nostros, dc redimit de interitu vitam nostram, Ac tui quotidie diei mus:Ne inducas nos intentationem,sed

libera nos a malo.

CCXCVIII. Quodprofundisres quae

Aones nee contemnenda sint , nec penitus astruendae. EX Osecret. rapa Calest. litui. I3. Prosundiores vero, dissicilioresque par-E X P L I C I T L I Bles incurrentium quaestionum, quas latius pertractarunt, qui haereticis restiterunt, sicut non audemus contemn re, ita non necesse habemus adstruere.Quia

ad confitendam gratiam Dei, cuius ope inti ac dignationi nihil penitus subtrahendum est , satis sincere credimus quicquid secundum praedictas regulas Apostolicae Sedis , nos scripta docuerunt, ut prorsus non aestimemus Catholicum, quod apparuerit praefixis senia Di f M.

tentus esse contrarium.

CCXCIX. Vt praeter scripturas ca

noni , nihil in Ecclesia legatur.

CO N C r L. Carrhar. tu. 24. Item placuit, ut praeter scripturas Canonicas , nihil in Ecclesia legatur, sub nomine scripturarum diuinarum i sunt enim Canonicae scripturae, id est Genesis. Exodus , Leviticus, Numeri, Deutero. nomium , Iesu Naue, Iudicum, Ruth, Regum libri quatuor, Paralipomenon libri duo, Iob, Psalterium, Salomonis libri quinque liber duodecim Propheta tum, Esaias, Hieremias. EZechiel, Daniel , Tobias, Iudith, Hester , Hesdrae libri duo. Novi Testamenta EuanMIiorum lib. quatuor ,Αctuum Apostolorum laber unus, Epistolae Pauli quatuordecim, Petri Apostoli duae, Ioannis Apostoli tres, Iacobi Apostoli una, Iudae Apostoli una, Apoealypsis Ioannis liber

CCC. Vt 'scopi, Cr clerici non oris dinentur , msi omnes fluos fecerint Christanos

CON ci L. Carrhas titul. 3. Vt Episcopi de presbyteri, εc diaconi non

ordinentur, priusquam omnes qui sunt in domo eorum,Christianos Catholicos fecerint. ER C A N O N V M.

SEARCH

MENU NAVIGATION