장음표시 사용
11쪽
modo reliquarum quoque orationum tempora explorarentur, mihi cum maxime desiderium peperit. Itaque ipsum me ad periculum in or tione de corona iaciendum excitabant cum ea, quae in rooemio libri huius indicavi, tum haud minime monumenta publica, huic orationi inserta, ex quibus rerum per universam prope Philippi Demosthenisque aetatem gestarum iuSta et conditio et series optime mihi constitui explorarique posse videbatur. Captum consilium Tua confirmavit cohortatio. Sed in exsequendo iam gravioribus, quam sperabam, occurri dissi cultatibus, non occultatis illis a Te quidem, quum me cohortatus es. Quarum expeditis iam quidem satis eliciter iis, quas rerum gestarum tempora offerebant, una me maxime torquebat ea, quae in ipsorum monumentorum ancipiti a tione et archontibus, quos praeserunt, Pseude-Ponymis praesertim versatur. In qua quum etiam, postquam primam iam libri mei partem
temporum meorum cedens necessitati typo
graphis tradideram, longius detinebar, neque
tamen nodum ex votis solvere poteram, inexspectato mihi accidit, Boeckhi, ut ' certior fierem, quaestioni illi ipsum e manum p posuisse. Quino etiam statim ipsam uam de archontibus Atticis seudeponymis Commentationem, quum primum typis exscripta erat, licet nondum publici iuris actam mecum communicasti, recitatam illam a Te a. d. 12. Iulii 18 27. in Academiae Bor sicae Berotinensis consessu.
12쪽
Μagnum hoc ossicium Tuum aliud, quod maius
etiam dixerim, excipiebat. Tu enim quum me in edendi meis iam occupatum comperisseS, ut si qua essent, in quibus meae rationes a uis differrent, de iis inter nos denuo ageretur, Proposuisti, simul mihi hoc liberaliter deserens, ut de quibus ita inter nos conventum esSet, ego haec in Appendice meo libro addenda exponerem, quae Vero persuadere mihi minus potuisses, ea ad confirmanda quae in Commenta tione Tua brevius, quippe devitata uberiori crebus gestis enarratione, statuisses, Tu a me
Haec ua, oeckhi erga me singularis suit
humanitas cuius recordatio eo gratiores simul in me assectus exsuscitat, quo magis ea animum meum memini eo ipso tempore gravibus curis vitaeque vicissitudinibus amictum sublevari et erigi. Nam illa conditio, humanissime a Te mihi Proposita, Suavissima me sane affecit laetitia, quum si meae in explorandis rebus rerumque temporibus non mediocri diligentiae uum accessise iudicium, omnes quae mihi reside rent dubitationes remotum mihi operique meo haud exiguum incrementum allatum iri, Spem in me excitaret firmissimam. Quod etiam omnino meis mihi ex votis successit. Neque enim in retractandis quibusdam meis castigandisve, neque in accuratius explorandis aliis uiam mihi umquam, quantumIcerte fieri per litteras pote rat, consilium defuit.
13쪽
Quod igitur opus Te duce adhortatoreque
coeptum, Tua humanitate adiutum, Sustentatum, nunc absolutum est, hoc ibi oblatum humaniter excipe, ibique pietatis meae gratum velis
Superest, ut reseram ibique probem, qua ratione ais a me sic satisfactum mandatis. Pauca nosti fuisse, in quibus rationes meae a uis omnino discederent, eaque minus ex diversa dorebus gestis temporibusque cognitione, quam ex diversa de monumentis publicis, orationi decorona insertis, opinione prosecta. enim ea recentior quodam viro docto collecta statui
sti, ego ab ipso quidem oratore prosecta ea
existimabam, quorum tamen praescripta recentioris cuiusdam docti male doctum . ingenium depravare potuerit. Ex hac opinione mihi libri mei cap. III, quod typis excusum iam erat, antequam uam scriptionem accepi, dissicilli mae illae discrepantiae, quibus priora duo de creta laborant, quodammodo explicandae vide
hantur. In qua explicatione tamen quantum me torserim, quam parum mihi satisfecerim, neminem fugiet Quam ob rem, quum Commenta . tione ua perlecta id mihi a e selicissime con iectum et invictis rationibus demonstratum vi deretur, archontes certe illos seudeponymos omnino errore niti et ex scribis esse secundum potaniam natos, non potui, quin ecum omnia monumenta publica a viro quodam docto re centius collecta et orationi esse inserta statue
14쪽
rem. Unde iam hoc etiam mihi persuasi, duo illa priora decreta loco suo mota et ad alias res esse aliaque tempora reserenda. At Tu eorum alterum, a Demosthene de legatis ad Philippum pacis confirmandae causa creandis latum, ad pacem retulisti, quam post Byganti obsidio nem Ol. X, 1 inter Philippum et Athenienses compositam solus diserte Diodorus contendit, quem ego lapsum hic salsumque existimavi, quod de pace illa sileat Aeschines, sileatque Demosthenes, iique, quum de rebus continuo post Byzantii liberationem gestis copiosissime dis Serant, ita potius disserant, ac si bellum Ol. CX, 1 in per Byzantii obsidionem Chersonesi
que vastationem nomine certe exortum, nomine
et usque ad Elateam captam continuatum fuerit. Quum tamen ii ex istis meis dubitationibus humanissime memet per litteras uas exsolveris, hanc uam de pace illa opinionem in cap. V., in quo res ante proelium Chaeronense gestas expono, meis simul et uis rationibus quantum potui accuratissime demonstrare confirmareque conatus sum, in eaque et nunc erSto,
licet, quam diu me oratorum illud silentium torserit, ipse Tu noveris. Sed quod Tu adhuc modo nuperrime erga me statuisti, pacem Ol. CVIII, 2 compositam Ol. X, 1 in solemniter esse discissam, id quidem cisissime testari Philochorum, rursus tamen Ol. X, 2 Elaphebo-lione et sequentibus mensibus Pacem actam eSSe, ex decretis constar archonte Heropytho latis,
15쪽
et ex Philippi epistola, quin ipso etiam Demo
sthenis confirmari decreto, quod post lateam captam Scriptum est, Ol. X, a Scirophorione XVI, silentium autem illud oratorum non adeo Tibi grave videri, quippe de pace et non diutina et sane speciosa, in his uis rationibus omnino mihi acquiescendum opinor. Praeter haec a uis haud minime ea dissentiebant, quae cap. ll. 9. de duobus Calliae decretis a me sunt copiosius disputata. Sed quod illa ad Ol. CVII, referenda iudicavi ob Salaminiam pugnam, quae in altero decreto commemoratur, mihique ad Salaminem Cypri commissa visa est, id et tum non sine dubitatione iudicavi, et omnino reprobandum esse cognovi, quum Tu, cur non de urbe Cypria sed de insula Salamine ibi cogitandum videretur, clarius per litteras mihi aperuisses, meque simul ad accuratiorem rei
Haec igitur et quae de prioribus illis duobus decretis ante statueram retractata invenies
in libri mei pilogo. Atque de Calliae decretis novas rationes meas ita primum exposui, ut recum a me communicatae, a Te comprobatae sunt. Non tamen in his solis et Ol. CVI, 1 ad quem Pu annum ea reserenda duxisti, mihi acquiescendum videbatur. Offerebat enim dissicu tatem alterius decreti Charidemus praetor, de quo temporum causa id omnino quaerendum erat, utrum ille Orita esset an Atheniensis. Asdidi igitur accuratiorem de Charidem disqui-
16쪽
Sitionem, ex qua, anne decreta illa ad Ol. CVII, referri probabilius possint, melius quam ego ipse' iudicabis. In retractandis primis duobus decretis id maxime contendi, ut omnibus discrepantiis clarissime detectis, salso ea loco orationi esse inserta ecum omni ex parte probarem et confirmarem. Et Callisthenis quidem decretum ex ua sententia omnino probabiliter statui ad Ol. CVIII, 3 rescrendum. De Demosthenis autem decreto Praeter uam opinionem aliam meis de causis coniecturam proponere haud inutile duxi. Ita meis iam rationibus cum Tuis reconciliatis conquiescere operique notae imponere poteram, quum quaestio de a chontibus pseudeponymis, de quibus in Prooemio
acturum me esse promiseram, a Te iam soluta absolutaque esset. Veruntamen ad uas simul measque rationes confirmandas monumentorum
conditionem accuratius persequi, dissicultates omnes detegere, discrepantias explicare et ita Tuam, quam mihi ipsi iam asserui, de monumentorum collectione sententiam ab omni parte tueri et mea me omnino iubebat religio, mox tamen et externum coegit incitamentum. Nam quum aestate praeterita per valetudinem graviter vexatam opus ad plagulam decimam qua
tam typis iam exscriptum in longius tempus
abiicere coactus essem, satis mature occurrit
mihi Spengelii de archontibus pseudeponymis
in oratione de corona Commentatio, ut quae meis uisque rationibus contraria auctor eius
17쪽
statuerit adhuc perpendere possem et examinare. Erant autem, ad quae omnino mihi
maxime respondendum fuerit, quum Spengelius contra uas rationes monumenta publica ab ipso Demosthene profecta statuat, nisi quod eis praescripta recentius addita sint, in ipsis vero praescriptis non archontes solos verum etiam menses diesque mero interpolatoris cuiusdam ingenio deberi contendat. Quibus ne nostra concuti possint, non quidem Verebar, neque Tu sententiam uam aliquantum mutasti, quum quae reSponsurum me ad Spengelii argumenta esse nupcrrime ibi breviter significavi, ea eomnino probare profitearis. Ita tamen et mea
et ua causa omnium monumentorum conditionem accuratius explorandam iudicavi. In quo evitari non omnino poterat locus de archoni
bus pseudeponymis, de quibus Tuam opinionem
breviter eo magis exponendam censui illustrandamque, quod Commentationem Tuam non facile in cuiusvis manu Statim migraturam esse putavi. Hic autem locus detulit me rursus ad archontem Niciam, de quo quum a e brevius actum viderem mihi dubitatio oborta est, num ille scriba possit secundum potaniam haberi, quippe qui non in decreto senatus populive, sed in testimonio scriptus sit, quod nonnisi ex actis iudicialibus petitum videatur. Quam
quaestionem quam accuratissime potui exploravi, simul id agens, ut iis, quae ea de re nuperrime mihi mandasti, ex ua sententia satisfacerem.
18쪽
Neque certe quidquam omisisse mihi videor, unde ua de Nicia illo opinio probabilis fieret.
Ita his, dum omnes dissicultates eluctor, omnibus dubitationibus occurrere . et Tua rationes ab omni parte defendere conor. Quibus si quid ad rem penitus explorandam praestitum sit, utinam saltem et Tuae simul humanitati et meae in Te voluntati satis responderim. Sin autem in his ipsis, quod de aliis etiam quibus dam confiteri teneor, non in una sola Sente tia acquievi, sed argumentis in utramque a tem excussis rem sub iudice relinquere malui, Τ certe in mea hac ratione non ossendes, qui bene nosti ipseque satis expertus S, quam Pinosa et lubrica de his rebus exploratio sue rit Fecit hoc meum indagandae veritatis anxium quoddam studium, quod ipsum et si quid ex eo probe a me absoluteque exploratum sit, Tibi debeo, uo Boeckhi, exemplo, uis moni tis, Tuae illi, cuius suavissin a recordati animum ubique perfundit, humanitati, quae, dum
inter opus elaborandum externis curis graviter assecto vires deficiebant, tenacem SSe me que propositi iussit et recreatum ad Perseverantiam revocavit. Ceterum non fugit me, multa in libro hoc desideraturum esse et Te aequiSSisimum licet iudicem, et si quem alium ui similem invenero. Quorum alia quidem loci, in quo moror, excuset conditio, maxime, quod Harpocrationem minus, quam oporteret, exscripserim, tum quod oemelii Commentationes recentius
19쪽
editas de bello Amphipolitano de Olyntho, de pace prima inter Philippum et Athenienses per
legatos celeberrimos composita is,quibus plura, quae tribus primis capitibus a me disputata sunt, diligenter et copiose explorata inVeniuntur, nuS- quam respexerim. Illum enim me omnino sateor ad manus non habuisse, hae, quod de Clintoni quoque Fastis Hellenicis moneo, serius mihi in O- tuerunt, Serius quoque ad me Pervenerunt, quam ut eis adhuc uti potuerim. Reliqua, quae in dispositionis elegantia, in enarrationis revitate, in orationis munditie et integritate, in aliis quibuscumque peccata sint, Tu certe, Boeckhi, excusabis, qui me meaque tempora nosti, et opus hoc necessitate Primum maturius, quam religiosa ratio iusserit, extorqueri mihi, tum inter acerbos vitae impetus animique graVesse turbationes accrescere bene memineris. Quae quidem non ua causa commemoro, Sed quod solatii lenimentique per Tuam mihi humanitatem allati gratissima iterum nec umquam reprimenda in animum meum redit memoria. At huic iam satisfactum sit. Vale iam, vir egregie, vale, ibique, quod Pio semper animo recor, quamque Deus horam, quodque fortune consilium. Scribebam onasterii Guestiatorum Ca
20쪽
Prooemium P. 1 - 14. Caput I. Explicantur res a publica Demosthenis administratione alienae maximamque partem ante a
Bellum Deceleicum Athenarum conditio primis post heIIum Peloponnesiacum temporibus. Pugna ad Hiartum Atheniensium expeditio Corinthiaca Fusis ad Leuctra Lacedaemoniis Thebanis vero ad Graeciae principatum evectis, quas partes obtinuerint Athenienses Oropus urbs Atheniensibus a Thebanis raudata. Atheniensium in Euboeam adversus Thebanos expeditio Trierarchi voluntarii thenis primum instituti Bellum sociale. P. 5 36.
Caput II. Ol. CV, 3 - CVIII, 1.
Philippus Amphipolim et 1dnam Atheniensihus eripit. Potidaea potitur BelIum Phocens exardescit. Demosthenes ad rei publicae gubernacula accedit Philippus Methonem expugnat. Ad Prias ab Atheniensibus reprimitur. Antiphontem mittit ad omburenda Atheniensium navalia. Causa de Delo ab Atheniensibus coram Amphictronibus dicta. Decreta duo, quae inserta sunt orationi de cor. p. 265, num ad tempus I. VII et VIII intercedens reserenda sint, quaeritur OlInthus a Philippo eversa p. 37 - 68.
Pacis inter Philippum et Athenienses compositae terminatiqua helli sacri ratio et historia marratur. Decreti, quod or decor. p. 235 insertum est, exploratur conditio. Singularum rerum series chronoIogica, in primis decretorum temporaeonstituuntur. Depravati in utroque decreto mensium dierumque numeri tentatur explicatio. p. 69- 2I. Diuitia ' Cooste