장음표시 사용
31쪽
criminationes publica Demosthenis administratione diagnum eum praemio illo iudicibus esse ostendat Aeschianes enim tria praesertim exhibuit, in quibus peccasse contra leges Ctesiphontem demonstraret primum, quod
ante relatas muneris rationes corona donandum Demosthenem scripsisset erat enim Demosthenes muris,
ficiendis theoricoque praesectus, quo tempore Ctesiphon decretum de coronando eo ad senatum deserebat; tum, quod in theatro Dionysiorum solemnitate deinde, quod virtutis gratia et benevolentiae, quam erga Gra eos universos et civitatem Atheniensium perpetuo h heret, sortitudinis etiam et constantiae in agendo dicendoque, quae populo maxime suissent salutaria aurea corona ornandum Demosthenem commendasset.
Omnia haec Aeschines ordine ut salsa impugnat legiatiusque contraria, tertio loco acerrime in Demosthenis administrationem reipublicae invehens, in cuius -- vitate et damnis demonstrandis longissimam orationis suae partem consumit, ut qua maxime Demosthenem probitatis iam dignitateque evertere eique praeripere gratiam popularem contendebat. Sed in hoc victoriae spem parum sirmam cernebat illa, quod et ante P latas muneris rationes et in theatro Dionysiorum so- Iemnitate corona Demosthenem ornandum senatui proposuerat Ctesiphon invitis legibus decreta esse, e tissimis argumentis evincere potuit. Haec igitur in oratione sua primo loco exhibet, Ctesiphontem in eis peccasse integerrima legum auctoritate demonstrat, denique a iudicibus petit, ut quo ipse ordine accosaverit, eodem solo Ctesiphontem a Demosthene d sendi paterentur, p. 83 med. d. Steph. At Demosthenes bene prospectis adversarii insidiis in ipso orati ni suae exordio iudices logibus et religione obsecrat, ut quod ipse voluerit ac delegerit ordinis et defensi ni genus, id sibi benigne concedant. Inde exorsus
32쪽
totam defensionem ita persequitur, ut ex sua reipublicae procuratione egressus, eam duobus locis inte ruptam rursus repetat, et ad finem usque orationis perducat, id agens ubique, ut ad eam tamquam uniacam actionis materiam iudicum animus intendatur, per eamque vel odio adversarii exasperatus, vel, lorum civitatis recordatione commotus reliquam Aesininis accusationem, Ctesiphonti intentam, oblivione obruat, in eaque paullatim opinione considat, tamquam non de Ctesiphonte iam, sed de Demosthene agatur, non de corona civi tribuenda, sed de compae bandis reprobrandisve consiliis iis, quibus immine
tem sibi universaeque Graeciae minam tota civitas L fugere quondam conata siti
Nobis igitur ad quod potissimum tendendum, quae sit optima dispositionis ratio amplectenda, satis
inde apparet. Maxima enim pars rerum gestarum, quae in or de cor reseruntur, ad ipsam Demosthenis reipublicae administrationem pertinet, ut quae sereunica est orationis materia. Hanc igitur tamquam in medio totius nostrae disputationis ponendam esse e spicuum est. Eam eodem ordine Persequemur, quo publicae suae administrationis enarrationem orator ipse.
transegi Accessit Demosthenes ad reipublicae gube nacula Olymp. CV a. 3. Hoc enim anno orationem de Symmoriis habuit, quam orationum eius ad reipublicae procurationem spectantium primam suisse, auctor est Dionysius Hal. in episti ad Ammaeum S. . Sed in oratione de cor ab anno demum Olymp.
LVIII, a egi editur, quo prima pax est Philippum
inter et Athenienses composita. Ab hoc enim tamquam primo termino Aeschines or. in Ctes. p. a. ad insectandam Demosthenis publicam administrationem assurgit. Inde exorsus Demosthenes quae a
33쪽
se publice acta sint, per quatuor capita enarrat artuficiose cum universa oratione contexta, usque ad prima post cladem Chaeronensem tempora, e quibus causa
Ctesiphonti ab Aeschine dicta et ipsa haec Demosth nis oratio originem cepit. Atque prima pars enarrationis in brevi illo temporis spatio versatur, quod inter primam pacis Philippo
eum Atheniensibus componendae pactionem et Phocensis belli sinem vindictamque de Phocensibus sumptam d fluxit, or de cor P. 23 - 39 d. Reish. . Altero locodo iis orator disserit, quae tempore pacis actae tentata et perpetrata a Philippo sint, quae ab Atheniensibus adversus callidas Philippi conatus suscepta, usque ad redintegratum Olymp. X, I bellum et Athenie sium expeditionem Byzantiorum auxilio missam p. 247-263 tertio capite enarrantur ea, quibus co tracta est altera Philippi in Graeciam impressio, Thebanorum cum Atheniensibus foedus bellum communeis sinus Boeotiae gestum, ad concisam inde Chaeronensi Graeciae libertatem p. 275-3o3). Denique inde a p. o eorum aliqua Demosthenes,
morat, quae proelium Chaeronense continuo subsec in sunt. Hisque terminis circumscripta ea rerum gestarum pars est, quas ut ad suam reipublicae a ministrationem pertinentes ordine quodam Demosthenes refert. Alia quae praeter ordinem tum a Demosthene ipso hic illic citantur, tum in monumentis publicis locum habent, maximam partem ante primam pacem thenienses inter et Philippum compositam collocanda sunt, quo tempore in Graecia hellum Phocens gestum est, et Philippus in regionibus Macedonia vicinis cum barbaris et Graecis civitatibus per maris Aegei ora sitis, Atheniensibusque in Thracia continuis bellis occupabatur. Practu haec denique re-
34쪽
stant pauca quaedam, a Demosthene exempli causa memorata, quae iacta sunt ante aetatem Philippicam. Itaque rebus, quarum in oratione de cor mentio fit, ita segregatis et per genera dispositis, quam di putationis nostrae viam persecuturi simus, satis o stratum est Sex enim capitibus omnes quaestiones absolvendas sere, exposita modo ratio perspicue docet. Eorum primo de iis rebus dicendum erit, quae hialippicam aetatem praecesserunt secundo exponenda ea, quae inter bellum Amphipolitanum ab Athenie sibus cum Philippo gestum iacta sunt; deinde vero tribus capitibus complectenda ea, quae ad ipsam D mosthenis administrationem pertinent usque ad pro lium ad Chaeroneam commissum. Quae vero hunc ter minum excedunt, opportunum locum sexto capite imvenient, quo ultima de orationis causa, de temporo litis ab Aeschine in Ctesiphontem institutae et or tionis de corona habitae quaestio tractabitur. Cuncta vero haec ex propositi nostri ratione ita
persequenda erunt, ut omnium et explanentur res, et tempora suo quaeque ordine constituantur. In du bus primis capitibus accuratius fortasse et copiosius singula quaedam tractavi, quam Ioci conditio requirere videatur, rationem habens sequentium, et perpetuit tem quandam nari attonis nec ingratam ore arbitrans neque instituto nostro inutilem.
Temporum autem accuratissima investigatio ut in universum probae rerum cognitionis princeps quoddam sundamentum est, ita in or de cori iis Praesem tim locis desiderabatur, quibus tabulae publicae, Periuntur. Harum plurimae praefixos quidem habent archontes, quibus numerari apud Athenienses anni
35쪽
solebanti Sed archontes, quos exhibe or de ori, omnes sere ab Eponymis iis quam maxime abhorrent, qui astis Atticis, in hac praesertim aetate Philippica optime exploratis, consignati sunt. Natam inde comata intricatissimam quaestionem esse de Archontibus Pseudeponymis, quorum una sere et praecipua sedes est in hac Demosthenis oratione. De his, quum ad investiganda tempora nihil expediant, disputare singulis quibusque locis omisimus. Intelligebamus enim iudicari de iis ante non posse, quam anni, ad quos singulus eorum quisque reserendus sit, cogniti essent, et accurate consuluit. His igitur exploratis, quid sibi velint archontes isti, sententiaeque virorum doctorum
hucusque de iis prolatae aliquamne habeant veri sumilitudinem, in pilogo libri nobis discernendum
36쪽
Explieantur res a publiea Demosthenis administratsene alienae, maximamque partem ante aetatem Philippicam actae Bellum Deceleiatim Athenarum conditio primis post e tam Peloponnesiacum temporibus. Pugna ad Haliartum commissa Atheniensium expeditio Corinthiaea. Fusis ad Leuctra Lacedaemoniis , Thebanis ero ad Graeciae prs ejatum evectis, quas partes Obtinuerint Athenienses. Oroapus urbs Atheniensibus a Thebanis fraudata. Athenis stam in Euboeam expeditio Mersus Thebanos Suscepta. Trierarehi moluntarii Athenis primum instituti. Bellum
I. ae de eor. p. 258 ed. Relah. A ταων πολλα αν ἐχόντων μνησικακῆσαι καὶ Moινθίοις καὶ Θηβαίοις των περὶ τὸν Αεκελεικὸν πολεμον ποαχθέντων. Deeelea Atticae oppidulum est, XX stadiorum intervallo ab Athenis situm, Boeotiaeque confine. Thuc. VII, 9. Hoc Peloponnesiaci belli anno Geimo septimo, quum pax quinque annis antea saeta ad bellum rursus declinabat, ut obsiderent muniren quo Lacedaemonios exstimulavit Alcibiades, quum sa-cillime inde Athenas incursionibus perpetuis convelli interclusosque terrestri commeatu et metallis Laurio redeuntibus opprimi Athenienses posse polliceret-Thuc. I, 9 i. 93. Eius igitur suas Lacedaemonii cum sociis, in quibus Corinthios et Boeotos per unive sum belli Peleponnesiaci spatium praestantissimos fuisse constat, ineunte belli anno undevicesimo, id est vere Olymp. XCI, 3 duce Agide, Lacedaemoniorum altero rege, impressionem in Atticam cerunt, vastataque terra Deceleam communierunt Thuc. VII, 9, Diod.
Sie XIII, 9, qui sub Olymp. XCI, 4 praesidium
Deceleae impositum tradit, suo more rem vere anni
37쪽
praeterit sactam in sequentis initium conserens. Quod deinde successit bellum, quatenus terra gerebatur, in hoc Decele cum Lacedaemoniorum castellum tamquam collatum videbatur. Quo factum est, ut reliqua in primis belli Peloponnesiaci pars, tum vero universum etiam bellum Deceleici nomen traheret Diod. l. c. Thuc. VII, 27 τὸν ἐκ Βεκελεια πολεμον posterius bellum appellat. De eodem: bellum inter Athenienses et Lacedaemonios, quod Decelei cum vocatur rogi Pomp. Prolog. lib. V. Universum bellum manifesto Deceleici nomino significatum est ap. Isocr. in Symmach. c. 4 et apud Demosthenem cum hoc, de quo agimus loco, tum in Mid. p. 97, et advers. Eubuliae p. 3o , sicuti p. Strab. IX, c. I. - Gravissime enim per reliquos novem belli Peloponnesiaci annos hocce Deceleico Lacedaemoniorum praesidio Athenie se vexabantur, urbe e terra septa continuisque Agidis incursionibus agitata, quarum aliquot haud dubie, ximas auctores referunt, unam exeunte anno belli vicesimo primo Olymp. XCII, a Xenoph. Hellen I, I, 3 acriorem Diodorus narrat XIII, a , Olymp. XCIII, i sectam, cutio equites Boeoticos interfuisse tradit ad ipsum denique belli finem Agis congregatis sociorum copiis Decelea egressus in Academia o
sua posuit Olmp. XCIII, , quo tempore Lysander
Haec manifesto ad eam Athenarum conditionem spectant, in qua primis post bellum Peloponnesiacum
38쪽
annis versabantur. Pax thenienses inter et ac daemonios, qua bello Peloponnes per annos viginti septem continuos gesto sinis impositus est, accidit
0lymp. XCIII, , mense, ut Plutarchus in Lysandro ab reseri, unychione. V. Xenoph. Heli. II, , a coli. c. II, 3 i. s. Dodweli Chronol. Xenoph. VII. esset ad Diod Vol. II p. 668. Hac
Athenienses Lacedaemoniorum imperio et voluntati prorsus iacti sunt obnoxii. Acropoli praesidium Lacedaemoniorum impositum, urbi Spartanus harmosta praesectus est Plut Lysand. l. c. Durissimis vero pacis conditionibus Athenienses Piraeum evertere, muros longos diruere, naves Praeter duodecim omnes Lacedaemoniis edere Xenoph. l. c. II, , o), Omniabus denique urbibus regionibusque, quae in eorum hucusque potestate suerant, excedere coacti sunt. Aesch. . παραπρ. p. 38 ed. Steph. Diod. S. IILI07. ἐκβαντες ἐκ πασων των πολεων, τα αυτῶν γαν ἔχοντες scriptum est in ephororum decreto p Pluti Lysand. e. 4. His igitur pacis conditionibus Lacedaemonii terra
marique principatum assecuti sunt. Quem ut eo si mius stabilirent, ubique in subiectis suo imperi u bibus per Lysandrum moderatores αρμοστα Laconice dictos, constituebant, qui singularum civitatium statum et magistratus suo ex arbitrio ordinarent, democratiae maxime infensi, et instituta ubique ad suae reipublicae formam ligarchia facillime civitates in potestate sua tenere posse existimantes Diod. S. XIV, 1 Id
quod ipsis quoque Athenis actum modo vidimus,
ubi ad extremum concisis civitatis viribus eversa etiam ex Lysandri arbitrio vetus est reipublicae sorma, et triginta virorum dominatio constituta exeunte olymp.
XCIII a. 4. Xenoph. Heli. II, 3, I et II. Ex c teris civitatibus aliquot circa Athenas potissimum sitas hoc Ioco Demosthenes affert. suarum Euboea,
39쪽
8 devicesimo iam belli Peloponnes anno, Olmp. XCI, 3, ad desectionem ab A1heniensibus propens Agidem,
tum Deceleae versantem adiit, a quo iam tum destia natus harmost ad ordinandas insulae res publicas se tur Thucyd. VIII, 5. Sed occupata demum a L cedaemoniis est olymp. XCII a. I, eoque tempore status civitatis ex victorum arbitrio constitutus Thuc.
Tanagra, quam secundo loco Demosthenes asser oppidum Boeotiae est pluribus proeliis celebre, haud longe ab Atticae sinibus distans Strab. IX, p. 4 33 Casa . Eam bello Peloponnesiaco cum reliquis Boeotiae urbiabus a Lacedaemoniorum parte adversus Athenienses pugnasse constat ex Thucyd. III, 9 i. IV, 93. Sed quae post pacem actam eius conditio suerit, haud notiam est. Neque quomodo eam, sicuti totam Boeotiam ha mostis et praesidiis a Lacedaemoniis suisse occupatam Demosthenes pro veritate dixerit, satis liquet. Etenim Boeoticae urbes belli Peloponnes tempore ad concilii formam foederatae erant, in quo principem locum Thebae habuisse videntur. V. ortum ur esch. hellen Sinaisvers. p. 86. Titiman Griech. Siaauvers. p. 9 . Sed Thebanis totius Boeotiae imperium aD sectantibus, continua hos inter et tenuioris ordinis urbes simultas intercedebat, ad eos semper inclina tes, penes quos principatus Graeciae ' erat. Eaque praesertim paullo ante Leuctricam pugnam gravia Thebanorum cum ceteris Boeotiae civitatibus bella exciatavit v. infra,r. ), quo tempore Lacedaemonii revera harmostis et praesidiis plerasque Boeotiae urbes obtinebant Xenoph. Heli. , . . Simili autem modo et statim post bellum Peloponnesiacum ac daemonios principatu suo in Boeotia usos esse eo magi Consentaneum est, quod in ipso iam belli illius fine Thebani eorum suspicionem commoverant. ED. l. e. III, , 5. Meterum Lacedaemoniorum Ost ΟΡ-
40쪽
pressas Athenas principatus tanta ubique auctoritate fuit, ut quidquid iussum a viro Lacedaemonio esset, in eo omnes Graeciae civitates obtemperasse Xenophon dicat Heli. III, , 5. Megarenses inde a primo belli initio Laceda
moniorum adversus Athenienses socii erant olymp. LXXXIX, i ortis internis turbis quum una civium pars cum Atheniensibus pacisci statueret, capta est a Brasida urbs, exulesque in eam reducti victoris auxialio ligarchiam egaris instituerunt eaque deinde perpetua reipublicae serma permansit Thucyd. IV, 7 ), ex quam civitas sequenti belli Peloponn tempore
non solum ex Lacedaemoniorum arbitrio pependisse, verum etiam ab eorum praesidiis custodita esse vid
tur Schneider ad en Heli. I, i, 36. Aeginetae quia clam Lacedaemonios ad bellum Athenis inserendum exstimulassent, eiecti sede ab Atheniensibus sunt secundo belli P. anno, Olymp. LXxXVII, a receptique a Lacedaemoniis Thyream regionem inter Argolidem et Laconicam sitam incoluerunt Thuc. II, 7), donec Olymp. XCIII, 4 a Lysandro ad obsidendas classe Athenas accedente in patriam restituti sunt Xenoph. l. c. II, , . Plui. Lysand. c. I .
De Cleonis, mediocri oppido, in via sito, quae Argis Cortullium ducebat Strab. VIII, p. 77. , quod huc pertineat, nihil scriptores reserunt. Hoc solum constat ex Thucyd. V, 7 Cleonaeos Argivis iunctos, qui ipsi Atheniensium socii erant inde ab Olymp. LXXXIX, 4, una cum his altera belli Peloponnes.
parte adversus Lacedaemonios pugnasse. Statuendum igitur est ex hoc Demosthenis loco, Lacedaemonios sequenti aliquo tempore urbem hanc in suam red gisse Potestatem. Insulae a Demosthene ultimo loco memoratae, maris Aegei potissimum intelligendae sunt, quas con 2.