장음표시 사용
51쪽
52쪽
v ERITAS.EN habes. pomum, quod, ab infami originis is
siuae busto, Gomorrhaeum Vocant; pomum, inquam, si speciem attendas, penicillo, non in inmarbore , caeso, non terra genitum . at si m edullanam i m quam habet non e carne, sed cinere. Habes alte
rum e busto bustum; habes domum pulchram Δ Ο sed cineris: plus dico ,habes aptissimum elegantis formae typum. Mendacii me reum age, si,vel teste te,fallo. Vides illum nostri temporis Paridem, vides rhanc Helenam quid comptius Z quid venustius 8 humis,a quid miraculo propius Apollinem illum putes nisi fides prohibeat ; &collatae cum hac Gratiar, gratia careant: adeo serena frons est,adeo illustres oculi, adeo rubescentes ad gratiam genae, adeo cilia in iridem decenter inflexa, adeo collucens &auro vibrata caesarie , adeo suis. Omnia numeris absoluta. Video, inquis, Minsolentis gloriae luce praestri- teius, atque adeojam non meus, exclamo : Opro 'digium t prodigium,inquam,in quod omnes omnium elegantiarum dotes natura prodegit i vere jam non tuus, quia tui- ipsius nescius. Sed age, detrahe formae pulcherrimam cuticu-
53쪽
lae larvam, & evestigio detectus, oculisque vel solis haustus Gomorrhaei hujusce pomi cinis, illos sibi, te tibi reddet. Tam facile mors vitae medicinam facit. L. Non crediS Z Consule tumulum : teste siquidem
.is Graecia,m σωμα- μα, cqrpus sepulchrum eis. n-sule mortuos,& cum Damasceno mox e discipulo
magistrum te referes. Muti quidem hi Doctores sunt ; sed dissertissime loquuntur,& docent. Audi: defluit hic, ajunt, flava caesaries, frons squallet, livent genae, stupent oculi, cervix languet, rigent manus, pedes subsidunt, omnia in sordes& cine- . a. rem abeunt juxta fatale supxemi Iudicis decretum : Punis es inpunerem re erteris. An non igitur recte tibi de forma corporis eximia superbienti respondi, Padchnu domus cineris ' Et haec quidem non tuis usibus apta, sed hostium, ΛΔ . non te, sed se diligunt. Vere domus cineris, Μ M, quae per se sola stando durandoque consumitur, , & in nihilum redi neque tantum gaudii florens, tulit, quantum deflorescens horroris. Vere domus cineris, quae, ne sola ruat, improviso funere simul hospites suos obruit ,& vix detecta, Europam &Asiam ruinis implet & cinere. α Vere igiturpomum Gomorrhaeum, hoc est al- terum e busto Dustum.
54쪽
55쪽
Stillustris tibi patria est, perque te fulges ; est,
quae suas sibi laudes arroget, tuisque participet, ne dicam deroget. ἡ. .. Quod enim eam salubris aer,clari sontes,mare β ιμπια proXimum, tuti portus, opportuni amnes, auri icatebrae, argenti venae, incolarum numerus, sis structionum moles, divitiarum copia, ac demum situs ipse nobilitet ; nihil hoc tibi laudis accumulat,sed illi: quidquid vero bene gesseris, primum quodammodo patriae laus erre. Testis Themistocles, testis communis encΟ-miastis omnibus praeconii stylus. quin imo, plus hic negotii habebis, ut in lucem venias et fulgentcnim minutiora etiam astra per noctem, ad solis . autem radios hebet & Bootes & Lucifer. e Sin autem illustri in patria obscurus agis, quid Δωμα, tibi itin illa patriae, praeter tenebras, serat Promptius in luce notaberis ; claritas ipsa te prodet, praestabitque,vit latere nequeas, si velis. Ita jucun-kaia iussina una tibi vitae latibulum ac secretus rerum trames eripietur.Quidquid ages,eris vulgi fabula, pudebitque tantorum testium. Inter tot oculos nullae sunt latebrae.. Multos habuit claritas magnae urbis Obscuros, quos
56쪽
quos abunde claros parvi ruris obscuritas habuisset. Nihil aeque maculas detegit, quam splendor illustriS. Age vero ; quid refert, Atheniensis sis an Se- qryphius, si Athenienses virtute praevertis ξ Melius dii incola
est sua, quam patriae gloria clarum esse. Recte di Themistocles Seryphio cuidam inter jurgia obji-
cienti, eum non sua sed patriae laude celebrari, tu. .. respondit: Neque hercule aut ego obscurus, si Se-ryphius; aut tu,si Atheniensis, arus esses. Adde, quod magna sunt magnae urbis incom- gmoda. Distat templum istat forum: illud animo nocet,hoc corpori. Distant opifices. atque amici. quos laboriosum visere,negligere inhumanum est atque noxium. Quocumque ire decreveriε, ceu peregre profectiarus,domui tuae disiponas oportet. Quid si, ne aberres, serro ac magnete iter agen- , dum est ξ Hac eas facilius,hac rectius; hac curiam hac theatrum,hac macellum vites. Hi,& mille alii sunt magnarum urbium scopuli, quos inter fluctuans,domum tuam,quasi alterum orbem,petis. Vide,quas non molestias,quas non curas, quas ianon pariat umbras illustris patria. Habes itaque non laetitiae materiam, sed curarum. Dubitas i ab , imblemate disce. Quaeris cur tantas urbs, quam quia i hic delineatam vides,pariat umbras Z illustris est. A A
57쪽
58쪽
SI quis remiges avis hujuste, huc illucque voli
tantis,pennas attenderit, liberam judicet ; sin a iis hae. autem vincula,quibus illius praesumpta liber 'tas adstringitur,captiVam. Quid ad haec ais, insolens ingenitar libertatis praeco Θ an huic te volucri disparem autumas8 Ego ii; certe parem te assero. Liber natus sum , inquis. - Imo servus. Nascendi genus omne obnoxium tapeccato,quo nulla gravior servitus fingi potest. Fi ο- -- quamvis eam,omnibus naturae lege debitam,Virai ginis ad-instar Matris, effugisses; aliam tamen, O ipso nativitatis tuae momento,incurristi. Multum hfortunae licet in nascentes,in Viventes non minus.
Sola inexpugnabilis arx est sepulchrum: illic regnum vermibus, non sortunae. Itaque limen illud ingressi soli mortalium vitae hujus ab insultibus tuti sunt. Tu te liberum jactas,& iguoras, non dico ad sepulchrum, sed an liber hodie ad cubiculum sis iturus Z Libertas tua tenuissimo pendens filo, sicut alia, quibus confidis, omnia, tremula semper ac caduca est. Non igitur, qui liber nascitur,sed qui moritur,liber est. Nec vero etiam liberum te dixeris quod nec in I
59쪽
18 Lt ORTA S. tibus mancipatus. Videndum tibi, non ubi incipias, sed ubi desinas.Vita omnis a fine describitur. Plus dico : nulla non dies, nulla non hora for- tume obnoxia est. Nescis qua aetate Hecuba sedieii. vire coepi, qua Plato, qua Diagoras 3 Numquid
non Attilum Regulum meministi , indignum prorsus hoc ludibrio,affectum tamen Numquid tibi recentior annis Valerianus excidit; quorum ille modδ dux, hic autem princeps populi Rom ni ; mox bue ille Carthaginensium, hic Persarum servus ille truci supplicio peremptus, hic longa&misera contabuit fervitute Mitto veteres Regum casus. AEtas nostra quosdam e regi trusit in carcerem ; eumdemque eadem
hora & primum Regem, & ultimum servum vidit : siquidem ed quisque miserior servus est, qubselicior liber filii. Noli igitur libertate tumescere; quoniam non ex liberis modb, sed ex Regibus quoque tam subito servi fiunt. Nihil sub ea lostabile. Scio,inquis,& aulam in caulam, & Principes in mancipia repente mutari. Scio mortalium vitam omnibus fortunae telis propositam: nec an quidh1c stabile aut permansurum sit, arguo: hoc pro- testor, hoc contendo, nullius adhuc me Domini
catenis obnoxium. Falleris : sunt, quae miseras animas nundinen
60쪽
tur suura, heus vili pretio mortales venditis vo- r
danili nodo constrictos tenent: sed, quos libertas excaecat animi inihil nisi corporeum vident. Vnde eum,qui uni mortali subest domino, servum dicitis ; illum vero, qui mille immortalibus tyrannis opprimitur, liberum judicatis. Profecto autem liberum non facit sortuna, sed virtus. I nunc, & liberam, ut libet, captivitatem,