Mundi lapis lydius siue vanitas per veritate falsi accusata & conuicta opera d. Antonii a Burgundia ..

발행: 1639년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

VERITAS

Optimus sanus.

Clarus sanguis.

62쪽

NOBILITAS. 31

Di Pu TABANT , a diebus non ita multis, de is claro sanguine Palatini duo ε, jamque ferro

decidere tentabant, quod verbis non pote- ttant. Audit litem, audit pugnantium tumultum Chirurgus quidam,audiunt vicini ; accurrunt, pugnam dirimunt: hi unum,mirurgus alteru quod . eum levi vulnere adversus mucro perstrinxerat in . aedes quisque suas abducunt. Dum que corpori medicinam facit Chirurgus, recrudescit, inter exsecrationes innumeras,ulcus animi. Ad abeuntem itaque Chirurgus, Tantane vos inter, inquit, tantilla de re contentio 8Sic sanguinem sanguini propugnando projiciti si Vides hunc,quem generosis, vilibusque venis eduxi Omnis propemodum , concolor est: dc sicubi sorte alter altero clarior vi. detur ; non id nobilitas efficit,sed sanitas. Optimus in finguis, qui sanns, cretem nugae. Age porro: an, quia vitiosus hic quem manu teneo, patris tui sanguis est, peccat etiam tuus Minime gentium. Ecquid igitur, quia clarus hic fuit, tuum quoque clarum esse debere contendis An forte cum sanguine virtus in posteros transmittitur,non vitium ΘNon hoc arguo,inquis ; sed nimium quam V tutam

63쪽

iustam mihi nobilitatem arrogo.Eadem moneta, sed paulo subtilius subaerata. Non credis Vide. 1 Nonne jam clarum genus venditas dam vetu-: Tu stumZ Quid inde Clarum igitur genus tuum esses st vis, & obs curum. Quid itaZ inquis. Audi. Vetustas nimia claritatem rebus eripit. Quidquid longa dies peperit,longiorque auxit, longi ssima subruit. Quot illustres olim fuere familiae, quarum hodie η . vel memoria ipsa obicura est Confusa nempe in z riis,. tanta Vetustate sunt omnia, & perplexi successi I s. num rivuli, quibus ad vos haec clari sanguinis unda profluxit; Turbidus is,hic claras; cor una es omnium origo. Verum est enim Platonicum illud, neminem Regem non ex servis oriundum, ut neminem servum non ex Regibus. Nec mirum f. ingens rerum

mortalium rota est; sed quia tractus est longior, brevi S hunc vita non percipit. At avorum mihi clara prosapia est. Radix aruit, ct floribus ejus ornari vis Θ Inanis ambitio. Fieri potest, ut quo te nobilem fingis, esse desieris: nobilior forsitan futurus,si serius fuisses... s .. At Vorum, inquam, mihi clara prosapia estatinis Quousque vagaberis8 De te agitur & nescio, quos isti .a mihi in itium locum substituere niteris,qui pro set ' sorte aliquid, pro te nihil responsuri sunt. Verum nobilis sariisque n tus sum, ais. Itane

64쪽

NOBILITAM 33 vero λ claritas non nascendo quaeritur, sed viven- b do ; ne dicam oriendo. Quin prose sto: ne quim' moritur, bene nascitur 'inec alius quispiam. Cla zziritatem nascendi sola mors recte definit, perpe f - ram gladius. Haec cogita, & intelliges, quam ve. 'rum sit, quod ante docebam; optimus est sanguis, qui sanus, catera nugae.

65쪽

VANITAS

Bonum nomen.

VERITAS

Sσι madum genuit. .

66쪽

Nomen

QVAMoiv boni nominis est subaerata pecuis

nia, Omnibus eam popularis enor tacit ac- ---ceptam: at simul ac fraudem,& delitescens sub auro cuprum, Lydius detexit lapis . iussigitur illico mercatoriae tabernae postibus, & cui communis dumtaxat Regiae monetae laus adhuc pre-s titium secerat,banc tum hujusce patibuli singularis πρ infamia; omnibus vilem reddit ac odiosam, nullo indubie supplicio mulinandam,nisi nominis olim boni gloria floruisset. Audi hoc quisquis famae laudibus insolescis:

Fabulla narratur. Mutato nomine, de te

esic nec M

Quid enim Z Qtusquis ego sum,inquis, opinio se

de me hominum bona est. Meam audi. Alter alterum decipit,tute ipsum mneste. Opinio rςm-M- non mutat. Quid si tu malus t nonne opinio falsa est Z Scientem certe falso gaudere, ut emendante formam speculo turpes mulierculae soloni, mera

dementia est. pro

Atqui ego ipse mihi bonus videor. Ergo malus es. Non solet esse virtus miratrix sui, sed imitatrix alieni, semper altius adspirans, dum se comparat, parvi pendit. Nec ullius tanta est virtutis claritas, E χ ut

67쪽

ut eam elatio non obscuret. Melius quidem esse nomen bonum, quam divitias multas, Heb o-- rum Sapiens dixit ό sed & illud addidit: Nomen im- .diaz piorum putrescet. Quid prosunt adulantum susurri, in q, quid blanditiis aut fictionibus emptum nomen , si intus obstrepit conscientia umquam vel amanti credideris,uel speranti.b At ego sic famae confido, ut & funeri meo lau-miam. dationem sperem. Nempe philomelam surdo, gloriam apud posteros, testimonium ab ignotis. Non refert itaque, quid de te alii censeant, sed quid tu.Ignorantibus credere,quid est aliud ,quam s. su Volentem fallit Est intus in anima testis incor I .s, ruptior: illum interroga, illi crede. favent alii, falluntque: & dubium non est, quin hic te de vitiis convincet,si justus es arbiter. Quid ergo Z non te dici pudet quod non esuuio. non times ne dicare quod es At merito potes dis hoc enim si evenerit,pejus multo tecum agi intelliges, quam si olim nominis boni gloria caruisses.

Pessima est optimorum corruptio. Verum itaque quod bono de nomine Lemma praedixit: Sepὸ malum genuιt.

68쪽

VANITAS

Lauta fames.

69쪽

VERITAS.

FFENDIT me, non ita nuper,brutum ventris ' Σ'' Isui mancipium, homo ; qui, quod me vili caseo ingentis pretii vinum invergentem mei ρην- cerneret, Quid rerum agis Θ ait. Cui ego: Vermibus educendis, & educandis studeo. Et quis pro successu vadimonium dixit ' infit. Experientia,re sero. Tum ille subridens, Insigne vero studium, ait, insignis experientia. Stulta, penum stulta laeimibus artest M. Ego sane palato meo cupedias eXcogitare mavelim,quam vermibus. Itane veroZ inquam. & aliud facere te credis,cum e cano,terra,mari Sybariticas copias in famis expugnationem evocas Θ Certe, non vides manticae, quod in tergo est. Quid ita

Dicam. Si arte, nec omnibus nota, nec injucunda, vermibus e caseo producendis, aliquot massici guttulas profundere,ie judice,stultum est ;Dic, quibiM Anticyris caput elisanabile, quod non Palatinum modo dolium, sed tacularis insuper parsimoniae seu fhus non parcos profundit quod stultius est, sibi tremulas manus,lip pientes oculos, purulentas gingiVas, vacillantes ιν-,φω- dentes, CretatOS pedes, grave-Olentem spiritum, pectori

nin anum

70쪽

pectori phthisin, hydropem ventri, mortem corpori, inlarnum anima immodicis sumptibus ambit & comparat, ut e cadavere suo vermes & pr ducat uberius,& lautius educet ξ Nullus profecto. Et tamen, nisi ejusmodi te dementiae convicero, de injuria mecum expostula. Dic,amabo te,quo tibi tot obsonatores,cetarii, is 'iam is salarit,iactarii,cupediarii 3 Quo cibus tot fartorum - g manibus, tot lixarum sudoribus irroratus P Non alio certe,quam ut Archi-magirus stomachus,tot Prdium,tot corruptionum colluvie instructus, citius te in tumulo vermibus condat ac condiat. Deinde, quo jentacula, prandia, merendae, coenae,poccenta,non passerina, non cynica, non stataria ed recta,sed opipara,sed Capitolina3 Praeterea, quo bubula,ovilla,vitulina, suilla, aprugna,ferina, elixa, tosta,frixa,asia,salita, infumata ZQuo pipiones, ficedulae, alaudae, perdices, sturni, capi, aes alOnes,phasiani,attagenes Z Quo ostrea, astaci, en cra- scholi,cyno osti,scombri, alares, soleae' Quo tot coliphia, artocreae, streblitae, hypotrimmata, pulmenta, illinctus, moreta, embammata, orypOra 'Quo denique tam innumerus eduliorum exercitus' Quo tam immensa lancium castras An,ut ab , runo milite stomacho expugnentur haec Omnia. -, aut ne fami domandae desint omnis generis arma,

cui unum,uel Epicuro judice,fatis est '

SEARCH

MENU NAVIGATION