Delectus opuscolorum medicorum antehac in Germaniae diversis academiis editorum. Quae in auditorium commodum collegit, & cum notis hinc inde aucta recudi curavit. Ioannes Petrus Frank m. d. ... Vol. 1. 12.

발행: 1789년

분량: 306페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

T BINGENSIS

ET PRAESIDE

CHRIST FRID. IAEGER,

DISSERTATIO MEDICO FORENSIS

EXPERIMENTA DE SUBMERSIS.

SUBIUNCTO EXAΜINE PHAENOMENORUM IN IIS OBSERVANDORUM bingae 1779. INeidi in Disquisitionem Medic Forensem de

aqua subinersis, eamque a scopo Dissertationia Academicae non alienam existimavi, si praese tim nova ad hanc materiam dilucidandam experimenta accederent. In foro scilicet saepe qua stio exoritur, utrum quis vivus , an vero iam antea mortuus aquis fuerit iniectus . Si vivi iniecti & tune submersi appareant fgna; tunc

82쪽

plerumque vel malo erga se ipsum animo, vatemulentus, vel mala sortuna illapsus esse in aquam praesumitur ἔ vel quoque ab aliis mortia inserendae caussa vi externa in aquas praeceps datus Si submersus est . Si vero iam antea mortui , Se tunc in aquas proiecti signa compareant, nascitur suspicio de nece ante submersionem allata , le de eadaveris submersione occultandi cr minis caussa facta . Ut itaque iudex sciat, quid ipsi faciendum sit; quaerit ex Medico , quaenam in homine submerso adsint fgna , utrum vivus an mortuus submersus sit. Μulta leguntur de submersis sena , eaque diversa, sibi invicem Contraria , ut Physicus, quorsum se convertere debeat, saepe anceps haereat. Experimenta ideo, quia observationes de hominibus submersis proprie mihi deficiunt, cepi in brutis, ut hae de Te certior fierem . Comparavi signa in brutis in-Venta cum eis , quae in hominibus deprehensa sunt, examinavi haec secundum principia Μedica , ut, an his consormia sint, pateat. In experimentis instituendis laudabilem mihi praestitit opem Cl. Dilus Lie. AMSTEIΝ , amicus meus .estumatissimus , qui omnibus , quae cepi, interfuit ; itisimulque idoneus testis est do eventa meorum experimentorum. Ea sunt sequentia a

83쪽

Experimentum I. d. 7. m. I libri II 69.

Canem adultum ligavi circa pedes posterio ores & abdomen t appendi pondus. M eanem eo

'seei in ahenum aqua croco saturata repletum . Thermometrum Reaumurianum in aquam demi sum notavit gradum istum supra o. Canias moae

superficiem aquae petiit , Se supra marginem vasis cum pedibus anterioribus iam adscendit. Exemi eum ex aqua , Et ligaturam applicui circa pedes anteriores fle thoracem, cui appensum est prius pondus , detrtis eum denuo sub aquam robservavi sub ipsa detrusione conatus anxios in. spirationis , dum os aperiret Et thoracem moveret sursum & deorsum , voluit iterum emergere, sed cum baculo detrusi eum denuo ad fundum vasis , Per tria minuta percepi morum in cane ,ει. in superficie aquae vidi bullas aereas usque ad eius mortem . Tempore quarti, post detrusionem eius sub Tquam minsi extraxi canem , null4 amplius vitae indicia praebentem . In habitu eius externo nil singulare deprehendere potui, nisi oculos apertos Sc pupillam valde dilatatam . Se- cavi. eum ineipiendo a collo et venas iugulares inveni valde turgidas , glistidem apertam , ες antae eam pauxillum aquae spumosae ; aperth trache nihil praebuit aquae . Denudavi musculos thora

eis adhucdum irritabiles . Tuue dissecui abdo,

84쪽

remotis conspiciebatur per peritonaeum motus perissalticus intestinorum , dissecto peritoneo visa sinit omentum & intestina nullo alicuius itista momationis signo notata . neque reliqua abdominalia viscera aliquid inflammatorii monstrabant , ventriculus continuit aquae flavae pauculum. lac coagulatum ερ plumulam . Vesica urinaria Iotii modicum continuit , ilitestinum rectum tu gebat faecibus , & anus suit externe conspurcatus . Diaphragma ruit versus abdomen concavum, excepta regione ., cui insidet cor. Nunc aperuicavitatem thoracis , per pleuram adhuc integram visi sunt pulmones ei contigui. pleura perforata receperunt se ad vertebras pulmones maculis dilute lividis notati . Ex emi cum aspera arteria cor& pulmones , separavi cor , aperui asperam a teriam usque ad divisionem in bronchos , nihil aquae visum est . Bronchos postea secundum to situdinem dissecui. compressi pulmonum iobos , profluxit ex ramulis bronchiorum ad instar rivulorum aqua flava , spuciosa , quae etiam Per ex ternam superficiem pulmonum transudavit. Pulmones εc integri lc in frusta dissecti in aqua . natarunt a .

H Notandum est quod aqua non potuerit meas urari .

85쪽

p.rimentum feeundum L I4. Febr. Canem decem circiter dies natum , oculos clausos adhuc habentem , detinui manu sub aqu atramento saturata , aqua submersus respirationis motus edidit anxios , aquae superficiem petiit.

denuo demersus thoracem movit, & Omnia membra , ut effugere possit , in superficie aquae ap.

paruerunt bullulae aerae usque ad eius mortem . quarto a detentione eius sub aqua minuto conis vulsionibus est affectus, toto corpore tandem

obriguit, paullo post iterum eius corpus relaxa. tum est , di postea adhuc varios edidit motus eonvulsivos , tandem octavo a submersione minuisto periit. Secavi eatulum a collo incipiendo, vasa colli inveni valde turgida , tune transii ad thoracem , removi eius cutem & musculos , deis nudovi sollicite pleuram eo loco obscure coer leam observatam, quo ei contiguae suerunt m eulae lividae pulmonum . Aperui thoracem re movendo sternum cum annexis cartilaginibus m. starum, pulmones collapsi sunt , denudavi tracheam , transparuit color ater, separavi asperam arteriam a partibus vicinis , conspexi epigi oti,

Partim , quia pressione , per quam emulgeri debuit aqua , sanguis etiam exprimebatur, partim quia tantum in parva adfuit copia. Hoc in omisnibus experimentis notandum est .

86쪽

dem erectam , glottidem apertam , spumam anteos & glottidem . Apertam tracheam inveni atro liquore spumoso plenam , exemi pulmones cum corde , compressi pulmonum iobos, multum aquae atrae in tracheam effusum est , M per externam superficiem transudavit. Dissecui lobos non antea

compressos, ex omnibus aequalis copia aquae

atrae spumosae profluxit , ita , ut maculis lividis conspurcati Iobi non plus praebuerint aquae, quam alii . Disseeui ductum arteriosum apertum , amplum , sanguine plenum. Ventriculus anterior plus , quam posterior . continuit sanguinis , uti auricula dextra plus , quam sinistra , & in e rum septo conspiciebatur seramen ovale aper

tum . Ventriculus continuit paucam aquam colo. re atro. Vistera abdominalia non praebuerunt inflammationis vestigia . Veska urinaria fuit v cua , uraelius clausus. Intestinum reinum plenum . Anus non conspurcatus . Cerebri sinus de

asa turgebant sanguine ca) .

Experimentum Ira d. II. m. Mart. Felem oeti, circiter dies natam sub aquam demisi frigidam , colore nigro saturatam et detinui.

huic experimento Doctissimus I. Medicinae Doctor, Cognatus meusiuavissimus , cum aliis amicis.

87쪽

eam per aliquot minuta sub aqua , tune exemilitiam. respirationem moliebatur, respirabat M.ela mahat. Petrusi eam denuo sub aquam , bul- ae aereae adscendebant in sepersciem aquae ν onyulsum animal , decimo tertio circiter minutu periit. Sub disiectione inveni colli vasa tam arteriosa quam venosa sanguine fluvido , florido turgida, aspera arteria conspiciebatur intupnigro humore repleta ; ante gloti idem suit spuma , t race aperto pulmones maculis nigris erant inse sit , pulmopes pressi, dissecti praebusrunt morem nigrum , quo etiam repleta su runt bronchia , bronchi , irachea , secundum longitudipem odissecta . Cordis ventriculus anteis rior plu3 0nguinis continuit, quam posterior . Ventriculus ruit νalde distentus lycte coagulato. in regione cardiae nigro colore , quo de tinctus suit oesophagus . Vesica urinaria distentasuit lotio , M intestinum rectum saecibus , anus suit paullulum conspurcatus. Eodem die in altera sele eiusdem aetatis institui experimentum eodea

- Canem adultam ligavi circa pedes anteriores ει posteriores . 8c appendi pondus , demisi canem sub aquam non coloratam , voluit effugere ,

88쪽

detrusi eam denuo, respirare voluit. sed non multum movit corpus , per duo minuta apparuerant bullae in superficie aquae , quinto' minuto mori videbatur . Conati sumus eam revocare invitam , applicuimus clysterem tabaci fumum . transmittentem sere per quadrantem' horae, sic vimus venam iugularem externam , sed paullulum' tanguinis atri tantum exiit, omnes hi conatus fuerunt irriti. Μox eam subieci cultro anatomi.

co .r externe nihil singulare deprehensum suit nisi spuma in ore M oculi apertir thorax nonidit elevatus , sed semper se ita habuit ui in statu exspirationis . Abdomen non suit distensum . Dissecto abdomine in conspectum venerunt inteosina contracta 8t ventriculus valde turgidus, dissectus subsedit, ει praebuir modicam porti nem humoris savi. Diaphragma suit versus' ab

domen concavum . Separata cute a collo ει thorace vita . suns vasa collὶ 8t axillaria saliguine valde turgida . Aspera arteria separata conspexi. spumam ante glorii dem Sterno cum eartii inichus costarum abscisso apparuerunt pulmones Pu, cas maculas lividas habentes , quos curi corde exemptos pressi' intra digitos , iique dissecti prae. huerunt multum aquae spumosae, atque in aquam eoniecti natarunt Ventriculus cordis anterior plurimum continuit sanguinis atri , grumost. Ventrieulus posterioc pauculum eius continuit .

89쪽

perimentum VI. d. I 4. m. Febr.

Canem octo circiter dies natum, a matre ob pressionem sorte extinctum , conieci in aquam atramento saturatam, diducto antea ore Se ba. eillo ori applicato conciliavi ei sub aqua situm horizontalem , reliqui eum in aqua per nychthe

meri spatium , tunc eum secavi, denudato usque ad asperam arteriam collo transparuit colorater ἔ aperto thorace , exemi pulmones cum eo de & aspera arteria ; ante glottidem apparuerunt coagula nigra , & in trachea aqua atra haud spumosa, idem Sc in bronchis apparuit. Pulmones non habuerunt maculas , neque compressi , neque disiecti dabant aquam . Ventriculus continuit pariter pauculum aquae atrae. Praeterea nihil apparuit peculiare. Experimentum VII. d. a. m. Apr. Feli quatuordecini dies natae mortem attuli

perseratione cranii 3c cerebri subiecti. Os eius apertum servavi ope bacilli immissi. Eundem Gium eidem conciliavi sub aqua , atque per idem temporis intervallum eam in aqua reliqui. Sa- Elioni subiecta neque habuit in aspera arteria

neque in ventrieulo aquam.

90쪽

ν Rimarium de quo plurimum disputatum est ,

signum quod , homo vivus aqpis sit submersus , a plerisque nunc habetur aqua , eaque plerumque spumosa in pulmonibus cadaveris dissectis inventa . Operae pretium erit diversas diversorum ex hoc signo opiniones. recensere , ut , quid de illo statuendum sit, intelligatur. Supersedere quidem possem hac recensione , cum eam iam

succinctam tradiderit Cl. GUMMER a i sed

quoniam eiusmodi scripta non in omnium vero santur manibus. 8e ego aliqua habeo addenda. eam exhibebo , quantum possum . accuratam .

S. V. Antiquiores Mediei . GALENUS . AEGI.

De eaussa mortis submersorum , eorumque resu seitatione experimentis & observationibus indagainta Groningae Extat ea nune in Cel. SANDIFORΤ thesauro Diissertationum . T. I. Rote rodami II68. p. Φ8a.

η De quibus omnibus eonferendus est modo laudatus GUM MER l. c. P. 4.

SEARCH

MENU NAVIGATION