Historiae ecclesiasticae Novi Testamenti, Enneas, seu Pars prima. Qua res Christianorum, Judaeorum, Gentilium, Muhammedanorum, iuxta novem, post natum Christum, primorum seculorum seriem, breviter, succinctè & aphoristicè primò proponuntur; ... Autho

발행: 1667년

분량: 738페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

conspexerint vaporem man. attolli : ita ex praevio illo studiorum ardore non timneteritb spes concipitur de luculenta doctrinae ac maximarum virtutum scatus

ne. Quamvis enim non desint exempla eorum, qui prima illa iuventutis face studiis sese tradentes,ad eruditionis adhuc a rem & illa sapientum templa serena pen trarunt, uti Julii Caesaris Scaligeri, Budati, aliorumque historia docet et verissimum tamen est , quod Verulamium scribere memini. Ἀμαλix tales novam plieam non bene admittere. Caeterum puero accidit periculum anceps, quod , cum augurii quodammodo species ei insuerit , tacere non possum. Delectabatur admodum captura piscium, cui horis seriatis, relaxandi animi gratia, vacaverat. rib igitur contigit, ut apud vicinum fluvium, cum diu spe praedat in scopulo frustra moratus esset, piscis hamum, cui escam ille imposuerat, nimio pondere suo abrumperet. Ille hami

S piscis recuperandi aviditate in fluvium incumbens , abripi & mole corporis submergi. Ultimaque iam necessias instabat, cum Vociferatione ejus excitati in vi cino accurrerunt , dc extremb periclitan tem aegrὲ liberarunt. Dubium mihi non est, quin sicut ostenta& prodigia,quae si e Pe

22쪽

pe in ortu & infantia virorum magnorum acciderunt, qualia multa ex authoribus repetiit Sarisberiensis in Policratico) su turae eorum gloriae praeluserunt: ita in ad verso illo casu paterna haec DEI cura clar enitescens, indicium suerit, puerum hunc

ad singulare aliquod ministerium divinitus conservatum esse. Ne jam dicam in

hoc casu quandam conspicuam fuisse prolusionem ejus fati, quo virum tantum extinctum non sine horrore cogito. Porro ex tirocinio suo in contubernium mam suetiorum Musarum adscriptus , nihil omnino de industria sua remisit. Ducebatur autem velut inclinante quodam astro

ad studia Linguarum , ad quae ducatum ipsi praebuit JOHANNEs JACOBus Wo

Pilius , Linguarum in Schola Tigurina Prosessor tum solertissimus tum doctissimus , cui plurimum se debere non semel professus est. Sanh Latinam Linguam expedith calluit, ejusque flores & ornatum adeo exactb tenuit , ut jam tum ex illius

judicio, quo orationibus suis tropos, paranomasias inprimis,concinnb adhibere eo ctus fuerat, JoH.RODoLpHuS STucΚIus cum temporis Logicarum artium ac postea Theologiae Professor, immortali memoria

dignissimus , de illo pr*clare augurar

23쪽

carperii. Graecam Linguam habuit sibi . deo familiarem, ut di versus sanissimi co. loris feliciter componeret, & conciones Germanicas volante calamo Graech exciperet. Sed & Hebraicae Linguae,quae ei praecaeteris adlubescebat, notitiam non vulgarem nec mediocrem sibi comparavit. Facith hinc reliquos comititiones suos omnes antegressus est , plerosque etiam regio, quod a junt, cubito superavit. Neque satis habuit es e & cluere παντων υπειροχον δε- λων. Reliquis etiam commilitonibus suis ad diligentiam authorem& ducem se prae, buit,eos partim demulcens precibus, par um immiti adhortationum flagello stimulans, ut hoc agerent. Excepta est ab atmmnis Collegii, quibus cum Vixerat, VOX,S sepius longo post tempore repetita, Astudia, ad studia: qua ille veluti celeusinate quodam languentes & inutiliter tempus

conterentes eXcitare consueverat. Praeterea cum eruditione pietatem, cum Musis Gratias stabili nexu conjunxit, quam ἡδί- ν συγγιαν merito appellarunt veteres. Fuit Liaun revera indole praeditus optima& integerrima , non parcus DEORUM cul-zor , sed vere religens & verum DEuri sincere metuens , amans bonae mentis ; cuior non duplex fuit, sed simplex, apertum,

cari

24쪽

candidum,sincerum, ingenuum, ab omni suco & fallaciis abhorrens quam maxim); praeterea comi & facili natura, amans concordiae , sobrius, temperans, ab ebrietate, gula , omniumque voluptatum illecebris ac lenociniis aversissimus. Quae virtutes in omni vitae ejus spatio pulcherrimo concentu sese exemerunt. Talis igitur cum fuerit, facile evenit, ut eum boni omnes, Summates, medioxumi, infimates diligerent, dc veluti natum ac renatum in spem Ecclesiae unice foverent & complecterentur ; multi denique etiam non sentientem specularentur atque custodirent. Caeterum non sufficere ei hos experientiae &reconditae doctrinae sontes, quos hactenus hianti ore in patria biberat, judicarunt utriusque ordinis Proceres, quibus apud

nos studiorum promovendorum cura de. mandata est. Mittendum statuerunt etiam

ad exteros, ut peregrinis quoque sapientiae praeceptis ingenium misceret. Quamvis enim literarum studia quieto secretoque magis guadeant quam motu aut discursu: nemo tamen ibit negatum, quin peregrinarum terrarum frequentatio , si consilio, si rith instituta, plurimum conserat non ad prudentiam duntaxat & mores, verum etiam scientiam. Neque enim fru

stra l

25쪽

stra olim Plato, Pythagoras, Democritus, alii, relicta penu artium Graecia. non ad cultos solum, sed ad barbaros populos re regrinati sunt,incitante acri quadam cupidine discendi. Libri sane domi habentur , tractanturque melius. In doctori bus aliter esse , ratio ipsa suadet. Quae

enim illa tam felix regio , quae felici stima omnia ingenia includat 3 Quin sparsa ibia sunt, & Deo dispensante , sua cuique

terrae gemmula est, quae illustret. Missus igitur ad exteros a Proceribus , publicorum impensa sumtuum, die as. Martii anno seculi hujus tricesimo octavo comite perpetuo Johanne Henrico Ottio , Pro. sessore nunc apud nos Clarissimo, iter ingressus est , DEo in vota vocato: Adiit primb Genevam vicinam & foederatam,ac pietatis & Orthodoxiae patriae aemulam urbem. Docentem ibi praeter alios viros egregios, salutavit S audivit Fridericum Spanhemium, illud eloquentiae flumen, &omnigenae eruditionis ac scientiarum mmnium capax ingenium. Verum vix dum

rum mensium spatio ibi commoratus, Maij vicesimo sexto illinc discessit,& comitatus amilia Steinbergii Iurisconsulti famigeratissimi,peragrata, ac curiosa indagine non sensus & ad spectus quam mentis,lustra-

26쪽

ta Gallia, Flandria,Selandia dc Hollandia Groningae Frisiorum appulsus , eam ur bem sedem ac magistram studiorum dele git, & aliquandiu habuit. Excelluere tum ea in Academia Theolosi praestantissimi, maximaeque existimationis,Franciscus Gomarus , ille Arminianorum malleus . &Henricus Altingius, soliditatis, perspicuitatis, ct methodi ordinatissimae laude inclytus. Et Altingius quidem explorata ipsius sedulitate & ψιλι αῖ α incredibili ipsum patria charitate dilexit, & affectu tenerrimo fovit. Habeo ejus rei indices &testes literas ipsius manu ad venerandum Antistitem nostrum , Joh. Jac. Brettingerum hodie coelitem exaratas, ex quibus pauca excerpi non alienum ab instituto eriti, iiiverin, ita scripsit XXIV. Nov.

pollicetur,eum in caurissudiorum partib. ,rum

in Linguis Orientalibus , in quibus Praeceptore utitur Iudaο. Est non minus constamia ut oecontentisne studii , quam ingenii ac memoria excedentia commendabilis. In quo A edium

redimidium , qui anno 36O . Id borna instis tutione mea eri ta utebatur . mihi videre viae r , vobis auum polliceri ausim ; adeo omnia conveniunt. Sic ergo disina bene Itane

succrescent , quom paulo post cessiri satione,

27쪽

lampada tradere possimus. De quo Ecclesiae Risque publica nostra serio ct ex animo gratu tur. Ita de eo Theologus candida nive can didior. Usus est etiam ad Arabicae litera. tutae principia Praeceptore Matthia Pasio re, qui in eadem Academia Professorem egerat. Memini virum magnum, & qui in literis hodie nomen clari stimum habet, aliquot ante annos,cum eum Lugduni Batavorum inviserem, inter alia mihi conses sum esse, se una cum HoTTINGERO , aliisque Groningat Orientalibus Musis visse. Sed mitiverin illa, inquiebat, veluti aquila erat in nub siti. Interea dum ille Groningae secundo omnium favore studia sua igneo veluti ardore quodam prosequitur, Lei

da Jacobus Altingius, Henrici Filius, qui

hodieque Cathedram paternam maximo suo merito , & pari applausu omnium odinat, offert conditionem apud Virum Clarissimum, Jacobum Golium', Orientalium Linguarum, quarum causa in Oriente diu vixerat, Prosessorem peritissimum. Eam ut ambabus ulnis amplecteretur HoTTINGERus, author ei suit Altingius Pater. Et facilli ei persuasit obsequium, reputanti, divina veluti virgula contingere , ut op portunitate hac ungulari usus, suo , quodagrabat in Orientalia studia , desiderio satis

28쪽

satisfaceret. Sed & ipse Golius antehac, cum ad eum HoTTINGinus Leidae invisi ret , salivam ipsi moverat privato colloquio, quo i psum ad se invitavit, facta spe subsidiorum ad Linguam Arabicam non poenitendorum. Anno igitur Seculi huius trigesimo nono Groninga concessit Leidam , dc magni illius viri, Jacobi Golii tectum subiit, simul liberis ejus navaturus operam , simul ejus optac consilio usurus at penetrandum in secretiora Arabicae literaturae cubilia. Neque sua ipsum spes sesellit,uel destituit anxia expectatio. Praeterquam enim, qubdsors obtulit hominem natum Turcam, Clinius opera in Arabica & Turcica Lingua usus est: ipse etiamCl. Golius quam poterat per negotia, quibus concatenatis nunquam non circu; Vallatus est , facem in excolendis studiis Orientalibus adluxit. Habet Golius Bibliothecam Arabicam non tam typis exscriptam, quam calamo consignatam locupletissimam, quam, cum in Oriente versaretur, magno labore collegit, & monumentis adscititiis auxit. Haec HOTTINGERO ejus benevolo indultu patebat. Descripsit igitur suos ad usus intrahi eve tempus,quatuordecim nimiru mensum, quos Leidae commorando transdu

29쪽

16 I xit,Codicus Arabicos non paucos. AEquE enim expedith & prompte jam Arabice pingere, atque Latine vel Germanice didicerat. Fertur Golius Cornelio Hagar, viro Illustri , Legato per annos triginta Constantinopoli mλυγλωίω,aliquando fas sus esse , Hottingerum plures manu sua exiguo spatio descripsisse libros, quam alii per totam vitam sint lecturi; nec in orbe Christiano hac aetate quempiam se scire, qui in hisce studiis paria cum eo facere possit. Adeo fidem expertus est Graecanici illius proverbii. θεοὶ οἰ-ι τοῖς πονοις

πωλοῦνVM. Dii laboribus bona invendunt.

Caeterum inter labores hosce improbos neque enim tempora curarum & remisnsionum probE diviserat & saeviente hie mis inclementia, quam saepe gravissimam sibi eo loco degenti extitisse nobis Conquestus est, evitare non potuit, quin subinde valetudo , quam caeteroquin ei natura fit mam S constantem impertita est, insubtum aliquem , & ex insultu damnum pateretur. Anno seculi hujus quadragesimo primo Nobilissimus & Amplissimus D. Guillelmus Bos ellus delectus erat, qui Constantinopolin iter pararet, & ibidem Jllustrium ac Praepol. D. D. Ordinum F

30쪽

sungeretur. Is monitus a Cornelio Haga recens Legatione ea perfuncto, uti Hottingerum libi comitem, futuria a concionibus sacris, adscisceret; facile induci se passus est,ut hanc ipsi provinciam offerret.Hic Golius remis & velis id agitaverat, at conditionem illam , quippe opportunam rebus maximis, acceptam haberet. Etenim ea in statione facultatem ipsi adspiraturam sementem inter Graecos factam alendi, & pro virili sua curandi; multa Graecorum scripta ad vetustos codices conserendi, quaeque nunquam visa nobis sunt, scrutandi & perlustrandi,& in Ecclesiae Orientalis Historia aliquid desiderio ct laude dignum depromendi. Nam cum illa a plurimis primo a fundamento,uti necessum erat, repetita atque conscripta suo rit, paucissimos eandem perduxisse ad praesentem aevi nostri statum. Optandum autem videri, ut ab hodierna secundum si chas & ordines sacros constitutione exo

veniendae mirifch accommodata, & re trogrado passu procedat ad seculum prius. Etenim si vel prima ejus pars conteXeretur, & novam,& cognitu utilem atque necessariam futuram, & constiturum sic,quid

consit i & remedii ab Ecclesijis Orthodoxis

SEARCH

MENU NAVIGATION