Historia rerum gestarum a Brabantiæ ducibus. Authore Adriano Barlando

발행: 1665년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

21쪽

et Chroni, Brabantia Ducum. maxime obvia : docti inarum quoque repletatis cultrix, nec bello inutilis. Habet

enim (ut Poeta dixit) regio haec genus

acre virum : cujus Dux primus fuit Pipianus Carolomanni filius, qui uxore capt1 ex gente Aquitanica , Suevos aliosque Germaniae populos bello vicit. Huic tres fuere liberi : filiae, Bema de Gerreudis , quarum haec est postea in numerum relata Divarum : filius, Grimo dus, qui patremortuo Dux factus , reipublicae praefuit. Hujus viri consilio Sigisterius rex Franc rum, diversis locis in pauperum alim niam sacras aedes, & coenobia extruxit. Odio quorumdam interfecto postea Grimo do, soror ejus Berea, cum marito suo res Brabantiae aliquantum temporis adninnistravit.

Arni Pipinus successit hujus

nomini, secundus, & Dux Mabantiae tertius, qui He

stalli cognomen accepit ab Herstallo. Qui locus inter Leodium visebatur de Tm

inim, ubi ad Mosam fluvium idem Pispinus

22쪽

Chrongea Brabantia Ducum. 3pinus arcem extruxerat, in quam se quenter credo, loci captus amoenitate, se recipere solebat. Progenitoribus est hic o tus sanctissimis, ut praeteream alios, matrem habuit Beream, Gererudis divae s

rorem.

De Matrimonio ejusdem , S Liberis. PLectrudis mulier vitae sinctimonia in

signis, huic uxor data est. Matrimonii vinculo sic juncti, ac velut concatenati, b norum omnium radici concordiae nihil praeferendum existimantes, omnia sic eg runt, ut pax inter eos ec tranquillitas esset. Hanc pacem id boni secutum , ut ex eo COnjugio digna parente sit aedita proles: filii tres, Drago 8c Grimo dus, qui cum Christi esset fortis adsertor Dei, postea Leodii martyrium adiit ob Christi fidem, ibi sepultus in sede divo Iacobo sacra. Filius tertius fuit Silvius vir pientissimus, qui Se ipse se isti appellationem meruit. Filia Notburgis vocata est ; sepulchro illata Coloniae, miraculis claruit,quae res vitae innocenter actae, evidens est indicium. Omnium ex conjuge Plectrude liberorum funera vidit Pipb

23쪽

Chronica B abant, Ducum. De Bello ejus cum Frisiis. Ubernante eo res Brabanticas, Frisii,qui tum erant fidei hostes, ut suum . in Christianum nomen explerent odium, Franciam Orientalem ferro Ze igni late vasta verant. Pipinus igitur orthodoxae fidei propugnator acerrimus,ex suis delectu habito, aliquot armatorum millia contrahit. Nec longior inde mora, cum his copiis in Hollandiam transgressiis, Willemburgum, nunc urbs Trajectum dicitur, obsedit; multumque Ze diu ab his qui imius erant, strenue defensum, tandem cepit. In urbe jam capta vis ingens Barbarorum caesa est: hic primum subacti sunt Frisii, qui numquam antea didicerant rete no parere Principi. Eorum, quos armis d vicerat Pipinus, animas quoque lucrari deservare cupiens, Willebrordum, quem habebant ea tempora virum sanctissimum,huc

misit, qui clarissima Euangelici splendoris

luce, caecatos infidelitate populos illustraret, & gentem alioqui indomitam ad veri& unius Dei cultum accenderet. Adulte-

24쪽

Chronica Arabantia Lucum. sAdulterium ejusdem.

INcidit postea Pipinus in foedum adult

rii crimen, quod ipsum eo foedius est habitum , quo innocentius vixerat ad id tempus ipse. Alpiadis cujusdam nobilis 3c so ma excellenti mulieris pulchritudine capraseam compressit, & praegnantem haud multo, post reddidit; unde natus illi filius Carolus, qui Martelli cognomen tulit. Hunc Pi- pini amorem eo progressum invenio, ut ashuc superstite uxore legitima Plectrude, ab teram quoque matrimonio sibi junxerit ;quod factum in Duce cum Lambertus Mjectensium ad Mosam Episcopus reprehenderet : Dodo Princeps, Alpiadis frater, v ritus futurum, ut Lamberti monita secutus Pipinus, sororem ejus dimitteret, misit qui

sanctum virum interficerent ; noctii occisum invenio, cum aliquamdiu orationi imcubuisset. Hac de re sic habet Sabellicus in Enneadibus: Et Lambertus vir insigni pietate martyrio defunctus est, quia Pipinum increpuisset, quod Alpiadem pellicem uxori superduxisset. Alpiadis frater Lambertum

peremit,nec impune. Incidit nefariae caedis auctor in atrocissimum genus morbi, er

dente seipsum corpore suppliciaque sibi gidi A 3 nente

25쪽

es Orontea Arabantia Dueum. nente Graeci Finiriasim vocant,Pedicularis Romana voce dicitur. Apud eumdem adn latum invenio his verbis:Duas Pipino,Blom dus ait ,uxores fuisse; Calpiadem, ex qua Ca rolus, qui Martelli cognomen tulit, fuit g nitus 3 secundo loco Plectrudem. Sunt qui Calpiadem Plectrudi superductam tradant; non desunt, qui Manellum ex concubina, non legitimo thoro natum scribant. Tanta ubique Scriptorum laboratur inconstantia. De Morte ejus.

HErtallus, per haec quae dixi, & alia

quaedam in Galliis, cui Provincite gubernandae praefectiis fuerat, gesta, recurso vitae spatio, moritur anno principatus sui vigesimonono. Prius tamen quam dec deret , apud convocatos oppidorum prim res, filium sibi, his etiam amplectentibus, successorem constituit, qui legitimo in

m natus non erat.

26쪽

Chranua Brabantia, Ducum.

CAROLUS

MAR TELLUS.

De Praliis ejus, s Saracenorum Advem tu in Gallim , Item de Frisiis. AROLus hic Martessus, ro- busta fuit Ze ferrea natura ( unde cognomen accepit is Mariet enim lingua nos Thare hamar sonati quam in subigendis hostibus, egregio ostendit. Saxones primo victi ab eo, de imfestissimi accolae & rebelles s inde subacti lemanni, subacti sunt ec Suevi. Postea ab Eudone Visigotho Aquitaniae 3c Vasconiae Principe, bellum sibi illatum per Legatos

gessit. Ii cum exercitu Vasconum fines imgresti , cum Eudone, qui ad vim arcendam occurrerat, pugnaverunt. Proelio superatus Eudo, suisque diffisus opibus Saracenorum implorat auxilium, qui jam annos decem in Hispaniis agebant. Galliam per hoc tempus ingressi, Burde tam urbem vi capiunt, captam diripiunt , Christiani nominis odio saevitum est sine discrimine, in viros, in Seminas, in pueros: templa quoque tian-

27쪽

8 Chronis Brabantia Ducum. ditus eversa sunt omnia, de conculcata mni ulachra Divorum. Jam progredi eos ad diripiendum Martini Turonensis templum, variis ac pulcherrimis opulentum donariis , fama erat s Carolus igitur undique contra-etis viribus, ipse etiam Eudone, qui S racenos accersierat, in partes suas adducto , Turonum contendit, ad impiae gentis opprimendos conatus: nec multe, post concurriatur utrimque maximis odiis, animisque.

Utraque pars dissicilem hanc sensit pugnam, sed Saraceni etiam funestam ; proditum est enim fidei hostium, caesa hoc loco millia septuaginta. Tam inclita non contentus victoria Carolus , domitis Burgundis, repost mortem Eudonis, cujus adjutus viribus

Saracenos vicerat, Aquitaniae quoque mamna parte suis opibus adjecta, ad Frisiones tablo persequendos animum adjecit, qui pinpuli per id tempus nondum Christi fidem

amplexi erant. Huc devectus classe Ma tellus, omnia diripuit, omnia caede compi viti nulla neque sexus, neque aetatis ratione habita, subvertit statuas deorum, templa

ferro & igni dedidit.

28쪽

Chronica Arabantia Ducum. y

Carolum Gallia Legibus imperasse. HIiderim Francorum Rege morreo,

Carolus delatum sibi Provinciae totius imperium, & Regis insignia pertinacissime recusans 3 imperare, inquit, Regibus quam Rex esse malo, & in locum patris d . mortui susiecit in bertum, qui Hildericonatu major filius erat. Huic post quadriennium defuncta, subjecit Carolus fratrem

Lotharium, qui non ultra biennium regnavit. Postea Chilperico, qui cognatus erat Regum defunctorum, vi Ze armis regnum Cc pare Volenti, se cum exercitu objecit

Carolus, fuitque ea Chilperico infelix dia micatio ; qui sic victias non multo post L gatos ad Carolum misit, quorum ille ita placatus est oratione, ut regia Chilperico statim detulerit insignia. Huic postquam annos quindecim rerum potitus esset,quidam scribunt Theodoricum quemdam successisse: alii Theodoricum Chilperico in administratione praeponunt, & eos dicunt fratres fuis

29쪽

ro Chronica Brabantia Dueum. De aliis quibusdam rebis ab eo gestae V Icit dc Saracenos Carolus ante Avini

nem, quam Urbem tum illi occupavexant , duce eorum caeso Amorreo, qui ex

Hispaniis accurrerat, suis laturus suppetias. Gregorio Pontifice tertio, Lutprandus Longus Longobardicae Princeps gentis Romam obsidione fatigabat: in Leone ( qui Romanus erat Imperator nulla spes Pontifici cum esset, ad hunc Carolum in Galliis agentem datae litterae, quibus orabat eum Pontifex, ut laboranti Romae succurreret; Carolus Pontificis lecta epistola, posthabitis omnibus, cum Lutprando sibi amicissimo egit, ut pro mutuo amore abstineret ab Ecclesiae rebus ; quod Lugrandus, ne non omnia Caroli, hoc est summi amici causa velle re deretur. libentissime fecit. EX Do tempore Gallorum Reges urbi Romanae Apostolicaeque Sedi favere coeperunt. His multisque aliis parta gloria, Carolus jam senex viata decessit. Quidam scribere sunt ausi, damnatum eum esse, & nunquam finiendis tr ditum cruciatibus, quod assiduis exhaustus bellis, inclementer extorserit a Clero pec niam , ut ita procerum suorum rebus

consuleret. Additur a Scriptoribus Euch rio

30쪽

Chron ea Brabantia Dueum. DEO Aurelianensium Episcopo, sacris operanti, prima luce caelo repente delapsum e Divis unum id nuntiasse s sed haec cunctantiabus referenda, ne fides his coriae abrogetur. Plerisque enim stulte multa asserentibus, temete assertis, multi aliquanto stultius a cedere solent.

De Filiis ejud. IN Chronicis germanica lingua conscriptis, invenio tres Martello patri filios si pervixisse, dc filiam unam. Sabellicus nulla famentione filiae, diversus abiens, duos tradit filios ab eo relictos superstites, Carolomannum , cui maximo natu, ex patris db visione Austria& Suevia, Pipinum, cui Bu v gundia & Francia obvenerunt, Carolomaim num postea sponte religionem secutum, Romam venisse, ad Pontificem Zachariam, ab hoc sacris initiatum, monastieaque in lintum cuculla, Cassinense adiisse monast rium .Pipinum postea solum gubernasse. t victos ab eo Germanos, Aquitanos, Ze Al

mannorum gentem : moderatum & eum Francorum rebus, ut patrem.

SEARCH

MENU NAVIGATION