Persii Treui Ad librum de sero lactis Stephani Roderici Castrensis Lusitani declamationes, seu priuatae quaedam ac domesticae exercitationes

발행: 1632년

분량: 120페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

de Sero lactis. '

ichymica industria secerni posse , ne is quidem negabit, qui odio plusquam vatiniano hermeticam prosequatur , ne Riolanus quidem , qui hermeticis acre bellum indixit. nam purum ab impuro, Crassum a tenui chymica seiungi posse arte, nemo seni syncipitis negare potest. Quod igitur in fundo vasis lubsidet,

cum crassum sit,amariusculum,ac nItrΟ-sum,eas esse seri partes,quae a M esue ni-rrosae dicunt ut, omnino verisimile est: imo verisimilius multo,quam denuo esse genitas caloris v. . sed haec innuerim Potius, quam probauerim. opportunius cnim, deditaque opera capite nono, ubi quaeritur, an nitrum insit in sero.

Costaeus aduersius Rodericum m Mercurialem defensio. Perpensius Galeni locus a Roderico perperam

i acceptus.

CApvT III. NULLUM fere praetermittis Io cum Mercurialis laudandi, extollendi. neque sane id repraehendo, immo

22쪽

effero summis laudibus. Illud tamen a gre fero, non id te Mercurialis laudatione. sed Costari potius repraehensione praestitisse. sed, ut ut est, perpendamus, quae a Costaeo, quaeque a te una cum Mercuriali scripta sunt. Ille Galenum,& Mesuem, de seri qualitatibus discrepante S, componere contendens, ait, se

rum dici posse calidum, si ad purgandi

facultatem referatur, frigidum, si ad semetipsum, ad humorem &aquositatem suam. nam libenter perspicuitatis gra-Diogζ' Care cariss) Repraehendis haec re- tiplici praehensione e Galeno accersita I. simpl. nuis. 2. ubi scriptum est, medicamenta respectu naturae corporisque nostri statuenda, esse calida, v. g. frigidaue. Nam cicuta Cum humano corpore coparata frigida constituenda est,& fortasse summe Di

gidas comparata vero cum sturno, non Ira: cum nos interimat, sturnos alat, fere temperata eorum naturae existes. Verum quidem hoc, V.C. Veraque Galeni mens: sed pace tua dixerim) animaduertisti quidem quod in calce eius Galeni capitis scriptum est, optimeque, Vepostrema solent, id tenes memoria; sed quod in fronte eiusdem Galeni capitis scriptum est,omnino excidit. Aurranueri;

23쪽

de Sero lactis. II

aut saltem patere , ut quasi ex Ilio te ducam. Audi Galenum his verbis caput se- iis 'tcundum exorditentem, imprimis or maxime umendum estiudicandae faculta is expera mentum ab ea re, ad quam dicitur. ρquidem non protinus hominem refrigeret cicuta , sesumum refrigerabit. Imprimis, & maxime inquit Galenus sumendum est experimentu iudicandae facultatis ab ea re, ad quam dicitur: ergo non ab ea solummon omnino ab ea. Etenim etsi cicuta longe minus sturnum, hominem longe magis refrigeret ; A ex se tamen suapte natura frigida est. Quare puto, a re, ad quam dicitur, non omnino desumi qualitates medicamentorum , sed eorum potius definiri gradus. Vnde cicuta fortasse summe frigida erit homini, sturno vero quasi temperata i cum hunc nutriat, illum interimat. Itaque non euertis Co- stati conciliationem istace Galeno a te deprompta auctoritate: immo nolens inscius eam fulcis multo firmius. Cete- rum reuera Cost eus ad Melaena ea fere affirmat, quae tu eum negare dicis. Lector, si lubet,vide locum, vide Galenum a Costaeo ibi expressum.

24쪽

PerA Treui Exercit.

Vnde sero purgandi facultas ' Num

ex butyro ' Euanam ratione ac miserum purget '

LOuc ε' maius, sed amicum, mihi

dissidium hic tecum est. Eam, quae sero inest , purgandi vim e butyro contendis emanare: ego, non e butyro, contendam : primo quidem Galeno &Me sue, mOX ratione demum experimentis. Hisce tribus quasi tripartito agmine munitus, tecum ita congrediar; ut tu aut victus mihi manus dare cogaris , aut saltem fuga salutem petas. sed concurramus,leuis primo armaturae milite. Galenus 3. de alimentorum facul. I s. si quis,

inquit, ex lacte, lapillis, ferri sue ignitis

serum absumat, interire ait purgandi facultatem , alui cohibendae vi accersita. Verum quia lac, omni sero spoliatum,facile in stomacho cogitur in caseum,prOpterea aut mel, salemque adiungit, aut superinfundit aquam. Quia vero non nemini mirum videri poterat, Galenum ω antiquiores, eo sedulo incumbentes,

25쪽

vi a lacte adimant aquam propriam, aquam tamen, quasi pristini consilij pertaesos, lacti affudisse, proinde subdit Galenus, Non enim humiditaου est , quam fugiunt , medici antiquiores in hed acrimo- '

niam, casus occasione lacomne aluumsubducit.

Itaque lac ex Galeni sententia a sero mutuatur purgandi facultatem: a sero, inquam, hoc est, ab eius acrimonia, non humore, &, ut ita loquar, aquositate. Haec autem acrimonia quidnam sit,quibusue insit seri partibus,tu,aut alij viderint. Nolo enim impraesentia tibi vel litigandi, vel tergiversandi ansam praebere. Illud omnino affirmo, eam nou esso butyrum , neque.butyro haerere:ac proinde non ab hac serum purgandi facultatem accepisse. A quonam igitur ρ Α nitrositate, si credimus Mesuae; ab acrimonia , si Galeno. Te vero, qui neutri Credens e butyro eam depromis, philosophantem audiamus, audiamus nouam istam tuam subtilemque vrsδξιν ; serum, inquis, cum aquea sit substantia, immo aqua ipsa, ex se nullam habet purgandi vim: ergo ab alio quopiam eam

mutuetur necesse est non a caseo,ergo abutyromam pars in lacte praeterea nulla. Sed,amabo te, mi Roderice, quidnam

26쪽

1 Persi Treui Exercit.

tibi vis seri nomine Conueniamus pri-mb de re nomineque . Humorem ne &liquorem illum, e ceteris lactis partibus seiunctum Nimirum. Cur hic ex se purgandi vi non polle et Quia pura, inquis, est aqua, pura puta. Hic sine te aucupatus sum,nec profecto euades ab aucu- 'pio: nam vere Ouid. de Decidit in cassespraeda petita meos.

Humor ille pura est aqua, ex se ad purgandum inepta, admisti butyri benestato

purgans, Vt ais At si ita, cur idem non praestabit elementaris Vulgarisue aqua eodem permista butyro Mehercule butyri guttulis cum aquae amphora propinatis, uberrima expectanaa tibi esset purgatio. & omnino expectanda, si de butyro, seroque ex animo scribis. Etenim nec aqua seri quicquam impertitur butyro, quod idem elementaris impertiri nequeat ; nec butyrum seri aquae, quod idem purae putae nequeat impertiri. Dices , hoc intereste inter esementarem & seri aquam, quod haec acris sit,ex Galeni sententia,ex Mesue nitrosa. H qc Aristo- exuillatio est mera cauillatio, Necvman Exe--rrbi erit Hermionis vice. Nam velim chivi dicas, aqua lactis purgat ne huiusmodi

27쪽

de Sero lactis. II

aerimonia, aut nitrositate si purgat, ergo aliunde sero purgandi facultas, quam ex butyro: sin minus: ergo nihil interest inter vulgarem &lactis aquam. Neque dicas; purgare quidem,sed infirme, addito vero butyro, valentius ; quia hoc

nouum est commentum, tuo non adscriptum commentari, imo ei omnino repugnans. Iam vero visne clarius intelliis gere, serum non ἡ butyro purgandi fa- Cultatem mutuari considera bubulinum lac,considera asininum. Quod nam ex his ad purgandum ad soluendam aluum semper intelligo in valentius, hoc, an illud Z hoc mehercule . nam non Galenus modo hoc eligit, quippevalentius,

illo posthabito, quippe infirmiore 1 sed

omnes omnino Medici. At hoc minus butyratu, illud multo magis. Non ergo butyro purgat serum, sed sero, hoc est

sua, non aliena vi S facultate. Praeterea Medici omnes consueuerunt a qua tu consuetudine nullo modo abhorrere debes) ut sero purgent,diligenter illud a butyro separare. Hoc sane aliud esset nihil, quam,si vera scriberes, omnem sero purgundi facultatem adimere. At illi eo felicius purgationem fumram expectant, quo diligendius se-

28쪽

15 Treui Exercit.

rum non solum a caseo, sed etiam a butyro abstrahunt. Sed, si me amas, paulisper attendamus Galenum. Lae asininum magis aluunt subducere, quia serosius, ait Φ Α cutor. Io 9. 3c 3. de alim. facul. Is .inepte : quia butyrosius dicere debuisset. At reuerkn5 butyrosius,sed serosius id est, butyro omnino contrarium. Ergo falso, nedum inepte. Hac ratione ludificare liceret praestantissimu virum, Principem senatus nostri nam Hippocrates perpetuus

est Medicinae Dictator si vera scriberes. Accedit, quod emplastica butyri vis est

ex Galeno v. simpl. at ex eodem cap.V. lenta haec crassaq; sunt, obstruunt meatus, facile firmeque adhaerent, segniterqς extruduntur. ac proinde vel inepta, vel non ita, Vt tu praedicas, apta ad purgandum. sed haec tua sententia fas sit loqui Nata infelicibus auibus, adolescere non

potest ; mihi crede, ἐφή, & pene

dixerim, φαρμ ων Iam vero audio, qui obiiciant,me destruere quidem doctrinam tuam, meam vero non construere. si serum butyri beneficio non purgat, qua ratione purgabit, quo adminiculo Nullius : aqueo tantum suo humore, sua tantum acrimo

29쪽

de Sero iactis. I

nia,sua nitrositate. Ergo abluendo, tergendoque, velli cado,stimulando. Num etiam elective , ut vocant Z Anceps haereo, & in portu , Vela facere non auindens ι septimo tamen huius opellar Capite vela vextis permittam Hippocratis auspiciis, lenissima eius, Ut spero, aura

prosequente. Interim ad caseum tuum recentem accedamus hilari animo, auido palato. Iuras aluum ciere recentem caseum cum melle sumptum promulsidis loco, ante alios cibos, idque butyri admisti beneficio .Fieri ne potest,ut tantum tribuas tuo isti butyro, ut vel guttam, quam in recenti caseo expiscaris, aluum soluere credas Mehercule si butyri loco tantumdem thabarbari, ac fere etiam scammonij insereres recenti caseo , Vix eam, quam tu de butyro spondes, purgationcm patraret. Caseum recenter coactu,si sumatur ante alio scibos cum melle, purgare aluum scripsit Galenus. Fateor. An proinde quia butyra-

tum ξ Minime gentium; sed quia mellitum. Cascum comede recentissimu absque melle, satia te, ut Auro Crassus sabsit, non ex animo) recenti caseo, ita fiet, ut te doctus , Caseoque ipso admonitus,

ab istac tua sententia iri nostram disce

30쪽

18 Persi, Treui Exercit.

das. Mel autem aluum subducere , notissimum est. Audi Mesuem de sero loquentem , sed cum imbec.stum sit ad purgandum , cum melli sumptum sanguinem potentius purgat. sed quae Galenus 3. simpl. 14. de Ru succo scriptum reliquit, aptius quadrant melli, recentique caseo. Ru succum sui omnino caseus) aluum adstringere ait Galenus: mistum vero melli eamdem soluere. Dubitandum ergo non est, quin recentis casei alui laxandaevis in mel sit referenda. Sed ad butyrum, ad caseum Placentinum , Parmensem, ex Hollandia, Bel giaque aduectum caseum velim , mea Caussa,attendas. Hi aluum subducerent,& fere diarrhoeam concitarent, si ea esset casei butyrati vis, quam praedicas. nam adeo illi butyrati sunt, ut scissi,butyri guttulas fundant. . Ceterum, V.C. est, cur multi tibi gratias agant, meo iudicio, aut habeant. Magnam enim tu ab iis qui segniori aluo praediti sunt, gratiam iniuisti praestan.

tem eis suppeditans soluendae alui medicinam. Maiorem certe ab iis, qui praeterea gulae indulgent, cum non modo praestantem, sed gratam etiam, palatoqς suavem eis medicinam apponas. Omne

SEARCH

MENU NAVIGATION