Persii Treui Ad librum de sero lactis Stephani Roderici Castrensis Lusitani declamationes, seu priuatae quaedam ac domesticae exercitationes

발행: 1632년

분량: 120페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

de Sero latitis. 'F

saltu. Nauigas Oceanum, sed minus tuto, imo periculose . nam, reflantibus philosophiae austris periculum non mediocre est, ne ad scopulos allista doctrinae tuae naui eius non mediocre facias naufragium. Sed spectemus hanc nauigati nem tuam , quo cursum dirigat, quem portum teneat: siue potius nauale ce tamen, quasi extremam triariorum pugnam spectemus: Taniam, inquis, aq maris non vιique simplici di Eatione datiememcι . Ex quibus concludis, serum distillatione non reddi mundius,puriusue. non calidas, non satiras aut nitrosas partes exuere. sed Linum lino nectas, num .

Lusitanus es, hoc est, rei nauticae pe- ebus. ritissimus: esse profecto deberes, si Lus1- γtanus. Qui, longa, minimeque portu Oti nauigatione suscepta, haud raro aquae dulcis caritate laborant, quaedam habent vasa , e nescio qua terra lignove constructa, quae vacua obturataque in mare demissa breui implentur et permeantibus nimirum in vas per caecos illos 3 1eatus tenuioribus aquae partibus, crasitoribus ingressu 'prohibitis. Hoc, quod nostri temporis nautae, aut terreo, aut ligneo vase praestant,e cera confecto Lib.

praestabat Aristoteles .Quae per haec vasa

Parci

112쪽

Persi' Treui Exercit.

Arii I. permeat, aqua dulcis omnino fit, pala- Δ ... toque suauis. Quinimo scias, eandem maris aquam decoctam & .refrigeratam usui esse ad potandum : quia nimirum Decoctione terreum salsumque partim subsidet, partim attenuatur. Accedit, quod e lana, lateribus appensa nauigiorum, dulcis humor exprimitur. Et mare argilla percolatum amittit salsuginem. sed hac in re consulendus est Medicinar& Philosophiae Dictator perpetuus, Ci-que omnino acquiescendum. Eius haec sunt verba lib. de Aere, Aquis, & Locis, Area, talea leuissim. unt, ac dulcissima. ut Com. primum enim sol, quod tenuissimum ess leo , ,r s tmom aqua , educis , ac sursum rapit. ate Pio- Clare autem hoc i m mare facit. quod enim pristi me septim es , istic relinquitur; quod vero tenue poeaeum es set Uum rapit. Haec omnia V. C. si quinque attendas , omnino x ingenu ε fateberis b- distillandam maris aquam simplici di-νiesim.' stillatione dulcem euasuram, palatoque

et Poea suavem.

-- lem naiος potius esset: quo bibito piseeod e dissentionis nostrae aboleretur memo-g- ria, reconciliataque gratia, ἀλκυονιδας duceremus dies. Vale. Romae I 63I. Haec

113쪽

de Sero iactis. 'THaec habui , Triumuiri sapientissimi, quae in Commentario C. Philetij dua

bus hebdomadibus animaduersi, volanti ad vos nedum currenti Calamo scriberem.Vos, quibus, tanquamasculapio prognatis , commissa nostrae reipub. salus , creditaque est, ut haec scio) ad Communem Vtilitatem,commodumque . referetis , ita pervelim, ut si quando urbaniuscule lusi, aut castigaui liberius in deteriorem id nunquam accipiatis partem. Non enim eo me gloriae cupiditas adegit, ut alieni nominis ruina ad amplitudinem spicndoremque mihi viam sternerem. Valete Romae Cal. Octob.

DDCXXXI.

. Ab immodestia etindicatio.

NVnquam putaui, tam arctos esse,&angustos modestiae fines. paulo eos patere latius existimaui semper, NI existimationis specimen,cum sese mihi obtulit occasio, libere dedi. Itaque siquando hac in re peccare visus sum, sic habeto, Non tam impudenti mihi id a scribendum, quam, quid dicere videatur Jenitin ignoravi. Quinimo & illud eximit me a

114쪽

culpa, exemplo id fecisse: exemplo, inquam, eorum omnium, qui huius generis scriptionem aggressi sunt, Libauij, Si gonij , Scaligeri, Neandri, Santo relli; imo religiosissimorum hominum ac modestissimorum Iesultarum , quos contra Peseettium scribentes patio Pulveris inscriptus liber est cxuisse diceres moderationem modestiamq; bmnem. Nihil dicam de Sigonio, qui Robortellum tam male accipit, tam varie agit, distrahit, diuellitque, ut non sine admiration GF mendationum libru legere queas. Ndihil de Robortello, qui adeo acer est in

Erasmum, Alciatum, Manuti Um,Muretum, Caste luetrum, Ut culicu naturam,

quae ad dulcia non aduolant,sed petunt acria duntaxat, induisse videatur. Praetereo Santorellu , e cuius libro si demas a quuleos & querelas , schedula potius, quam Volumen crit. Missum facio Libauium, qui rudem iroinm gnarum neptum,

ridiculum, amenIem, detirum, mama cum, ap

pellat Riolanum. Praetermitto Scaligerum, qui Cardanum appellat audacem, turbidum , lutulentnm um , prauum, in fiam, riaeculum, ambitiosum, inconstantem, ineptum, inconsederatum, confusem , nequam, arbarum i vacillantem crassem, tardum, in m

115쪽

stum, rudem enebriissem, impudenum, iarum. Eiusdem doctrinam monstruosam, vacillantem, ignausm, lacunosam,rnanem, mancam , absurdam, impiam, ambitiosam, falsem, Amseram, inconsideratam, 'rigidis imam , =u- confusam , impudentem, Nuram, ρ ι

mam. Quid dicam de neoterico illo, qui aduersus quemdam senem medicsi scribens , ita librum inscripsit Deliramenta hamophobi) si inscriptio ipsa, quar Vt Do-Csam non selum crimine,sed sussicione criminis vacare debet, contumelia es quia de scriptione, volumi neque sperandum vel timendum potius Quid dicam de Riccobonico, Grucchio, Aleadro, Schi oppio 3 quid de Romanis ipsis, hoc est, de antiquissimis illis, sanctissimis, prudentissimisque viris; qui eo sedulo incubuerunt omnes, ut adolescentes statim atque praetexta toga depossita, virilem - sumpserunt, accusando viros nobiles,

honoribusque functos ad gloriam sibi

, aperirent Z sic L. Crassus Princeps in eloquentia C. Carηonem c sic M. Ci. cero C. Verrem; sic M. Caelius C. Antonium Ciceronis collegam accusauerat. Hos omnes , ceterosque quotquot Cx

Latinis, Graecisque sunt, praetermitto breuitatis studio. unus ille Andreas Eu-

116쪽

daemon-Ioannes mihi sit instar omnium, quem velim, isti religiosuli & vere fastidiosi aequo animo diligenteque attendant, spectentque scriptoris personam, qui Catholicus est, Religiosius,& Iesu ita; quid scribatur, quave de re, hoc est, de religione, de Sanctis, de Christo; aduersus quem scribatur, aduersus haereticum maximae tum doctrinae, tum aU-ctoritatis&existimationis apud Reges: quem irritare acerbiori scripto , quam periculosum sit catholicae fidei, quamq; perniciosum , notius est, quam Vt a me innui debeat. Ex sexcentis prope locis, quae obiter notaui, nonnulla hic adscribam i illud prius si monuero, me non ideo proferre huiusmodi loca, quod eadem ego, vel simillima in Lusitanum scripserim 1 sed ut mea potius ex iis innotescat moderatio modestiaque.Nam . in meo Commentario nullas unquam iniurias, nullas omnino coninmelias, Calumniasque, aut obtrectationes reperies ι sed quaedam tantum dicteria,urbanitates & iocos : quae non solum patitur genys hoc scriptionis,sed quodvis aliud, longe diuersum, longe modestius. Neq; existimes s quod plerique inepte a pueriliter putassit unumquodque scribendi

117쪽

genus laudationes desideτare δc praeconia: quia sicuti, quoad stilum pertinet, diuerso modo historia scribitur, atque dialogo: diuerso epistola, atque oratio; ita apologia , quod facit ad scribetidi rationem, diuersὸ scribenda est a commentario , vel simili. Et quemadmodum satyra, exempli causa, stilum requirit

liberum, atque solutum, Vitia reprehendentem. carpentem mores, in maledicta interdum , dc quasi in obtrectationes pronum ; ita apologetica, & censoria scriptio iocos amat , urbanitates & dictetia: quibus nempe aduersarii lepidδConcinneque refellatur opinio, propria Comprobetur, inseraturque facilius in lectoris animum. Quod non animaduertens Medicorum vuIgus, non solum omnia eodem stilo scribenda putat, seque optimi scriptoris munere functum pueriliter existimat, si, iocis & urbanitatibus posthabitis, praeconium aduersario appinxerit; sed etiam inscite de inepte vituperat, quae ex arte, &doctorum virorum praescripto scripta sunt. sed haec απαρερμο dixerim, Eudaemon- Ioannem, Lector, velim legas, in refutatione Exercitationum Caiauboni: de quo plura non disputo : nam haec bono

118쪽

Facilique homini satis; fastidioso&pervicaci plusquam satis.

Sed Candide Lector, quid multis

opus est quid exteros accerso ipse Ro- claricus a Castro,in quem nos acerbius

culos esse putant fastidiosi, hic praesto sit, suamque dicat de modestia sententiam, verbo & scripto eam attestetur. Lib. a. Meteor. Microcos cap. s. Capi- uaccium, praestantissimum omnium nostri temporis peripateticum, eximium- eap. s. que medicum, Vaccini capitis hominem Lib. 4. appellat. Montanum Ignavum, Claudi-LI ά. num turpiter Galeni mentem inter- Asiti, pretantem , Io uberti Pontij que scri- hi ς pta, Non sine riseu excipi posse. Licetum quem virum Dij bonil tam ii nostri or-Lih- 4- namentum M decusὶ Insanire libuit hunc Miero. hominem. Quid Non Italos modb, Galeos α. losque , sed ipsos Hispanos, de quorum inh ' obtrectatione vel patria pietas eu tem- Lib. id perare debuisset , maledictis laeessit. p Franciscum Vallesium, clarissimum il-Iν. . lius gentis lumen, doctissimum pruden- Lib. ως 1 tissimumque senem Insanum appellat. e. ii. Quid i Aristotelis prolatum indignum esse ait, quod inter Philosophos versetur. Galenum pervicacem appellat, proteruum, pertinacem, turpiter philosophantem.

119쪽

de Sero lactis. io 3 Ceterum huiusmodi conuicia sicuti omnino damno,& longissime a meo scripto' exsulare iubeo; ita iocos & facetias amo, laudo & in apologetica atqi cesoria scriptione tanqua lepore quendam & salem desidero. Immo,ut sumus ille ingenioruapex Iul. Caes. Scaliger dicere solebat. Puemadmota conuiciu mmcra verboru es, ita ioci flendorferri orations. B latere t igitur, obstrepant, utque canes lunae splendori latrent quicunque vel pingui crassaquentinerua, vel malevola de iniqua perui- Cacia rectum a prauo, falsum a vero diiudicare nesciunt. Mihi certe sat essis videtur , modestique scriptoris munere videor plane functus, si in hoc scribendi genere iis omnibus modestior fuerim, qui boni scriptores, qui candidi,quique religiosi esse censentur. Quod si quis eo nomine immodestiae me accuset, quod iuuenis senem reprehenderim ; is sciat non tantum senectuti tribuendum, ut ea quasi nume aliquod persancte augusteq; colenda sit. Vulgatu enim esse debet illud Plutar. In sola ssaria expedit senescere. sed stra cano Irrigae, ut dicitur, fabulam narro. Itaque Manum de tabula: Cum

haec trepeto) bono facilique homini saxis , fastidioso de pervicaci plus qua satis. FINIS.

ti a

120쪽

Privilegium Regis Christianissimi.

. . .

CAutum Privilegio Regis ne quis in

suo Regno aliisve locis suae ditionimbiectis intra sex proximos annos Pres Treus ad librum de Sero lactes, sec. absque Sebastiani Clamoisy Bibliopolae Pari- sensis Iurati, permissu, imprimat aut diuendae a die publicationis horum exemplarium: qui secus fecerit, mulcta indicta prout amplius in diplomate Regio Continetur, mulctabitur. Datum Parisiis.

. . . . .

SEARCH

MENU NAVIGATION