Caroli Patini,... Introductio ad historiam numismatum. Antehâc Gallicè bis edita ; nunc Latinè versa, & novis accessionibus locupletata

발행: 1683년

분량: 339페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

1os His TORIA ' Cap. innotescerent. Indicto quidem utar silentio , quo praeterquam quod impiarum artium , Vanarum fraudulentarumque sum ignarissimus, Ibidi meo eripiam, quam lubenter susciperet calumniandi opportunitatem.

In describendis numismatis, qua aU- reis qua argentei sis hactenus versati, tandem ad aereos delabimur, quibus &suum constare debet decus & pretium, quibusque tradendis eo lubentilis ins simus , quo plus ad historias veteres illustrandas faciunt. Ut ut enim aurea & argentea suo se pretio commendant , sulgidoque splendore oculos perstringunt , Operae tamen pretium est longe maXimum , etiam ab aereis rubiginem abstergere,. & quidquid latet antiquioris & rarioris monumenti, in lucem protrahere. Etenim avaritia omnium sere

132쪽

XV. NuΜIsΜATUM. I temporum in aurum & argentum desse iente, parcitum tamen aereis ob meis i vilitatem, aureis & argenteiS, caeco vulgi, in spem lucri intenti, errore colliquatis, aerea magno numero nobiS residua facta gratulamur, & uti pretium illa aiboluit , ita hujus materiae vilitas ab interitu, vindicavit : quin im, inscriptionum elegantia plus videtur dignitatis iis conciliasse, quam aliis pretium etalli. Nihil hic mihi vel impudentia excidit, vel praeconcepta opinio sinistri dictat: certa loquor, quae certiora facient Virorum litteratorum consensus , & quae . jam jam dicenda veniunt.

Sunt itaque Numismata aerea omnium, ut antiquistima, ita & veneratione digni sima, eo quod aurum & argentum: non nisi post usitatum diu res, in usus. dicam an abusus, introducta videntur jam dudum enim & vere Poeta, Nullam crimen abest, facinusique libidinis ex qu' ' Pauper os Romana perit. E 6 Roma-

133쪽

io 8 His ToRI Α' Cap. Romani aere utebantur, ab Urbe con-Jta, quod aestimabant ex solo ponde re, nullii signata nota cujus testimonium frequens tradit Livius; Ejus sunt haec. verba lib. . Indicibus X millia aeris: gravis quae tunc deliciae hiabebantur clec Et Plinius L . . c. r. . pariter ac Festus, . de pondere librae olim a Romanis imminuto , Populus Romanus pressas aere

alieno librae pondus imminuis, is ut asses tantario pondere ferirentur , instit it , ita quinque partes factae lucri, dissolutumque

M alienum. Resum Rom. Lxtus Servius Tullius, , ovium boumque essigio pximus aes signasse a Pud eundem Pli nium legitur L I 8. c. 3. sunt qui primum aeris signati auto . rem Ianum tradunt, gemina conjecturae sulti s altera Athenaei, M. I 3. c. 19. Panum ferunt primum aereum numisma gnasse: . itaque complures ex mari , S

cistae , Italiaque civitatibus- m altera n

musmatis parte faciem bicipitem, An altera ivei .pontem vel coronam mel navigium Λltera Macrobii M. I dem pene ad se- rentis.

134쪽

XV: NUΜIs ΜΛTUN. IC9rentis. Alii Lactant. ib. a.) primum aes signatum a Saturno repetunt, qui mars in Italiam devectus, navim illameteri , memoriae gratia, insculpserit, faciemque illam bicipitem, quam nos Ja no adseribimus esse Iani pariter ac Saturni contendus, C. Sed dubiae hae conjecturae: nobis potius cum Ovidio

videtur uis. i. aes imagine Jani issi posteris signatum in honorem Dei sui

beneficis,

At bona posteritos puppim signavis in aere Hospitis adventum testificata

Cur antiquum nomisma ab una parte Pambifrontis imaginem ab altera navis aut puppim aut proram in Aulptam habeti An quin vulgata est opinio, . in honorem hoc fit

Saturni, navigio in Italiam advecti. - hoc ei cum multis aliis es commine r namyonus quoqua Evander ict citaveru mari in Italiam appulerunt: Et D. Au

135쪽

Ho H I s T G R I Α Calainonem facit, in quo sublata in aerem moneta, chim in terram resiliasset, antica vel postica sui parte victoriam rite conjicienti portenderet , quam Vel ca-- pite vel navigio indicabant. Illum eundem mutatis solis nominibus, Obmutatos typos, usurparunt Galli crota dr

Ausim asseverare, quidquid est Cunctis Numismatis aureis & argenteis e pressum , id omne in aereis signatum reperiri: Excipitamen velim eOS, quia bis mille annis periere, & nonnullos . quos mihi habeo, . singulare quid exprimentes , Deo bene fortunante , cum tempore . divulgandos. bl ille contra aereos numerare valeo , qui in . aversa

facie diversum quid ab argenteis & a

: Toto illo tempore, quo Graeciae urbes Romano Imperio paruere, aereorum nummorum , ingeniosis inventis illustrium , ingens numerus suit procu-sus: Rarissime unus vel alter eX argento, nullus prorsus ex auro cusu . CO-

136쪽

ioniae constitutae & renovatae in aereis plerumque ne dicam Unice, signantur,. ut G cographia antiqua penitus ignoramur, nisi sereorum numismatum plus.

quam septem millia indubitatae fidei

indicia ex monumentis exstarent. Numismata ex modulo maXimo omnia , paucis exceptis, ex aere sunt: Pepercit heic auro & argento vel ipsa Graecorum & Romanorum , alias ad luxum & supcrbiam composita, magnificentia. Neque Vero eXigua moles nummulorum aureorum & argenteorum non erat diversarum figurarum

distincte & omnimode signandarum capax , uti: contra seret Numismatis grandior serma quaelibet admittebat argumenta, quae quidem ingeniosa vis a. Diversas de pretio horum Numismatum aereorum sententias conciliare, hoc opus, hic labor sorer. Temporum series, ingruentes Reipublicae, pro temporum injuria necessitates, & sorte quorundam magistratuum sive aequitas sive avaritia, pretium modo augebant,. modo

137쪽

m2 H Isaeo RIA' cap. modo minuebant, . pretio nummi , per appositum charaeterem , designato. Et quamvis omnia, tam cXacte supputari non possint , constat tamen mCn tam, quam a suo pondcre assem libralem vocabant; sui ste omnium maximam. A-

us de QR) In corpore juris, duodecim leguntur aestimationis seu pretii d signationes diversae, quarum quaesi bcti fortasse monetae peculiarem speciem constituit, globulis seu punctis inter

Sextans Uncia..

.valebat

X I. uncias2. X. uncias. IX. uncias. VIII. uncias.

I VI I. uncia ,

VI. uncias. V. uncias. IV. uncias. III. uncias. . . II. uncita. u. unciam.

138쪽

XVI. NuΜIs ΜΑΥUΜ. m3Nos dividimus monetas aereas pro magnitudinis diversitate in eas quae sunt ex aere minimo, , medio & magno. De quibus sigillatim ut & de nummis ex maximo modulo, quos Galli MedarissimVocant, rectilis tamen inter Numisma. in , quam monetas reserendos.

M Nmnisinaris Romanis ex aere minimo

Quamvis magnitudo pulchritud

nem & decus rebus conciliare videtur, minutiores tamen hi nummi pro majoribus minime sunt contemnen

di, modo typi elegantia iis sint pares, quo ipso & pluris saciendi, si quod in

magnis est rarum & pulchrum, in par-Vis tanquam per compendium , artificio majori, exhibetur. . Fatendum, non posse eos per integram seriem temporum deduci , ut medii seris numisin tibus adjungere necesse habeamus; al

tero.

139쪽

o HIs TORIA Cap. tero nummi genere alterius desectus, Mutua quassi oper3 , supplente. Pretium quod Magistratus Romani iis con stituerunt , non usque adeo ad amussim exigere licet: multa sunt, quae tenebras Offundunt, ut quod in variis proVinciis, mole, pondere, typo, & d lineatione varii sunt percussi. Graecia' hujus generis plurimos produxit chara ctere , typoque illustres: unde quod

exigui erant , facilius in exicras i*giones transpoi tare licebat quam majores, ex aere scilicet mediocri & magno. Stupenda nobis superest vis eorum, qui a temporibus ultimorum imperatorum cusi sunt, a Postumo scylaci ad Heraclium. Aurcliani, Probi, Constantini M. Helenae, Crispi, Constantii, Gratiani, aliorumque nonnullorum adeo frequentes ubique Occurrunt, ut Vix alii plures conspiciantur: Ut in eam opinionem descenderim, factum fuisse, ut, auro argentoque omni, diutinis adversus Gothos aliasque genic barbaras bellis, exhausto , minutiore

140쪽

XVI. NUM ISMATUM. II hi nonnulli aerei, facti sint necessarii, argentei vero & aurei adeo rari ut nunc majoris habeantur, quam Vulgares, qui in ipso Imperii flore etiam longe ornatiores prodiere. Diversitatem sabricae & delineationis numismatum ex aere minimo exhibeo, exemplis duobus infra positis: Quorum superius, idque satis tenue, imaginem Agrippinae matris Neronis, sertum manu tenentis, refert, in quo distineth

apparet papaveris nos inter duas spicas,

SEARCH

MENU NAVIGATION