Historia chronologica rectorum Collegii S. Martialis Avenionensis. anno 1688

발행: 1688년

분량: 94페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Statuto secundo praecipitur ut adsit in Collegio qui vices Rectoris gerat, seu Vice-Rector. Quod institutum superioris dumtaxat saeculi proprium est, non temporum Iacobi Abbatis qui Statuto X I. eorum quae ab ipso sunt edita anno 1383. sic praecipit: omnes erant f.b obedientia Prioris de Guillulra, secundario fών

obedientia Sub Prioru infuturo. Ergo neque Sub-Prior erat quisquam , tantumque abest ut anno I 37s . Vice-Rectoris munus statutum jam esset, ut ne quidem anno I44O. extaret, cum Oddo Abbas litteras quas ad Aventonente Collegium dederat, Sub-Priori, Sacristae, caeterisque Collegii Monachis inscripsit. Subjicio permulta quae Statuto tcrtio leguntur absurda. Primum Sacristae munus jam eo tempore institutum fuisse affirmat, quod non affirmasse solum , sed etiam probavisse oportuit. Quo enim pacto ibi Sacristam ullum putabimus fuisse, ubi nullum omnino Templum fuit 3 nec vero esse potuit cum Diplomate diebus ante tredecim promulgato, exaedificandi Templi a summo Pontifice Abbas petierit concedi sibi facultatem, quod primum construi coeptum est post annos circiter decem ; in Tabulis enim quae in Procuratorum electione consectae sunt, qui expeditioni Litterarum pro Sorgiensi Prioratu interesse debebant, legitur, haec gesta sunt in Eeelesia sancti Martiatu qua de novo eonseruitur. Deinde , quod etiam hebetioris stupiditatis est, ibidem Sacristae demandatur ut curet lampades duas, primam coram Sacrosancto Eucharistiae Sacramento , alteram ad D. Joannis Baptistae Sacellum inextinctas servari. Illud Sacellum tamen anno Iqor. aedificatum est annos octo supra viginti postquam Statuta illa condita sunt. Petrus Borreri Camerae Apostolicae Clericus moriens reliquit unde illud extrueretur, pecuniam subministravit negotio cum ejus administrator Ioannes Limosini, ut liquido apparet ex acceptae pecuniae Tabulis. Eodem in loco onus imponitur Sacristae in cereorum , facum , olei, aliarumque rerum sumptus pecuniam suppeditandi. Constat, tamen Sacristam eum saltem quem primum Collegii Tabulae memorant ad annum I o. sine ullis certis redditibus annuis fuisse, donec paulo post attributus fuit Sacristae D. Stephani de Sortibus Prioratus. Sed demus extitisse hoc tempore Sacristam aliquem , qud reipsa nullus fuit:

ut manifesto evincatur illius nequaquam fuisse cereorum, oleique sumptus facere, recognoscantur verba Begonis Rectoris cum Parisios proficiscens , quo loco Collegii res essent recensendo 1 Habeo etiam, inquit , continuo facere Aversas alias expensas , de quibus non fit aliqua mentio superius, ut funt intortitia , candelae, oleum pro lampadibus, m aha necessaria pro Ecclesia. Rectoris igitur ea cura fuit, non Sacristae ; cum Templi pars inferior eo tempore vix esset ad arcum alterum

a primo perducta. Jubet Statutum I V. Monachos omnes interesse sacro de Beata statim post publicas preces quas Primas vocant celebrando. Cujusmodi consuetudo cum nulla extitisset antea in Collegio S. Martialis ad annum fere millesimum quadringentesimum sexagesimum a Ioanne Borbonio Abbate tunc primum instituta est , ut ex ipso Joannis Dublaei Statuto apparet , in quo legitur , Misa de Be

ra Maria, alta oce , a bona memor a Domino toanne de Forbonio , Abbate Clumacensi dotata celebretur. At quoniam vetus εc temporis diuturnitate confirmata consuetudo abrogari non poterat, vidit Falsarius saltem Institutionis ejus tempus supprimendum esse, quae cum annis fer E centum post contigerit quam haec Statuta cuderentur, fieri omnino non poterat, quin aperte adulteIina esse arguerentur , vel sola ratione temporis. Statuto nono non secus ac primo , itemque post primum altero,recensentur

gradus varii Baccalaurcatus, Licentiae, Doctoratus illustri bos in Academiis: recte illud quidem in Statutis Ioannis Dublaei, verum ille qui haec e dem Statuta temere transcripsit, se in rerum Claniacensium cognitione parum esse versatum

92쪽

81 Demonstratio Falsitatis

ostendit, qui haec honoris insignia Monachis tribuerit anno i 379. quo tempore nulla inter eos fuit magnificentior appellatio , quam Doctoris in sacra pagina. In Statuto XII. parum erit advertere qua cura novus hic Statutorum Architectus domesticam impensam magis contraxerit, ut in eo Rectori placeret ; Vλs enim vinarium satis amplum vernacula Salyorum lingua un Pechier, lagena com mutat , non definitae capacitatis quam ipse pro arbitrio suo posset contrahere definitam olei mensuram quae dicitur Seiqain, commutat arbitraria, denarios de cem coemendo obsonio a Joanne Dublaeo destinatos, ad sex contrahit. Sed in eo inscitiam prodit, quod ait anno 13 9. statutum fuisse ut illi denarii sex emptioni carnium impenderentur aut laridi , cum tamen esus carnium publicus non nisi longo post tempore inter Cluniacenses admitti ceperit, in iis praesertim Coenobiis quae essent erudiendae juventuti destinatat quemadmodum viderQlicet in Pontificiis Litteris Gregorii 1 X. & Nicolai I V. quibus potestas Abbati

Cluniacensi fit, ut circa essem carnium fecuniam indulgentiam Clementina Iudici suo, quemcumque Iudicaverit communi ordinis lege solvat : Necnon ex Joλnnis XXIII. Diplomate post Collegium conditum,quo Diplomate in universum conceditur, pinguium jusculorum usus : quibus ne temere uterentur, magna inter Cluniacenses religio erat. Rem ulterius confirmabunt accepti expensiqu

rationes a Domno Meyresio aliisque Collegii Administratoribus, in quibus illi

tantulum pecuniae in carnium sumptus impendisse reperiuntur , ut inde facile inseras, non omnibus promiscue , sed infirmis dumtaxat dc aegrotantibus datum

eine ut carne vescerentur.

In Statuto XVI. haec verba leguntur. Abset a Monanti vectes, flocci ρο -- dumenta serica , indusia, γario ornaru m complicata , que prodigioso stectacula mη danos aulicos se ostentantes , non Religiosos decent, sed υ tes talares, Caputium Bir rito agmotum. Verba haec sunt j. Dublaei tempori ac stylo convenientia ,quae Interpolator ineptus emendare dum cogitat, depravavit. Observari hic possunt labes

re vitia, quae superiori saeculo in illum ordinem irrepserant, & quibus Dublaeus Statutis suis mederi voluit. Sed anno 13 9. Jacobus Abbas non in simili causa fuit, nulla ei fuit ejusmodi reparanda Ordinis Iabes, eo tempore scilicet quo nondum Monachi privatum peculium sibi habere , nec sericis vestibus uti con sueverunt, nec pileis quadratis, quorum usus longo post tempore tolerari cepi apud Salyos, quamquam illum Dublaeus toleratum voluit. Docebunt tum Iacobi Abbatis anno 1383. tum alia Oddonis Statuta, quales e tempore Cluniacensum vestes fuerint in Collegio S. Martialis, in quorum pri

mo legitur, Ringis qui i&dem morabuntur incedent in habitu honeseo m decentι , in aliis autem , Tenebuntur Studentes portare fuas canas clausia , dum ibunt ad te

mones

In Statuto XVIII. in eundem scopulum impegit Falsarius , cum col lapsae disciplinae maculam quae posteriorum temporum propria fuit, primi il lis Iacobi Abbatis temporibus assingit. Fuit illud tempus aliquando cum in Ge nerali totius ordinis concilio congregati Cluniacenses Patres de solutiore Monachorum S. Martialis vita conquesti sunt. Inde ad usque Dublaei tempora, Supe riorum negligentia , Ecclesiasticorum Beneficiorum multiplici numero , propriores sibi habendi aure, varia Graduum distinctione, Coenobiorum multitudine denique in quibus pauci admodum, bini quandoque, vel terni alebantur: his aliisque Uusmodi rebus factum est ut facilis gravioribus vitiis aditus in Coenobia pλ'

tuerit. Sed anno 1379. ante illa tempora quis ejusmodi portenta umquam in erCluniacenses viderat 3 Quid 3 cumulasset Pontifex Opt. Max. omni Beneficio rum genere solutioris vitae Monachos, omnique addictos intemperantia: Car

dinales suis ipsi se redditibus spoliassent ut ex iis dotaretur Collegium , latroni

93쪽

Statutorum Supposititiorum. 83

bus , violentis, adversus Superiores rebellantibus , alendis destinatum, ejusmocli

hominibus qui pernoctarent extra Coenobium , qui profligatae pudicitiae foeminas in Collegium inducerent,qui arma in cubiculis suis apud se occultarent. Quis solet Abbatis Jacobi sensus si revivisceret num horreret ad aspectum deformatae imaginis, tamque abhorrentis a vera specie Collegii, quod ille ut opus suum praecipue semper dilexit, cujus causa tam ingentes curas,tantos pecuniarum sumptus suscepit. Maneat ergo ementita illa statuta temere , & ab imperito nebulone

ex D. Ioannis Dublaei Statutis fuisse deducta.

Nec minus absurdum videtur Statutum vigesimum in quo praecipitur triplex, ut clavis sit recondendis Tabulis aut Collegii Monumentis , clavesque tres serventur ejus loci in quo pretiosa 1 auro atque gemmis opera reposita Jacent.

Quid enim simile auro gemmis ve habere potuit Collegium tum cum primum coepit Institutionis estis Diploma evulgari, quae Instrumenta 3c Tabulas , cum adhuc sine redditibus, sine fundis, sine Beneficiis Ecclesiasticis e siet Debebat, si quid saperet Transcriptor , alicubi notasse non in necessitatem praesentis temporis, sed in cautionem futuri illa Statuta condita fuisse, Iacobi Abbatis exemplo qui sic habet in statutis anno 1383. a se editis , sub Obedientia Pγιο-ris de Guiliestra Supprioris in futuro , atque iterum , tunc aagmen abitur nu

merus Religiosorum. Sed ille parum alia curabat , modo haec Verba quorum causa res omnia suscepta fuerat, in prima Statutorum fronte inter caetera insereret. Perpetuum Beneficii titulum in suo Rectoriatus incio obtineat.

Hujus Articuli censuram in operis huius finem distulimus, quo in articulo mirum est sic cxtare , atque omnium oculis expressam apparere fraudem M osci tantiam Falsarii, quamquam nullo loco callidius dolum occultare debuerat. Ligandi, solvendi, cre. plenam intexram potestatem habeat, talemque oe simitem jurisdinionem exercere posse, qualem possunt folent caeteri Decani, Praepositim Priores Conventuales dicti ordinis Cluniacensis, qua tamen b c immobiles ponere Sedes, aut perpetuum Beneficii titulum se obtinere non arbitreor, verum ad nutum dι-εει Reverendismi Abbatis reυocandam intelligat. Haec lunt verba Dublaei in Statutis suis de Rectore loquentis , quae sic Plagiarius immutavit, Liganssi, solvendι, O c. plenam m integram potesatem habeat , tuUmque m similem jurisdictionem exercere psit, qualem possunt . olent caeteri Decant, Pransirι priores Conventualex LEL Ordinis Clumaeensis , qui sicut illi pro majora utιlitatem onasterii, perpe ruum Benefcri titulum in suo Rectoriat.s ossicio obtineat , rexendo scilicet , m admim instrando bona secundum mandatum Sanctifimι, in Bulla erectionis Monasteris conten tum. Consulantur paginae 47. M 48. Plures tam brevi spatio errores contineri dissicile est. Dicitur primo ad majorem utilitatem Monasterii, Rector perpetuum Beneficii titulum in suo Rectoriatus ossicio obtineat: enimvero quam utilitatem quae ad spiritus profectum attineat, an ad rerum domesticarum fructum Ad priorem sane nihil titulus confert, quoniam,ut hoc ipso loco legitur, eadem attributa erat authoritas etiam sine titulo. Rcrum vero domesticarum ratio potius contra postulasset,ut ad majorem utilitatem Collegii quo nomine numquam Falsarius noster utitur ad majorem utilitatem inquam, Se ne Rector in suos usus suaqtie commoda derivaret redditus annuos alendis Scholasticis destinatos , ad Abbatis arbitrium Rector quasi aequus bonorum distributor praeponeretur, administrationis suae rationem quotannis in C e nobilico consilio Abbati redditurus. Quod nisi ita fieret, scribendum potius fuit, pro majori titilitate ReEtoris, quam pro majorι utilitate Collegit.

Jam vero perpendantur Dublaei verba in contrariam partem detorta, qui si ut illi,c . Si suum Rectori munus in perpetuum Beneficii titulum cessit, frustraia inepte similis ei potestas conseratur , quae ita cum Beneficio conjuncta est, ut

94쪽

84 Demonst. Falsit. Statui. Suppositit.

nec ab eo divelli, nec sine illa hoc stare ullo modo possit. Praeterea eandem,non similem potestatem dici oportuit, nihil enim est sibi ipsi simile. Quanto rectius ac cohaerenter magis Dublaeus. Rector Collegii S. Martialis, inquit,hic immobiles ponere sedes non arbitretur, sed ad nutum dicti Reve rendissimi Abbatis se revocandum intelligat: at quamquam delegatam dumtaxa surisdictionem gerat, similem tamen exercere possit, qualem possunt & solens caeteri Decani , dcc. id vero est constare tibi, nec eodem temporis puncto lo'

qui pugnantia. Denique sub finem hu)usce Statuti Falsatius ita quater est lapsus, ut dubium sit,

plusne in eo fraudis prodiderit, an inscitiae. Primo. Infuο Renoriatus inc/o perpe ruum Beneficii titulκm, me. Solemnis atque usitata fuisset haec Rectoris appellλ tio , si ab initio con; uncta fuisset cum titulo, quam tamen ab Antiquioribus Vel numquam, vel rarissime usurpari consuevisse videmus. Secundo. Regendo oe ad miniserando bona. Videtur novus hic Statutorum Architectus mirum in modum de bonorum Administratione sollicitus, catera negligere, quamquam ex Ponti ficum Abbatumque consilio ac voluntate tenerentur Rectores diligentius mulso, vitam moresque eoram observare qui degebant in Collegio , Regatur, in

quiunt, atque etιam gubernetur. Τertio. Secundum Mandatum Sanctissmι , in Bulla erectioms Mona terti contentum. Nusquam neque in Caietano Pontificis Diploma

te, nec in Aventonensi legitur eum qui praeponeretur regendo Collegio perpe tuum Beneficii titulum obtenturum. In Caietano id annotatum est , a Cluniacensi bus Collegium regi oportere; in Aventonensi etiam a Procuratore Abbati , vox illa denique Sanctomi, sine addito, apud Recentiores frequens,ab Antiquo rum usu videtur aliena, maximεque Jacobi Abbatis, qui cum de summo Pontifice loquitur , hac aut simili plerumque solet appellatione uti, Dominus nocter Papa pag. 38. ω sanctissimus in Christo Pater ω Dominus , D. Clemens D. P. Papa VII. p g. 43.

Equidem existimo Statutorum Artificem, si suspicari potuisset post annos serς

quinquaginta adulterinum opus suum ab hominibus non minus in Cluniacen sium rerum cognitione versatis , quam incenso studio inflammatis Mus ordinis jura ac praerogativas tuendi, ad examen revocatum iri, paulo cautiorem diligen

tiam incudendo opere suo adhibiturum fuisse. Ae si qui hodierna die figmentum

illud venditant,latentem in eo fraudem non perspexerint: postquam a nobis tam aperto retecta est, illud ultra jactare desinant, M pro sua prudentia dissimulens, nec ultra de eo loquantur. Debetur flammis Instrumentum tam nefarie deprava tum, salsique manifesto compertum, ne ulla supersit in Collegio S. Martialis au Ordine Cluniacensi tantae pravitatis memoria, neve in mentem veniat deinceps

alienis hominibus Abbatem Cluniacensem de legitima Collegii possessione dejicere, quod Antecessores esus propriis redditibus dotaverunt, Abbatiaeque tuae beneficiis ornarunt & amplificarunt, Sed aam nimis multa adversus spurium illud opus, quod cum ruat per se, dignum non fuit quod tanto conatu refelleretur

SEARCH

MENU NAVIGATION