Disputatio inauguralis De societate bonorum conjugali; quam, ... præside Dn. WolfgangAdamo Lauterbach, ... pro summis in utroque jure honoribus ac privilegiis rite consequendis, die spazio bianco Octobris, publico eruditorum examini submittit Martinu

발행: 1659년

분량: 79페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Ae in loco

iei sitae ce

ta S in lenis nis forma alienandi si retroducta.

g. XIV. Relicti, hisce distinctionibus, stituimus, non ea solum communicari bona, quae in loco contractus seu domicilio mariti possidentur, sed & quae alio in territorio sta sunt. Id quod exemplo clarius fiet: fingamus in Hollandia matrimonium contrahi, ubi omniubonorum societas recepta invenitur, heic non solum bona quae contractus territorio inclusa sunt, sed & ea quae alio in territorio exustunt, ista consuetudinaria bonorum societate comprehendentur. etiamsi in loco rei sitae alia, aut nulla bonorum communio usum iii, veniat. Adsertio nis nostrae fundamentum desumimus ex compara tione societatis conjugalis cum ea quae expresso inter alios innita est pacto. Sicuti enim in hac statim post consensum & initam conventionem bona omnia, quocunque veniant nomine, quae socii tempore contractae societatis habuerunt, ipso jure sne praevia traditione communicantur. I. r. l. a. 23. l. 73. pro sec. quia juris intellectu traditio tacite intervenisse fingitur, Franahius in Comment. forum, iutit. num. r. 2 seqq. Struvius exerciti ad 1. aa. thes a3. neque drustinguunt dictae leges inter bona ea, quae in loco celebrati contractus, & quae in alieno territorio sunt sita: Ita quoque eundem in modum in nostra conjugali societate res sociorum omnes praese tes, seu intra seu extra territorii locum fuerint sitae, absque praecedente vera traditione ipso jure communicantur, vi subintellectae traditionis videatur, Lambertus Goris in advers. juri tram I. cap. . cum regulariter consuetudinaria haec societas nihil differat ab ea, quae consensu expresso inter alios contrahitur, ceu supra Pr batum ivimus.

Vera haec esse existimamus, etiamsi in loco rei sitae, eerta &solennis forma in rerum acquisitione & alienatione introducta reperiatur, citra quam alienatio rata & valida non habeatur; Ejusmodi etenim stituta quae certam formam alienationibus imp nunt, exaudienda sunt de alienationibus illis, quae fiunt mediante traditione vera, non vero de illis quae ipso jure sine praecedente aliqua traditione peraguntur; Heic autem, cum alienatio seu communicatio rerum ipso Dre fiat, eo usque extendi nullo mo

22쪽

do dcbent, ne correctio juris communis per tacitos & subauditos statuti intellectus introducatur, aut dispositio ejusmodi statutorum, quae stricti sunt juris, Carpetovius pari. 3. constitui. ao. defens ιI. numeri & proprie accipienda, ultra casum expressimi

extendatur. Carpaovius. pari. 3. constitui. ao. de . Io. numcr. Z.

ct a. constitui. ι . def. sa. Dissentire hie videtur Rottenburg. de jur. conjug. tit. a. cap. s. numeri ra. Qui docet non ipsa rerum corpora hoc in casu communicari, sed socium tantum judicio societatis ad faciendam communicationem obligari. κυῆ. X V I. Cum ergo ut dictum, ad locum domicili mariti & eius iura hic sit respiciendum, sua sponte inde fluit, quod si in loco domicilii mariti uulla recepta sit bonorum communio, tunc etiamsi in natali solo uxoris, aut ubi bona illorum sita sunt, bonorum societas vigeat, nulla inter conjuges censeatur bonorum communio, Cassan. ad cons. Bu uia. rub. . ,. a. in verb. Au distae de Boiae

nim eo ipso, quod simpliciter matrimonium contrahunt, nec hoc in casu diversum quid mutuo paciscuntur, consensisse etiam in leges domicilii, communionem damnantes, & matrimonium pristianae vi & naturae relinquentes, adeoque inter se nullam bonorum communionem voluisse, firmiter praesumuntur, vid. Rottenburg.

D . si XV ILSi autem maritus reliquerit domicilium prius, quod tempore contracti matrimonii habuit, & alio habitatum eum uxore ierit . ubi eommuni fortassis jure vivitur, laut alia communionis species viget, prioris ne an verb posterioris domicilii ratio habenda sit, non gratis disquiritur. Communis est Dd. sententia, prius Vel maritualiete domicilium spectari debere idque non tantum quoad bona prius domi-

priori domiellio qua sita, sed & quoad ea, quae potiςriori lucri riuii .

23쪽

varruvias dict. parti a. cap. numcr. s. domicilii enim mutatio nus. piam refertur inter modos dissetvendae societatis semel constitutae, nec admittendum, cum mutato loco protinus mutare animum,

quem semel initi matrimonii te pore declarunt. Et quam facile uxoris fraus fieret, si marito fas esset mutando domicilium

etiam ratione societatis matrimonialis, huic aut illi adhaerere consuetudini, Lambertus Goris, in advers. jur. tr. I. cap. I. num. I.

O C qui tamen hoc limitat in casu eo, ubi ab initio intcr conjuges aliter convenit. vid. tamen Meyium ad bim Luiscens pari. la.

Requisitum Requiritur secundo ratione causae essicientis matrimonium C. E. secvn- legitimum. Cum enim haec bonorum communio tacite, hoc est Ny consensu conjugum ex facto aliquo elicito contrahatur, aliquid utique praecedere debet, ex quo de tacita conjugum voluntate conitare possit. Ut enim ad consuetudinem diuturni utentium mores necessarii sunt. g. s. Institui. de jur. N. G. ct C. Non quis dem tanquam causa Principalis ejus introducendae; cum constituatur jus non scriptum sve consuetudo, tacita legis latoris voluntate, leg. 3a. g. r. leg. 3I. F. de legibus, Frantalus in comment. d. titi num. ρα Sed ut idoneum aliquod medium, ex quo superi ris voluntas praesumitur & colligitur, vide Frantetium d. tit. num. . Mo. Sic eadem quoque ratione, matrimonium hete a desse volumus, ad eliciendam conjugum voluntatem, adeoque illud agno- seimus ut medium & factum ejusmodi a lege peculiariter eum in modum informatum, quo coniuges consensum de contrahenda bonorum societate ad cujusque loci iura expressisse, animumque declarasse credamur.

LXVIV. untio εα tu: Requirimus autem perfectum matrimonium. Nam sponduntur i. salia, de praesenti huic bonorum societati constituendae non iussi-0oantia, . ciunt, vid. Joan Lopeet de lucro marit. ct uxor. cap. o. num. C. O cap. num. II. Garc de assus. conjug. num. sa. O seqq. quam' vis non sim nescius Cassanaeum ad c. d. Burg. rubr. . f. a. in

verbis Emmς. Um. ι . Osqq. Idem de sponsalibus adserere ei-

24쪽

que accedere Cothmannum confit. 73. volum. a. Gail. libr. a. ob-s rvat. so. Aliosque plures qui eadem, quae de conjugibus lata sunt circa lucra matrimonialia, statuta. ad sponsum item & sponsam referre non dubitant. Et nos certe eidem sententiae faciles nos praebemus , si loci alicujus statuto vel consuetudine hoc ex-' prcsum reperiatur, sicuti Pictonum moribus id obtinere testatur Petrus Rati ad cons Picton. art. I r. in verbιs. Soni commvnsen biens meuHes ct acquem .. Sicubi autem obscuriores consuetudines inveniantur, aut nihil prorsus hanc in rem disponentes sicut in jure mihi Patrio Marchico Padensi, super hoc puncto nihil cautureperio; ibi verius omnino dixeriin ad sponsum & sponsam hanc

bonorum communionem non extendendam. Certum etenim est

sponsum & sponsam conjugum nomine proprie non venire, sive ius ipsum, quod eas Voces distinguit, sue proprietatem vocabuli, quae

in statutis maxime consideranda est attendas, Mevius. adjus Lune. pari. a. tit. a. art. Ia. num. a . Addatur Dominus Halin ad I

semb. de sponsi. num. a. p.rsa. Sed nec sponsalia depraesenti verum matrimonium, dici queunt, ut quidam audent contendere: quippe contrahentes sponsalia affectum eum nondum induerunt, ut hie&nunc conjuges esse velint; adeoque descit ibi consensus matrimonialis, qui nostris moribus in sacerdotali benedictione primum d clarari creditur. Abest porro sponsalibus his de praesenti, vinculum animorum in dissolubile sobolis procreandae ergo constructu. ideoque praeter adulterium & desertionem malignam, alias insuper incidentes ob causas dissolvi consuevere, CarpZov. jurisprud. Cons-stori libr. a. de . 1 jσ. 2 seqq. Ac dicantur licet sponsus & sponsa non semel conjuges, etiam in jure civili. vid. I. . b. de funae dotal. I. s. C. de bonis qua liberis. l. 6. ct y.F. de gradibus. hoc tamen sensu laxiori idque intuitu spei imminentis fieri credendum est. Accedit insuper, quod haec societas in patrio jure meo Marchico Padens, cujus injecta modo est mentio, partic. σ..tit. II. 3. Parnassi. restringitur ad ea bona, quae conjuges durante matrimonio, mutuo labore atque industria quaesivere, ibique de coniugibus iis agitur, qui cum vel sine liberis constante matrimonio decesserunt, qualia

in sponsalibus de praesenti locum habere haud potant, sed tantum C 3 in matri-

25쪽

Etiamsi iis

aeeesserit e puta carnain

liso a. Coneubi

natus,

in matrimonio perfecto, Mevius d. art. 1a. num. as. Ncque patiatur statutorum ratio extensionem eorum, de quibus agit, ut quae stricte potius semper accipienda, quo jus commune laedant minimum. g. XX.

Et hoc quidem ita validum crediderim, ut obtineat, etiam si carnalis copula, ut loqui amant, sponsalibus de praesenti accesserit: Concubitus enim nullum facit matrimonium, hodieque postquam matrimouium pro legitimo non habetur, nisi consensus coram sacerdote fuerit publice declaratus, praesumpta matrimonia, de quibus in cap. antepenust. extra de sponsacpuon admittuntur Zoesius in Comment. f tit. de sponsal num. 4. Trentacin q. his. 3. tit. de matrim. Resolui. t. num. L Basil. Pont. de matrim. lib. F. cap. 22. n. r. Guttierea de matrim. cap. M. num. II. 2 seqq. ct cap. Io. unde nec

lucra producit matrimonialia, sed pro turpi habenda commixtione, poena quam praemio dignior, Mevius ad jm Lubecens pari. a. tit. a. art. Ia. n. ass. 9 sqq. CarpZov p. 3. eos. G. des s. Valebunt haec quae diximus regulariter; limitant enim ea Doctores varie, & praecipue eo in casu, cum per destinctum steterit, quo minus decenti modo matrimonium fuerat consummatum. Mevius Lart. ra. num. a a. quod ipsum jus provinc. miritemb. pari. . tit. a. f. bido*. probare videtur: plures etiam exceptiones traduntur

. Excludimus ulterius secundo hoc requisito coocubinatum, si quis scit. concubinam per annos complures alaerit, eamque postea in uxorem duxerit; inter hos nulla bonorum durante concubinatu quaestorum erit communio, Gars de assus. conjug. num. Iσ . eorum enim cohabitatio moribus nostris non aliter ac turpis, &non licita habetur, ceu curiam Frisiae judicasse, testatur Johan. a Sande tit. s.llib. a. def. a. Dissentire videtur Lopez de lucro marit.

ct uxor. cap. I. num. . adde etiam cap. Q num. Denique rem -

vemus heic matrimonium clandcstinum & incaltuosum, de quibus& matrimonio putativo, ut vocant, pluribus ad sequens caput tertium. X X II: Etsi vero marimonium, quod hic necessarium diximus, solo conjuga-

26쪽

conjugali consensu pei sciatur, arg. l. pcnuit. F. de donat. inter virict uxor. lcg. II. f. de condit. ct demonstri Praeterque illud ad con- vis aurem jugalem hanc societatem introducendam nonnullis in locis requiratur nihil, adeoque communio bonorum introducta videatur simul post benedi ptque a ministro verbi mulier viro rite copulata & tradita est, seu ctione face

ri de comtatu Hollandiae id adserit Cornctius Neostadius depectis. ante inept. observat. II. 1σ. 9seq. Idemque moribus Nivernensium : ἡ α'

aliorumque locorum placuisse, testatur Goris. in adversjur. tr. I.

cap. a. num. 3. 2sqq. Parem in hoc puncto benedictioni sacerdotali, ut vulgo loquuntur, incaciam habet confirmatio Magistratus. ubi matrimonium quoad certas personas extra Ecclesiam, coram Magistratu eontrahitur, de quo Goris. d loc. num. s. Ncosta diu: Ali dubi hostae observ. ια Vinnius 'ad g. I. Instit. de patria potest. num. I. Requi- ingressum runt tamen aliae, quorundam locorum constitutiones ingressum inis thalami vessuper thori conjugalis & copulam carnalem, utut ad vinculum ma ςppvi-m

trimonii consensu stabilitum ad ijciat nihil, d. lac. tr. 1 de condit. c demonstr. leg. 3 o. f. de Reg. Iur. Ita moribus vibis Vltrajectensis

observari, reseit Lambertus Goris d. cap. a. num. I. quam copulam quoque desdorat consuetudo Frisiae Johan a Sande libr. a. iit. s. d i. cum quibus conveniunt Regni Lusitaniae leges, quae bo- -nti, cis norum inter conjuges communionem non prius admittunt, quams matrimonium copula fuerit consummatum, Ludovicus Molina d. IV. ct L lom. a. disput. aa. num. 3. Hunc thori conjugalis ingressum totius fere Germaniae quoque consuetudinis desiderant, prout tradit Christophorut Besold in thesaur. pract. voce. beth. vid. ju provinci mistumb. pari. - . tit. a. f. r. De jure a1rtem mihi Pa-Jrio, num idem dicendum sit, dubitari potest, cum nihil ibi cautum inveniatur circa hanc rem. Assirmanti equidem sententiae subinscribendum videtur, tum propter dictam Germaniae consuetudinem generalem, tum quod finitimae provinciae, praecipue Ducatus murtembergicus hunc ritum constanter observet, a quibus m res patriae nihil dissimile voluisse,haud absurde quis conjectarit, ex vicinorum namque locorum statutis statuta & mores non incommode saepe explicantur, & consuetudines de loco ad alium finitimum non raro porriguntur. Mevius ad jus Luberi quast. 'alim. ἔθ. arito. f. XXIII.

27쪽

Apud quos

dam v. post annuam deismum coha bitationem.

liberos pro generarunt.

init quando so.

cietas haec 'nostia con tracta cenis scatura

Aliorum autem Iocorum statuta ut societas haec coniugalis indueatur praeter ea annuam conjugum cohabitationem & con ictum requirunt, quod sequuntur morcs Ducatus Britanniae ceu ex Argen- trado adfert Goris, d. c. a. n. a. cui similis fere eonsuetudo in Latio

seu ut hodie vocatur Campagna di Roma, reperitur, ibi enim societas inter conjuges post annuam demum cohabitationem incipit, aut postquam sobolem progenerarunt, quo posteriori in casu non tantum inter conjuges, sed inter liberoside conjuges simul, bonorum societas introducitur, ac singulis una defertur tertia, & in eo haec societas nonnihil est ab aliis diversa, Gar libr. r. deris. 71. Parum admodum ab his abest consuetudo inplerisque Silesiae provinciis recepta, cujus vi, bona conjugum susceptis liberis communia esse j bentur, quod latius explicat Hennel. in Mantus de bonor. commum ad tr. de jur. dot. In his autem semper ad cujusq; loci jura erit respiciendum, quae mirum quantum in hac materia Farie definiunt. 3. XXIV. Ubicunque itaque ex legis vel consuetudinis dispositione matrimonium ad eum modum ita constitutum reperitur, ut volunt tem & consensum societatis contrahendae involvat, ibi simul ac legitimum matrimonium decenter fuerit contractum, eo ipso quoque tacita conjugum voluntate societas haec constituta censeri debet: Iuris enim praesumptione, quicunque matrimonium contra hunt, id secisse creduntur, 'iuxta tenorem legum, consuetudinumque loci, quae pactum ipsum informant. Cassanaeus ad cons Buri

rubr. . g. a. in verb. Selon lagenerale constume. adde Mevium ad fu Lubcc. qu . ρ lim. - . n. I . Modo conjuges expressa coimventione eam non excluserint, quo in casu cum aperte de eorum constet voluntate, praesumptio &conjecturae omnes excluduntur, neque lex vel consuetudo, quae consensum communionis bonorum introducendae, ex matrimonii contractu elicit, vim ullam habet, si partes expresse convenerint, quod quaelibet bona sua retinere de beat separata, absq; bonorum ulla communione, quod quin liceat dubium est nullum, Treuiterus vol. I. disp. Q A. λ M. A. Gars. δε assus. conjui num. ι I. Mevius adjus Luticens bis. I. tit. I.

28쪽

subjectum explicat.

g. iHoc conjugale bonorum consortium recte contra

hunt omnes illi, qui legitimum inire possunt matrimonium, ita ut quicunque individuam vitae societatem constituere potis cst, idem huic bonorum quoque communioni idoneus habetur meritin Ouam etiam omnes, qui justas nuptias ineunt, tacite contraxisse credendi, vid. g. ult. praeced. cap. r. Requiritur ergo ratione subjecti, ut quis matrimonium valide inire possit, nec refert sive Nobilis ille, sive non, Suarez de lucro maritis uxor. tit. I. num. L Milcs Vel riganus, Suarcet din. tr. num. 3a. pauper vel dives. Et mulier sopulento marito nihil attulerit, lucro nihilominus fruetur, socia istisque communionis erit particeps, Besoldus ad juι provinci mum temb. pari. . tit. F. th. 23. Heigius pari. t. quast. 3o. Dives enim egenam si ducit, quam pacto nullo a lucris excludit, secundum leges matrimonii, quae inter pauperem di divitem non distinguunt, eam duxisse censetur, & ita 1entit Peckius de testam. conjug. libr.. a. cap. 3. S cum eo Cassanaeus, ad consset. Burgund. rubr. . f. a. in verbis Marise, addatur Mevius ad bin Lubecens pari. a. tit. a. arnia. ηum. 317. ct FH praecipuum enim, quod heic adtenditur, amores mutuus, labor item Sindustria conjugum, Casianaeus d. l. f. II. Verum, si mulier contracti matrimonii tempore se divitem iactitavei it, atque sic ritum deceperit, an eo quoque casu quaestibus frui debeat, dubitari potest Nullam heic societatem, quoad communionem bonorum fit turans, non inepte quis conclusetit, adeoque mulierem tam falacem ob culpam a participatione quaestus excludendam videri, Suarca de lucro marit. ct uxor. tit. I. n. D. 2 seq. quem sequitur Scheptia ad consset. March. pari. 3. tit. a. g. r. ct . addatur hic May nardus libr. a. decis Thol n. N. ubi de marito agit, qui tempore contracti matrimonii certam pecuniae sumam conferre promist, & non praestitit. Praesertim si uxor quoq; ad rem familiarem operae aut industriae conferat nihil, sed otiosa

D in domo

subiectum

sunt omnes

qui justas

lites. Atque mus

lier paupesia indotats. sed non ea, 'κ diviteme iactando maritum decipit.

Diuitiasti Goos g

29쪽

in domo marti sedeat, vid. ι δ. de veris tibertor. Carpetov. pari. a. constit. as. def. II. Attamen Besoldus ad Ius provinc. MI urtemb. pari. . th. as. simpliciter hoc admittere non audet, sed distinguendum putat inter virum acquiestentem & protestantem, suumque dissensum modo solenni declarantem ; & posteriori tantum in e Quod tame se locum habere vult id, de quo loquimur. Caeterum consuetu- morib- non di nem aliter passim monere, uxorique indistincte partem lucri d 'ς νδ μ' ferr: , testatur Mevius adjus Luserens pari. a. tit. a. art. 12. mim. 317. Suarea dict. tit. r. num. D. 2 seqq. De eo qui minor est annis viginti quinque, quaeri posset, an matrimonium ineundo societatem hanc bonorum absque curatoris sui consensu firmiter contraxerit λ Huic enim & jure civili, si curatorem habet, L 3. Coa.de, in integrum restitui. & consuetudinario, bona administrandi, seque

ipsum obligandi adempta est potestas, & in specie societatis in

Neque mi- undae, Hector Felicius tr. de societ. cap.s. num. r. Verum jure conis M0U ςu δ' suetudinario hoc in casu curatoris consensum non necessarium a sui heie est bitramur, ubi enim jura banc iocietatem inter coniuges aequam,

necessarius. & stabiliendae concordiae conjugali aptam judicarunt; ibi quoque minoribus, qui matrimonium sine curatoris consensu valide contrahunt, potestatem conjugalem societatem contrahendi concessi evidentur. Accedit denique in matrimonii contractu plerunq; propinquorum & amicorum tam consensus quam praesentia, per quae minori illi, de quo agimus, satis consultum judicaverim. Hanc sententiam nobiscum defendit Maynardus libr. 6. deris Tholosan. D.

Ratione hujus requisti excluduntur a consortio hoc bon Exeluduntur rum, omnes illi,qui matrimonium contrahere vel natura impedium araque . hic tur, vel prohibentur jure; qui autem tales sint colligere licet ex iis, eontias hie '' /t, ritu nutiarum tradunt. Adeoque si maritus redhibili Vel naturὸ frigidus & impotens est, bonorum communio cessat, Bc l-Mnpediti. dus ad μου provinci IV itemA pari. 4. tb. 3a. Mevius ad μου Lubec.

fart. a. tu. a. art. ta. num. 28 . Modo ex hac causa divortium, ut

ita dicam, sit quaestum, sin ad vitae usque exitum cohabitent, hoc laudabilis patientiae praemium uxor meretur, scilicet portionem ii cri, Carpχovius pari. 3. constit. s. def. I. Mevius ad μου Lubccenspart. a. ni. a. art. Ia. num. 2δI. ct seq. f. IV.

30쪽

Exterminantur heic pariter, sicuti supra quoque tcstati sumus, illi qui clandestinas contrahunt nuptias, arZ. M. . . Od. de incest. nupt. inter quos coniugalis bonorum societas lucrorumve admittenda omnino nulla, Garsias de acetus. conjug. mrm. Isso. Quod occulta illa latensq; conjunctio, legitimi conjugii censuram non sustineat. cap. 3. extra de clandest. desponsi. can. aliter. caus 3o. quast. 1. Ex tenore namque juris Canonici, quod mores nostri in eo puncto sequuntur, vid. Carpetov. Iurispruae consistor. lib. a. des r a. coram Eccles , interveniente Ministro verbi matrimonium contrahi debet, ut sine qua sacerdotali benedictione nuptiae non creduntur justae, vid. Habia ad I semb. de ritu nupt. n. a. pag. mihi I37. De jure equidem extra controversiam hoc est; audent tamen alii pro legitimo agnoscere matrimonium id, cui hoc deest requisitum, adeoque liberos ex isto procreatos mortui parentis heredes cse docent. Carpetov. Iurisprudcnt. Forens pari. 3. constit. I . des Ia. Nesemb cius ad diffs. de ritu nupt. num. a. Cypraeus de matrim. cap. 3. g. a. numer. a. quam sententiam in favorem liberorum plures amplectuntur alii. Arcendi porro a societate bonorum illi, qui vetitis &incestis nuptiis se oontaminarunt. arae. d. l. .. C. de incest. nupt. qua- , les sunt,qui per sanguinis conjunctionem, aliamve idoneam & piam rationem in conjugio simul vivere prohibentur. His etenim poenas illicitae conjunctioni debitas, destinarunt leges, honorem verb& favorem conjugum nuspiam viae M. δ. ct authent. incest. C. de incest. nupt. S. penult. institui. de nupt. Deinde introducta haec est, societas stabiliendi amotis conjugalis ergo firmandique vinculi ejus, horum autem turpis & nefarius amor nihil minus quam firmari

meretur, Mevius adjus Lubc . pari. a. tit. a. art. II. n. an.

scius, atque sic putativum, ut barbare loquuntur, matrimonium fuerit; eo in casu communionem bonorum plerique Doctorum ad- milvunt: Idque primo a . cap. a. extra de donat. inter vir. ct uxor. qui textus quamvis de alio loquatur casu, vid. f. s. cap. a. non incongrue iamcn huc referri potest ob similem utrobique rationem.

nas nuptias contrahe . tes.

Itemque aliis vetitis nuptiis se

contaminiatesa

Ni si uterque

impedimentum ignoret

SEARCH

MENU NAVIGATION