Vita B. Bernardi Ptolomaei congregationis olivetanae fundatoris a Germanico Ptolomaeo patritio Senensi Nunc primum in lucem edita ..

발행: 1710년

분량: 338페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

Subdolum grassatorem I Quisquis thesaurum portas in via Suis dissipatis, Bonis inhiat alienis, Rapit ille,

Dum donat 3 Et dum ditat, Expoliat. Saepius vi 2s, dum orat, raptus in extasim

in coelum toto corpore ferri.

Quis est iste, Qui ascendit de deserto. Sicut virgula fumi

Ex aromatibus myrrhae, & thuris ἔλDivini amoris aestu

BERNARDUS

Suavissimὸ vaporatus Ex hypocausto cordis odoratam in nubem Sensim attollitur. Pensilis circumfuso ardet sublimis in aere Accensae igneum phaenomenon charitatis. Cuniculis amoris

Laxatum cor, Accona

182쪽

. Arcana eructans incendia ' . Amantem totum

sursum violentius impellit. Habet & sanctus Amor Daedalos suOS, Quibus volucre Numen

Precarias alas suas Praepetem ad Volatum accomodat Has Icariae non timidas ruinae, Quia non cereae,

Sed flammeae, Solis propioris ardor

Roborat, Non deplumat.

BERNARDUS,

Exultat ad currendas negatas homini vias. Vim illaturus Olympo, Non a tellure gradus , Sed ipso e coelo machinas Deducit. Ratus Non aliis machinis Coelum invadi posse, Quam suis. Rapit inde ignem alitem, Quo rapiendus vicissim, Astra expugnata' conscendat ἱ

183쪽

Et sese ipsum in coelum,

Igneum veluti telum, Iaculatur.

Ausu fit lici Coeli occupans suburbia, Mobili in elemento stationarius Muros sydereos stricta obsidione premit, Et ipso se

Vicinus arietat. Terrae transfuga nobilis,

Volucri postliminio,

Coelo restitui contendit. Ingenuus animuS, Terreno ergastulo major, Indignatus angustias, Impete facio, In libertatem coeli, Et sese, Et carcerem Rapit. Spiritus aestuantis participatis ardoribus, Caro torpens ignescit; Et animi actuosi extemplo abiens in mores, Per inane elementum passibus aequis

Agilis

Fugientem insequitur. Nempe quo corpus properaret,

Nisi ubi socius animus habitaret PAvis

184쪽

Avis haec Paradisi

Coeli divortia non sustinet. Aquila generosa Sublimem b ad volatum se provocat, Solem divinitatis Propius contemplatura ;Et ut ponat in arduis nidum suum Hie suis librata pennis, Coelo, terraeque sequestra , Vero proxima Iovi Fulmina amoris ministrat, Amantis Numinis,

Non tonantiS, ' Armigera. Disces Aurei vis magnetica coeli Non attrahit ferreas animas, Sed aureaS. ι Ventosae, Ac leves animae. Ferri in sublime, Ne sperent. Non conscendit' superna, Nisi qui prius ad ima descenderit. Divini Amoris pondus Gravitat sursum ;Et dum premit, Suaviter attollit. L a Feria

185쪽

a Cant. s. ι Cant. 3.e Ioann. Id Cant. Ia

diutius adhaerere.

ELOGIUM LXVII.

Dum fervet aestas amoris In torrido solstitio charitatis, Quidni de acerra Crucis Tecum, myrrha 'eletas ima, O dilecte,

Thus h quoque amantis animae vaporaret Cum a terra ς exaltatus Omnia ad te traxeris,

'Quidni &BERNARDUM

Attraheres PNon trahitur tamen ille, Sed i currit, In odorem suavium tormentorum tuorv. 'Scilicet centrum amoriS,

Atque suo cruciari cum amore Animae amantis voluptaS est . . Dum tua, pensilis ardor, Fixus quiescis tu sphera, An non eo igneus amans properaret 8 Tenacissimus magnes

186쪽

Animarum suaviter languentium,

Lignum φ vitae, a Ap c. 22. Crux tua ,

Et quem ad se non traxerit, Qui vel h te lapidem angularem attraxit Θ, Ilaiae 14. Scansili hac machina, Quam ad descensum tibi comparasti,

- BERNARDUS

Ad ascensum abutitur, Et per trabalia pondera, Quae te premunt, Attollitur. Qui sistunt pennaS tuaS, Volucer Amor, Addunt amanti pennas Clavi tui.

Terrae

Rapit, Qui te potuit rapuisse

Igneus hic e currus tu . Reg. 2.

Turtur nidificaturus Convolat ad feralem arborem mortis,

Vitas NidificaS.. Suae charitatis aurum Ad trutinam amabilem e Xploraturus,

187쪽

a Ioanu. I sb Cant. Tae Isaiae s. d Cant. 8.e Cant. 4.s Cant. s. a Cant. T.

Qua exploratum & tuum, Tua jam pendet libratus de statera. Palmites generosos humilis attollit

OLIVA,

Cruento ligno pacis adhaesura ;Et fessae viti, A' qua pendet maturus h botrus Cypri,

Per tenaces amplexus sese amatius maritat.

Profert & illa In copiosa vindemia . Subς torculari tuo Calcandas oleas suas, Ut oleum suum Uvae pretiosae sanguini permisceat. dAscende De deserto deliciis affluens Innixa super Dilectum tuum

BERNARDI

Amantis anima; Ascende Ad montem myrrhae Tuo messura cum sponso Myrrham tuam, Ascende Incisam S palmam Suavissimum fructum apprehensura, Et vulneris pretiosi Fqcundo ab ubere inebriare,

Cujus

188쪽

Cujus sunt' emissiones Paradisus malarum punicorum. Ascende In Τurrim h David ;Unde clypeus inexpugnabilis,

Et omnis fortium pendet armatura. Per ascensum purpureum,

Quem propter filias Hierusalem media charitate constravit, Ascende Ad lectulum Salomonis. Invenisti dilectum In - accubitu suo, In delicioso . reclinatorio suo. Invenisti, Ubi cubat in meridie.

Non ultras declinabit, aut transibit. Ardentissima charitas, Ne valeat jam ulterius aVolare, Deplumavit Amorem Flammis suis , Atquh defixum tenet Telis suis. Mortalis; Excelsa una, ac sublimis arbor Crucis

Securo commeatu

Coelum, terrasque connesiit. Ascensurus de terra,

Aliunde gradus, Quam

189쪽

16gQuam nova E scala Iacob, Ne spera a Meae 1 . Quam ' & scadere oportuit Regem gloriae, In gloriam suam Ε' jacentibus terris reversurum.

Scilicet Sol justitiae

Nunquam suo magis eminens in Zodiaco, Quam quum sublimi in f no Visus est maxime declinasse.

Eadem die Jesus Cruci us amanter

cum Semaria colloquitur.

Loquere h Domine, Quia audit servus tum. Sonet vox tua in auribus meis; Vox enim tua dulcis . . Utcunque tibi Feb dederit in escam Perfida , & ingrata mortalitas, Et stim tuam potaVerit aceto, Facta sunt lac, & mel Sub lingua tua.

Non s ultra Vox tonitrui, Vox tua, Sed lenis murmur aurae,

190쪽

Qua flante, silet spiritus procellae. Non ut olim de Sina In bellico clangore buccinae formid1bilis

Ignea de nube tonas :In monte pacis Humiliatum V est verbum tuum. Musicam docuit Amor 3 . 'Et Linum dulce, Ceu e vox cytharizantis, . Tuae de cythara Crucis,

Eloquium tuum.

Quam hoc in monte si Messuisti. De Myrrha

Suavitatem contraxit Spiritus tuus. Licet φ ut agnus innocens Ductus ad occisionem, Os nunquam aperueriS, Tamen Verbum amabile Nunquam loquutum es

. Aut facundius. Scilicet nunquam a Patre magis Exauditas vox Verbi, quum ad aras immolatu ut vi stima,

a Exodi, Paul. ad phili p. ase Apoc. I4sd Cant. s. . Isaiae s3.

SEARCH

MENU NAVIGATION