장음표시 사용
101쪽
te parole di benedi Eione , prese dalia seconda Epistola di San Paolo a i Corinti , dovenei fine eosi gli saluta, e benedice : H
Domim nostri Iesu raristi, obaritas Dei , i , communieatio S. Spiritus fit cum omnibus vobis. Saluto solennizgato in auri iure hi delle sue Epistole da quel glorioso Apostolo , che la tutio ripiens di carit1 e di graetia celeste . E que-so δ quanto cosi ei emporaneamente m' occorte dire circa il sentiauento di questa Saera Μeis da glia , eho non ha bisogno d' altra dichiaraiaxione .
102쪽
104쪽
IN OBITU PHILIPPI Λ TURRE . DEsuisse plane viderer , vir Clarissime,
omnibus humanitatis ossiciis, si tibi de rebus a Philippo a Turre Λdriensi Episcopo praeclare gestis quem nuper e vivis ereptum fato nimis acerbo lugemus e doctissimo viro Comite Camillo de Silvestris sciscitanti , nullum, quo probitatis , atque integritatis ejus fama praesertim celebrabatur , ego etiam argumentum suppeditarem . Quod quidem ut essicerem Comes idem eruditissimus consilio,& a 'oritate impulit, quippe qui integerrimum Praesulem propius noverim , & res ejus pie , sancteque gestas praesens diu suspexerim,
easque religione testatas comprobare possim . Quamquam vero haec animo reputanti mihi lacrymae identidem exeutiuntur, cum de calamitate maxima , & de j a iura maxima doleam , parcam tamen dolori meo, ut ornamenta virtutum omnium grata memoria prosequar , dc
hoc pietatis studio praestantissimo Antistiti quodammodo parentari contendam . Libet sane δε-
105쪽
lari tristillam nostram , cum non modo tempus' omne , quo Episcopum egit, .erum etiam vitam omnem inquirentes nonnisi spectatae innocentiae monumenta habeamus . Summa erga
Deum vel a teneris annis pietate suisse , perspectum est in ea urbe , in qua nobilibus Parentibus longa inter proceres cognatione junctis natus, & educatus fuit. In ipsa enim adolestentia inter Canonicos insignis Ecclesiae Civitatis Fori Iulii relatus est, & patriae Urbi
per tempus idem, quo domi moratus est, extitit ornamentum . Romam inde prosectus, in expediendis negotiis , & eontroversiis , quae ad Sedem Apostolicam, nimirum ad eas Congregationes, quibus Eminentissimus Card. Imperialis praeerat, discutiendae deserebantur , egregiam ille operam navavit, eum Auditoris officio pro amplissimo Cardinali desungeretur.Qua vero vitae , ac morum integritate Romae vixerit , id argumento est , quod eum de Pontificio Legato ob res Fidei componendas ad Sinarum
Imperatorem mittendo , ageretur , perconta
rentur ab eo sunami viri jussu Pontificis optimi Clementis XI. num eam provinciam obire vel let , sed non satis firma corporis valetudine Prae peditus, eximium illud munus defugere maximo cum animi angore coactus est, missusque loco ejus Thomas Μail lard de Fournon , qui . purpuram promeritus variis in eo Regno pro 'Catholicae Eeelesiae incolumitate consectus aera- .mnis, ad perennem felicitatem migravit. Aliam
106쪽
tamen provinciam ei paulo post decreVit Pontifex Summus , & ad vineam Domini eXcolendam, nimirum ad Adriensem Episcopatum eum destinavit, multo ante prospiciens rerum omnium arbiter , quanto studio , ae sollicitudine pro Dei gloria , tam grave, dc praeclarum mu- nus esset expleturus . Novimus profecto , quasi per imaginem, virtutes ejus antequam eum de
facie ex ipsa elegantissima Epistola , quam Clero , dc Populo Adriensis Dioecesis misit. Fassus est in primis is se in Episcopatus onereis subeundo admoneri, vocatum esse non ad .is gaudium dignitatis, sed ad Crucis patieu- ,, tiam , non ad gloriam , sed ad humilitatem , & non ut Imperium obtineret, sed ut esset ,, Paratus immolari pro grege,, . Et vero ubi ad Ecclesiam ipsam administrandam se contulit, exemplar Virtutum omnium in eo licuit intueri, & in id primum incubuit, ut pietatem in populo, Ecclesiasticam disciplinam,optimos mores , & literarum studia in Clero promoveret , ac resti tueret . Dioecesim subinde universam identidem l ustrans , verbo Dei , opere, ac d vinis Praeceptis Fideles recreabat. Quo in munere obeundo , praesertim vero in verbo Dei tradendo , & rudibus Christiana scientia imbuendis , ita flagrabat, ut ter, & Mater quan doque singulis diebus in Visitatione sermonem ad Populum haberet, ex quo in febrim incidit, quae integro mense male affectum adflixit , &Visitationem tunc intermittere coegit. Cleri
107쪽
corum eorruptos mores , lites , dissidia , contentiones , quae inter plebejos homines oriri s lent, charitate tanta , sapientia tanta composuit, ut quorumdam pervicacia blande repressa , ipsi exinde eum summo amore , ac obsequio pros querentur . Viderat enim pro singulari qua pol-
Iebat prudentia, Episcoporum esse , ut subditis praesint, non ut in eis dominentur , sed illos tanquam fratres, filios diligant. Itaque ubi
opus erat in subditorum eriminibus corrige dis , benevolentia , hortatione , lenitate ago bat , atque adeo omnes in officio continebat, &ab illicitis deterrebat . UbL vero medicinam morbis ovium adhibendam esse animadverterat , accersitos quotannis Sacerdotes Congre
gationis Missonis Ferrariensis ad omnia sere Diceeesis loca destinavit; qui sane viri praedicatione verbi Dei, doctrina, & exemplo ita
profecerunt, ut probos quosque homines ad pie sancteque vivendum magIs accenderint, obstic natiores autem , qui multis annis peceatis obstricti suerant, ad poenitentiam agendam com ' pulerint , dc ad meliorem frugem adduxerint. Egentes Viduas , ac Uirgines ne fame periclita rentur, in tuto collocarunt, quibus Mictum , &opem pius Antistes suppeditavit . Tanta pro secto hujus Instituti fama percrebuerat, ut eκ aliarum Dioecesse uti Loeis homines innumeri, confluerent , & uberrimum fructum omnes perciperent. Neque vero in procuranda animarum salute tantum , labor ejus , ct cur sui ta
108쪽
Ait, sed liberalis in pauperes, egentesque , quibus aliena misericordia vivendum est , di vini Praecepti non immemor in iis sublevandi, effusis opibus contendit . Virum delegerat inintegrae famae, ac probitatis, certa pecunia , ea inque non modica, quolibet mense constituta ,
qui pauperum, &. miserarum Viduarum, de morbo laborantium domos inviseret , ut pro cujusque egestate pecuniam distribueret, ratus nullo cum uberiori scenore eam impendi posse, quam si eorum dissicultatibus , & angustiis opitularetur . Quot quot ipsum adibant, & aut precibus, aut supplicibus libellis oblatis , opem sagitabant, stipem largiter iis erogavit, nec unquam vacuos dimisit . Intelligebat profecto, se non ad propria commoda , non a divitias, in ea dignitate constitutum esse, sed ut re , & ω
pera egentium incommodis occurreret et conis
questus interdum dolere se , quod Episcopales redditus exigui essient , ad tantam in pauperea effundendam pecuniam , quantam ille in eos caritate stagrans , optabat. Itaque modesta suinpellectili & frugali victu eontentus , reliquos redditus , tanquam patrimonium pauperum inpias res erogavit , & in rationum libris millia
nummum non pauca in haec impensa apparent. Paternam quoque pietatem praestitit laborantibus extremo morbo . Etenim ad Ponti fetam benedictionem iis impertiendam , quacumque hora accerseretur, properabat, verbisque Spiritu Dei plenia aegros solabatur , di indigentibus
109쪽
hus pecunia succurrebat . Haec tam praeclara agentem Deus optimus Max. ad immortalem gloriam evocavit . Λtque hic libet animadvertere, quam enixe erga Deum jam moriturus esset affectm . Cum ex anteactis in omnium
studiorum genere laboribus , & in Ecclesiasti-
eis rebus praesertim illustrandis , ct in promo, venda totius Diceeesis disciplina , ardore incredibili raperetur, lithyasis morbo premi cepit a pluribus mensibus , gravioremque exper tus Ianuario mense ineunte in febrim ineidit, levem quidem per dies nonnullos, sed extemplo morbi vis ingruit, haesitationeque linguae in vitae discrimen adduinum sensimus . Hinc
Saeramentis muniri, hinc inter mortis ango res Deum exorare suppliciter, totoque animo eonteri , prolatas preces voce excipere , acidentidem manus ad coelum tendere vidimus .
Exhibitam Christi in Cruce pendentis imaginem ingemiscens deosculabatur, objiciensque 'oculis veniam exposcebat. Demum per multas horas extremo spiritu exanguis efflavit animam . Qui tune fuerit urbis hujus luctus , dc squallor , cum omnes Episcopum immortalissimae , ac nominis , vitae innocentia , pietate , prudentia , & omnibus animi ingeniique ornamentis excultissimum sublatum nobis intueremur , ne ite conjectare te arbitror. Porro de mori. ejus , tanquam de communi jactura, non modo urbem hanc , sed Italiam totam , & op timis artibus imbutas Europae regiones, do
110쪽
luisse credimus. Quod enim genus litterarum fuit, in quo vir habitu naturae prope divino non enituerit, & in antiquitatis monumentis illustrandis nostra hae hominum memoria , veI praestantius , vel ornatius scripserit Verum , quae ad doctrinae famam pertinent . consulto silentio praeterire duxi , & de iis tantum certiorem te sacere constitui , quae ad integritatem , atque innocentiam ejus singularem spectarent. Quae quidem non ex aliis audivimus , sed mani seilo comperta, & perspecta per annos nonnullos oculis nostris vidimus . Adscitus
enim inter Familiares ejus , & Epistolarum
conscribendarum munere defungens, tantas, actam praeclaras suspexi , & meo graviori detrimento effectum est, ut jacentem , amissumque Patrem optimum lugerem . Sed in maximo dolore meo hoc veluti officio supremo solatium
habere, & praeclarissimi Antistitis memoriae obsequi videor, & gratiam aliquam apud te inire posse spero. Tibi vero, vir clarissime, quem ille vivens eximio studio, ac benevolentia , pro tua ingenii, ac summae doctrinae Praestantia , prosequebatur, & qui de eo demortuo etiam humanitate tanta , in celebrandis , colligendisque laudibus suis optime promereris , gratias habebit ex felicitate perenni, qua fruitur, & viri optimi habebunt , qui mortem ejus aegerrime tulerunt. Vale .