Bernardi Zamagnæ S. J. Navis aeria et elegiarum monobiblos

발행: 1768년

분량: 169페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

ra 4 ELEGIARUM

Ardentesque oris radios extinxit, & auream Detraxit flavo caesariem capiti Umbrarum per opaca horrens; cui sanguine sparsa Iam soror atratos obvia jungit equos, Inducitque polo stellas, quae triste micantes

Funereas referunt nocte silente faces .

Quid mater quae dira suus quot vulnera natus Corpore habet, totidem saueia sentit amans Cuncta suis impressa locis. Amor insidet illi, Et laevo in miserae sculpit atrox latere Exanimem nati essigiem , teloque cruento Ipsius usque instans pectora transadigit. Ferreus ali certe est , & ferro durior ille. Qui tantam potis est cernere saevitiem . Parce Amor o quovis crudelior hoste secare Multifido innocuae Virginis ense sinum. Ecce suae in matris noscit se pectore gnatus, Illa resert gnati vulnera quaeque sui;

Sauciat atque parens gnatum , gnatusque parentem a Alter de alterius pendet ab ore tamen . Numnam etiam audebit cari moestissima virgo Perferre extremum pignoris interitum Ipsaque frigidulos manibus componere ocellos, Sparso & sanguineas tergere crine notas

Hinc ali cede procul : gnati latus impetit hasta Miles, & aerata cuspide cor terebrat.

142쪽

Mo No BIBLOS. IasAh procul hinc concede: a parva virgine noram Magnanimam, std quae maxima jam potuit Esse, suit virtus; simul ipsa animam exhalabis

Cum nato, ipsa cades victa dolore simul. Iamque labat: comites o fidae abducite divam; Nullus & extincti nuncius adveniat rIneolumem servate : illi dum caussa dolorIs Filius edomita morte erebique duce victor ovans clara det sese in luce videndum , Spargat & optatae munera laetitiae, Ante alios matri ostensus , cujus mihi luctus Nune ipsam & vocem surpuit atque animam.

143쪽

ELEGIARUM

ELEGI A X.

Ad Virginem terris decessuram.

OUod mihi curarum saevis tot fluctibus acto

In vita reliquum dulce levamen erat , Coeperat & quo uno mite isere tristis amaror , Rique dolor fieri in pectore jam levior, Sollicitum qui me tenuit, qui mi expulit omnem - Laetitiam ae suaves delicias animi, Ex quo deseruit tua nos illa aurea proles Ille deus magni numinis unigena ;Id qnoque nunc raptum virgo mihi . scilicet ipsa Caelicolum properas addere te choreis Astra super longe a terris flammantia templa .

Gaudia tecum una , tecum abeunt charites , Et nostras quaecumque valent solatia mentes Lenire, ac tristem demere moestitiam .

Nam qualis per prata, nigrae post nubila brumae, Post & threicii saevitiem boreae, Lenior adspirans genitabilis aura favoni Surgit odorato chloridos e thalamo ;Aut qualis tumidum nautis pavitantibus aequor

Lucida hyperboreo stella sub axe micat: Talis

144쪽

MONOBIBLOS. I 2 . Talis erat nobis virgo tuus aurea vultus, Tali praesentes usque juvabat ope . Scilicet una aderas mortalibus aerumnosis, Quae um nil illis triste timere fuit, Qua sine nec gratum contra nec amabile quidquam est. Cui me , cui flentes deseris ali socias

Thaboridas nymphas , nymphas libanitidas i esse Prosuit expertem quid patrii sceleris ;Quid magnum intacta numen gessisse sub alvo a

Non minus ingratae sunera persephones'isa. etiam si tu subeas, fatoque perempta Heu propero hinc alias abripiare plagas pNonne tuum est, quodcumque vides tibi sidera mundi Hic varius rerum vertitur ordo tibi , Et perfusa tuo formosa est lumine tellus, Adspectu & recreas, quidquid ubique viget. Omnia quae contra nune squallent, omnibus Omnis Effugit e rebus te fugiente decor 3 Atque atrae apparent facies et ipse ignea litan

Auricomus rutili languidior jubaris Spicula diffundit ; quae, dum sublimis ab axe Lustrat idum ei thaboris hospitia, Eque tuis virgo succendere suevit ocellis, Et fieri adspectu clarior ipse tuo . At non ille miser; neque enim pote noscere damna a Nos miseri, nos hic perdidit interitus .

. Qui

145쪽

12S .ELEGIARUM

Qui bona quo e rapuit nobis, tot munera laudum, Tot tibi nunc meritae gaudia laeta seret rUt quae una heic fueras pulcherrima formosarum , Sis quoque in aetheria maxima honore domo. - Debuit anne diu in terris haec serma morari, Aut laude haec virtus tanta carere diu lHoc igitur quamquam se continuis lamentis Deflendum nobis flebile dissidium , Jam non & doleo, laetor magis et anne parentiς Aetheriae meritis laudibus invideam 3 Iampridem o caelo digna ac sulgentibus astris Ι, regina, domos ingredere o superas: Sat tellus tibi culta diu est: nunc regia caeli Te vocat effuso caelicolum thiaso Effulgens late ; tibi plaudunt sidera , & una. Aurea flammeolo a serta parant capiti.

1 Ecce altae patuere fores ; viden omnia divum / Agmina in occursum laeta volare tuum tΑrdenti viden & taedas dum quassat olympo, Pulcra Amor ut pulcher fulgeat in chlamyde λIlle praeit nubem ; qua tu levis astra subibis Flaventis rutilam lumine crysolithi, Ac variis mira arte coloribus intertextam, Iris a Apocal. ia is tu eapito ejus corona 'Liartim duodecim e c.

146쪽

Iris ceu suevit sulgere versicolor. Qui fremitus circa comitum , quae carmina , quantus Undique odor suavis funditur ambrotiae lI selix: verum ipsa inter tot culmina laudum , Tantaque caelestis gaudia concilii, Si bene quid . de te merui , ne sperne jacentem a Neve sine immemori me effluere ex animo . Ah procul iste metus, non es, quam gloria mutet Hinc cedes, nostri sed memor utque b ieres Sidereo magni e solio regina tonantis. Optatam in duris provida rebus opem . . Usque aderis terrae ; sua per te fulmina ponet Iam deus, δc sontes pandet opum' Omnigenos sorantem quoties blande conspexerite isti . An matri Quidquam deneget omnipotens tk Sed levis ex humili surgens tellure per altu in . Jam veheris, jam nos deseris aethereis

Circumsuta choris, rutilasque evecta per auras . . Languidulis tete subtrahis ex oculis. thus, Iamque lates: qualis e quondam quum suave halans 1 Uri b) S. Benard. serm. de nata virg. Me est , ait , voluntas elus , qui omnia nos habeti voluit per Mariam Sc. Et Augustinus ; iscue omnibus sanctis ect potior , ita omnibus sanctis pro nobis es foliaestior &c. c uae est ista quae ascendis per desertum , Iscut virgula fumi ex aromatibus myrrhae, or thia is , o unieves pulvsris pigmentarai &c. cap. 3. Cantic.

147쪽

Uritur, aut costi gramen Achementi, Excitus ille latet multo vapor igne per aras; Qui late in campos diditus aerios Fragrantique hilarans minus atque minus loca odora Spectantum cupida diffugit ex acie . o ubi es ah liceat nutantibus aero pennis Findere , & aurati limen adire poli, LRligeros inter juvenes quum regna triumpho In tua regifico vecta pedem intuleris , Quumque tibi dulci id occurrens cum conjuge proles. Ostendens & opes, quas habet illa domus, Imperii ceὶ sociam bona diva acceperit . ut to Coesicolae attonito lumine suspicient lUt subito impleti laetum dulcedine pectus Quisque nova adventu sentiet alma tuo lIpsa autem immenso divini in lumine vultus Abiorpta ut penitis sensibus exilies lCur tenet ah tellus i utinam super aethera vecter 'Aoniis valeat lympha petita jugis . d) equae est i a , quae ascendit de desereo, deliriis

affluens, innixa super clectum suum l Canti c. cap. 8. e Astitit regina a dextris tuis, in vesitu deaurato, circumdata varietate &c. Psal. 44.

EXPLICIT MONOBI BLOS.

148쪽

IN NUPTIIS

ABUNDII RE ZZONICI

HIPPOLYTAE

BONCOMPAGNIAE LUDOVISIAE ee.

V A. T E S . A. v Ymphae, Canalides nymphae , jovis aurea proles , Munera si quando fuerunt mea dulcia vobis, Nunc o, linquentes lauri nemus, & juga pindi Florea, vos cupido hoc vati concedite munus. Numine opus vestro. toto nam guretite lybris Dum vocat Hippolyten, dum laeto murmure colIes Romulei, laudesque sonant & nomen Abundi, Quem generum venetaeque omnes omnesque latinae optavere sibi matres , an pectore vota Solus clausa tegam, nee quid mea carmina possint Experiar, nec dona seram parnassia sponsis Carmina sunr dicenda et adsunt non aurea vati Poculaque , & pario spirantia marmore sigua ,

I a Quae

149쪽

Quae donem, gemmaeque, & candenti ex Elephanto

Crateres ebeno picti r non murice vestes Rdsunt sidonio rutilae, nec mollia Serum Vellera, quae tenui pulcre discreverit auro Docta manus, varioque ornarit daedala cultu . Carmina sunt mea dona . utinam , dum pronuba lucet

Fax bona , post longum qua non se licior arsit, Haec quoque conjugibus placeat sylvestris avena lDicite Pieridest tenuem nec Abundius odit, Culta nec Hippolyte cantum I dii amant quoque sylvas, Iupiter & gracili pastorum gaudet avena. Diciter barbaricis opibus , spoliisque superbas , Nunc veneri myrto sacra , nunc floribus auctas Ecce triumphales Capitoli Hymenaeus ad arces Et volat & se stas inter subit atria voces Connubii jam vincla, novis jam munera sponsa , Sacra dionaeae portans jam gaudia taedae. Quid spolia hete cerno, quid tela, & sanguine cristas

Rorantes t tecum tua sint sera munera Mavors;

Pacis Amor deus est , pacali evinctus oliva Hymen o Hymenaee subi Capitolia . jam nunc Laeta Quirinali procedet culmine pompa λDia venit iam nupta, venit jamque omine fausta Dius & ipse sua pariter eum conjuge sponsus 3 Et Venus in bijugis & Amor vectatur iisdem , Aurea pom 4 uianu tenet illa, hic lampada quassat.

150쪽

CernIlIs, ut iuvenis blando suspIrat amore saucius, atque oculos optata in virgine figens Mille faces ac tela imo sub pectore sentit lRt nympha unanimi flamma succensa nec ipsam

Iam matrem alii dulcem matrem , carumque parentem , Non fratres, patriasque animo reminiscitur aedes rUsque adeo gaudet sormosi conjugis ore. Talis & Andromache priameio in Hectore flagrans, Talis & aligero quondam love Tyndaris orta Inter amycleas forma pulcherrima nymphas Ibat in Atridae flavi spectanda cubile . Vos Iovis o Themidisque, Horae, gratissima proler, Eunomieque Diceque atque Hirene praedives Ducite io pompam ; tuque o praecinctiis oliva Hymen o Hymenaee subi Capitolia: tempus

Spargere nunc flores, nunc circum mille volantes

Idalii pueri limen late omne rosarum Puniceis sternant soliis , & molli hyacintho , Et paphia myrto bene olenti: Iuno puellam

Cum Uenere in thalamum ducant; Hymenaeus, Amorques Ambo hilares, ambo juvenem comitentur ovantes a Tt rutilas de more faces & serta serentes. At chorus aequalis charitum per mutua nexIs Inter se manibus celeri plaudant pede terrain In numerum , serus veniat dum vesper Olympo . O Amor , o Charites, o Hymen, o Hymenaee

SEARCH

MENU NAVIGATION