L. Gottfridi Kohlreiffii Chronologia Liphrat Katon adhuc immota et denuo illustrata, oppositas sibi videlicet machinas evertens, integritati Scripturae S. ulteriora praesidia parans, et sic magno iterum numero observationum utilissimarum locum facien

발행: 1732년

분량: 501페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

PROOEMIUM.

tius inuidiosam atque obtrectationio ortunam, quam isiis gratam me

se vepisse intellexi. Denique nihiI

aliud quam .signiscarunt, quiduis potius st ignorare malis , quam a nobis aliquid disere. In quibωdam candorem, in aliis studium, in omnibus finsum bonarum rerum desiderauux II.

Nolim tamen vel tanto Viro comparari, Vel Omnes, ytille, accusare. Nec mihi tam inopinanti ac cidit, quam forsan Scaligero, laborum Chronblogicorum contemtus: cum pro Diuina Scripturae Sacrae integritate, incolumitate ac fide d pugnaturus facile prospicere potuerim, hoc instituto tot mihi excitatum iri malevolos, quot Verbum DEI habet insidiatores. Quod si etiam verae Chronologiae justum . ubique statueretur pretium: vix crediderim,

22쪽

PROOEMIUM.

Consentaneum, irruptionem ultimorum temporum repentinam praenum

ciantibus, & maxime improuisam: Non tamen ideo bonam causiam deserendam, quin Aduersariis, etiam

ubi vix responsione digna protulisse dici possint, subinde respondendum esse iudico, ut re1ipiscentes, quanis studio & conatu invitis beneficia lintdelata , intelligant.

Haec est ratio noui operis. Aquo eo minus me abduci passus sum, quod speraui, fore, Vt ex tractatis haud parua utilitas in studia Theologica redundet. Non enim id egimus, ut Lectoris tempus pretiosum, nugis, verbis inanibus & rebus perditis perderemus: sed potius operam dedimus, ut horae in lectionem praesentium paginarum insiimiae iis obse vatibnibus largissime compensarem tur , quae animum pium non possunt A E mn

23쪽

PROOEMIUM.

non delectare & recreare. Qui nostra hisce nimis laudari suspicatus fuerit , recognoscat Inscriptiones Capitum , & euoluat, quae, Ut Occasio

tulit, dicta sunt de Feriri Aequinocti

norum mundi numero accurate deducendis; de Ty Yu, nomine Sinico Noachi; de Aphaeresi in numeris Epochar; de piscibus Is 3. annum eX-hibitae Aug. Confessionis repraesentantibus; de Annis Mundi secundum prophetiam Henochi; de ratione Le- gum Diuinarum; de Parabolis CHRISTI; de Pseudo-Κahatho; de anno mortis Iorami, Regis Judae; de Colosso Nebucadnezaris ἰ de Mardochaeo, Aliasuero, Κedor Laomor, mulo, latentibus sub iis, quibus nomina a areS, Cyomaras, Cyrus; de Xenophontis consensti cum Scriptura Sacra; de morte Evilmerodachi; de praedictione annorum a captiuitate Baby-

24쪽

Babylonica usque ad Alexandrum Magnum; de Demetrio Poliorcetea Jeremia praeviso; de origine nominis Aerae Contractuum; de volumine volante dc muliere in Epha, lymbolis doctrinae impiae Judaicae; de errore Celeberri' Wokenii circa tempus commorationis Israelitarum in Aegypto; de Juvenco secundi anni septem annorum, a Gideone in holocaustunt oblato; de Sacrificio annorum; de aetate τῶν/M S dmN ; de numero

annorum ab undecimo Hiskiae usque . ad obsidionem Hierosolymae ultimam .

his praedicto; de Imperio a posteris Judae post aduentum CHRISTI non statim . auferendo; de Rege Jareb;

de medio annorum; de Messiae recens nati primo in Templum aduentu tempore Aequinoctii secundum Jescha-jam expectando; de cultu DEI in E celsis; de Ludovici Picques, Doctoris Sorbonici, propensiqne in Luthe- ' Α 3 ranos;

25쪽

temporibus Diluvii. & multa alia, in quibus plus centum dissiciliora Scripturae S. loca pie, S, quod minimum de nonnullis dicere licebit, haud infeliciter explanata, sequens commentatio exhibet. Illa autem non paruo nobis venerunt labore , sed inter infinitas occupationes alias aerumnosa lucubratione & assidua neruorum ingenii intentione partaiunt. Nec tamen, quae his adhibitis benigne dedit Diuina Bonitas, sine grati .animi significatione accepimus. Non igitur sint ingrati, quibus cognitio tot rerum utilissimarum tam exiguo constat labore dc sumtu. IV. In conflictione cum Aduersariis Ienitatis ac modestiae Christianae, Vt opinor, me praebui studiosum: plura tamen sine veritatis dispendio, &, ut ita dicam, vilipendio remittere

non possh mihi visus sum Proinde, si

26쪽

PROOEMIVR '

qua duriuscula occurrant , inquirat Lector Benevolus, an euitari potuerint saluo veritatis ambitu ac momem 'to. Sin autem . me alicubi, ut homo sum, errorem vel culpam admiscuis. se deprehensum fuerit: tunc me nemo tam experietur pertinacem, Vt

solidis rationibus conuictus illum agnoscere & hujus veniam petere existimaturus sim molestum. Grauiora , tamen DEVS optimus clementer ab illis auertet, quibus firmissime pro- possitum est, nunquam in tota Vitae. scienter admittere, quae Verbo Ipsius Vel minimum contemtum parere possint.

27쪽

De iniquitate Cultorum

Caluini.

. Summaria.. Nomeu latiuuiasi ealainianis siritiuperseeatiouis caluinianis famili is f. I. caluinι dogmata, detestasda,2. Disserentia in Calainianis . A bοψ Berotinensis Arr eonaersandi σπ νatiscinandi f. Tabalarum Astronomicarum imo perfecta fides s. Emendaria enονὰ calculi in dea ductione aequino ram Momeniarum ex name annorum Maudi vostro f. 6.

. . .

S. I. '

Scripsis quidem meis Chronologicis

praecipue irritati sunt Caluiniani. Inter quos Alphons Berosinensi, cum appellationem illam repudiaret, opposui honorificum nobis nomen Lutherini. Nemo enim ignorat, Reformatos, vi vocari cupiunt, nullo nomine Lutheri discipulos crebrius insignire: etsi facile largiar, ipsis non esse propositum, ut eo pacto nobis aliquem impertiant honorem. Quot locis occurrunt Lutherini in Friderici Adolphi Lampe Rudimentis Theologiae, quam VO-cat s

28쪽

cat, Elenchticae nuper editis a ) l Nonne ibi legitur se negamus contra Pontificios scutheranos; contra Graecos , Pontificios cs Lu- theranos contra Sorinianos, Arminianos o Lutheranos contra Jesultas , Socinianos, Arminianos , Enthusiastas Es Lutheranos; cotitra crapores Lutheranos , contra Lutheranos --

G-Denerianos P Cum igitur nobis non sordeat nomen Lutherani vel ipso parallelismo haeretico aliisque injuriis indigne profana tum, ideo quod non nisi. Lutheri dόEtru' nam, quae ipsa CHRISTI est, Prophetarumque & Apostolorum , agnoscimus Diuinam ac salutarem ; jure postulaui, Vt nec Alphonso nomen Caluiniani sorderet. aut is fateretur, Lutherum a Caluino tantum distare, quantum decus a dedecore, h. e. quantum sanctus DEI homo ab hominet haeretico. At iste disjunctivam meam in categoricam conuertens, me postulato illo calumniarum notas Caluino ab infamibus inustas renouasse perhibet, & non solum

Iesultas atque ultimo supplicio affectos in A s scenam

29쪽

io CAPUT I. DE INIQUITATE

scenam producit, ut iis dicta mihi capiam, sed omnes quoque Protestantes, Unde appellatio haec enata parum considerans, eorumque omnium rem agi praetendens, contra me excitare conatur b). Quae omnia quantopere spiritum persecutionis saeuum ac virulentum, Caluinianis dudum i familiarem, spirent, judicent omnes ingenui g. II.

Equidem non ignoro, de Caluini. moribus & mortis genere narrata varia ipsius gregi publicis scriptis ubjecta esse: noui etiam, &hic Raceburgi in Antecesseribus meis numero Theologum Veteranum, qui nunquam fuit incendiarius aut Papae mercenarius, ut talia objicientes a recensente li-hrum Ruschati in Bibliotheca Getinanica, at quam maledicet Vocantur c & tamen, se ad illa nondum solidam S luculentam ali-

30쪽

CULTORUM CALVINI. I r

aliquam refutationem editam vidisse, test tus est d . Sed nunquam in animum induxi hanc camarinam mouere, qui semper in ea fui sententia, de Theologis non tam ex moribus, quam ex dodi rina iudicandum

esse. At bone DEVSi 'quam detestanda dogmata proposuit, & usque ad vitae exitum propugnauit Caluinus Τ Non omnia capit pagina haec: nec defuerunt, qui evipsius & sodalium, quos habuit, scriptis blasphemiarum stercora vel plenis plaustris conveherent.. Legatur saltem Libri III. Institutionum Caluini Caput a 3. ubi respondere instituit interrogantibus e , M ure

suis creaturis irascatur Dominuae, a quibuου nuta ante ostensa prouocatin fuerit, nam exitio deuouere quos placuerit , tyranni magiae libidini. quam legitima iudicis sententia conuenire ' item excipientibus D: Nonne ad ea- quae nunc pro damnationis causa obtenditur , corruptionem Deli ordinatione pradesinati ante fus-rum ἶ

rist. Iabr. II. Art. p. m. 73.

SEARCH

MENU NAVIGATION