Dissertatio inauguralis, de humorum in morbis contagiosis assimilatione, in tentamine de variolae natura et sede, indagata ...

발행: 1784년

분량: 40페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

DE HUMORUM ASSIMILATIONE.

inentibus animi affectibus, ut alii visum est '; a crapula '; ab exercitatione, .ut alius contendit i; a medicamentorum violentium Vi, ut alius il asseruit ; ab humore in glandula renati, ut alius existimavit f; ex emis. so fluido virulento in obstructis in medulla spinali tubis concluso, ut alius opinatur ' . Estque cui vultu solo communicari morbus visus est, adeo ut, Basilisci instar, variolosus unoquoque intuitu perniciem iaculari, dici posset ''. Quin et, contagionem nihil ad variolam creandam valere, minime necessariam esse, nec hunc adfectum proprie pro morbo habendum, sed aeque e corporis per vasorum extensionem explicatione, ac pilorum promissionem, dentium expulsionem, Vel pubertatis notas, suo quodque tempore, nasci, quidam asseruit Omnes vanas, quae de hoc morbo conceptae sunt, opiniones ex ea, ubi nunc delitent, obscuritate, in lucem educere pensum, non laboriosius, quam injucundius esset. Sed singulas eo consilio, quo clarius refellan tur, examinare et excutere, etiam indignior esset temporis abusus. Quod ita tamen dico, ut, si temporis et operae in iis examinandis jactura, opinionum meritis accommodaretur, universarum repudiatio neque longuinqua

ll Halinii Ratio Variolarum, Uratissaviae 17SI.

12쪽

s DE HUMORUM ASSIMILATIONE.

qua neque laboriosa fore mihi videatur. Quo, tamen, cum minime intersit, Prorsus omisib, ad eam, quae adhuc sua auctoritate valet vigetque, Perpendendam, reliquis omnibus ei, quam earum futilitas merita est, oblivioni traditis, accingar. Variolam sola ei propria contagione, corpori humano admota, nasci, tamdiu observatum, tamdiu experientia quotidiana porro confirmatum est, ut excellentissimi in arte viri, hanc rem aeque demonstratam, ac quamlibet aliam, existiment . Qualis utique haec contagiosa materia sit, inter scriptores nondum ullo modo conVenit. Cujus etiam obscurior origo est. De qua utraque nihil amplius in praesentia dicam, postea commodiore hujus

chartae loco eas consideraturus ; quod ita sum attentaturus, ut neque rem tam dissicilem et impeditam ad sententiam explicaturum me, neque tam obscuram illustraturum, ut legentium expleam desiderium, cum neque alienarum neque propriarum observationum, idonea copia suppetat, promittam. Postquam in Europam variola transierat, cumque eam ita medici, ac singularis ejus natura, et magna, qua Perpopulos grassabatur, strages, mererentur, perpenderant; ad eam eXplanandam, variae contemplationes, Variae

positiones vel hypotheses, excogitatae sunt. Illarum

maxime peculiares jam si'. 4 et 5.) relatae sunt. Sed

operis in circumfluentibus humoribus fermentatis, cujus Rhaetes auctor est, latissime patuit, maximeque invaluit,

et. Cullen's Pirst Lines. Mea lii Opera. Husham on Smali POM

13쪽

et ab omnibus ab illo ad hoc tempus fere recepta est, opinio. Quae opinio, ut hoc tempore, defenditur, breviter haec est ; hic plerorumque sermo est : Contagiosa variolosa materia, corpore recepta, magnam humorum partem in suam vertit naturam; quae, sic mutata, Pa tim perspiratione cdeca protinus, partim ad pustulas se mandas prius retenta, deiii corpore essivit. Cui opinioni multa favent, Iia ultumque ponderis doctorum virorum explicationes ' addiderunt. Quam rem prius tamen quam aggrediar, qualis morbus, ab insitione natus, videatur, et quo modo procedat, haud alienum erit dixisse. Quo facio. quam , candidissime potuero,

morbi, sic excitati, propria cum CXplanatione vulgo recepta comparabo ; dein ab ea comparatione, quae rite fuere videbuntur, ea in conclusionem congeram.

Epidermide brachii stalpelli cuspide paullulum, sed

non ita ut sanguis sequatur, elevata, pars infra humore varioloso, ab alicujus morbo laborantis pustulis sumpto, tingitur : Neque fascia circundatur, aut emplastrum im

Postridie diei, quo opus peractum est, nihil fere in I co, cui insita materia sit, praeter solitum apparet. Qua ro dein vel quinto die, idem paulo durior solito esse, et prurire percipitur, et parva Vesica, limpidum humorem capiens, cernitur. Et loci facies talis est, qualem levis cutis ustio facere solet. Proximo die, rigoris et doloris liquid in axilla solet existere ; quod utique saepe quoque

14쪽

que deest. Uno die aut biduo post, levibus capitis et

remittentibus doloribus, horror cito transiens, calorque alternans, succedunt, plusque aut minus ad eruptionem perfectam permanent. Qui, in confluente casu, tum quoque tantum remittunt, diutius duraturi. Hoc sere tempore ingratus in ore sapor, malus spiritus odor, incidunt, hujus eruptionis, ut observantur, pyreXiae proprii.

Jam brachii, in quo loco incisio fieri solet, inflammatio

rapide spargitur, plagamque multae parvae pustulae, procedente morbo, magnitudine crescentes, et in latitudinem tendentes, cingunt. Decimo vel undecimo die, incisus locus circumcirca essiorescente quasi annulo, in solidi argentei magnitudinem, circumdatur. Hoc tempore sympi ata febrilia fere remittunt, dolorque cum rigore axillae decedunt. Iamque eruptio primum ple-TUmque, et maxime frequens in vultu, dein seriatim in partibus inferioribus, ita sese prodit, ut, quinto post febrilia symptomata coepta die, perficiatur. Eruptio primum parvis rubris punctis, vix eminentibus, sed paulatim in papulas assurgens, prodit. In U-' niuscujusque papulae apice, parata vesicula, humorem Pel- lucidum capiens, mox apparet. Hic humor, copia cres cens, papulas, dein spheroides pustulas, elevat. In quibus conclusus humor paulatim prius opacus magis, Candidiorque, dein subflavus evadens, post paulatim incrustas, mox aridas suturas, et demum dilapsuras, vertitur.

15쪽

l DE HUMORUM ASSIMILATIONE. V

t Sic plerumque morbus incipit, sic procedit, et decedit. De exceptionibus, quae haud raro incidunt, ex parte, verba faciendi occasio, postea dabitur. Hic, ut praedicant, pere igua, pere, ilis, et prope caeca materiae particula humani corporis partem contingit, cujus partis humores sibi asiimilat, seu in su- am vertit naturam. Eadem dein corpus ingreditur, Ut glandularum lymphaticarum, quarum ei cursi eunt dum est, rigor dolorque docent. In hoc cursu siesilem humorum circumfluentium mutationem efficit; qui, i pro varia corporis conditione, vel perspiratione caeca, Ci corpore prorsus dimanant, vel in cute haerentes pustu- las procreant. Quarum lingulae minimae particulae, i experientia teste, morbo concitando habiles sunt. Estne igitur, aiunt, ullum cujus yis materiae, sic, nisi fermentando, mirabilitςr crescentis, seque multiplicantis, exemplum tbi omnia quae hic constituuntur pro certo vera sunt, nullum esse hujusmodi exemplum, fatendum. Sed non

l Primum hoc opus fermentationem sui generis esse fingere compellinaur, et jure equidem ; quoniam nullam

aliam, quae innotuit, sermentationem refert. Caeteris omnibus fermentationibus quiete opus est. E contrario, haec, dum mutanda materia constante rapidoque motu circumagitur, procedit. Caeterae omnes fermentationes aera fixum emittunt, qui in animantis vivae vasa ina

issus protinus eam extinguit '. Fermentatio, nisi B sponte,

16쪽

io DE HUMORUM ASSIMILATIONE.

sponte, quod non hic accidit, procedit, solo fermenticum materiae fermentandae parte contactu nascitur , cujus particulae sic fermento mutatae, sibi proximas, sibi- Ue quoque c ntinuas, mutant, idque usque sit, donec

Conclusiis pustulis humor gluten esse, seu lympha coagulabilis, 'idcirco, quod in pus mutatur, agnoscitur. Sed quo modo hunc materia Variolosa, cum ciatis vera non inciditur, contingit Z Inamo sint sane cutis vasa incisa, vel quomodocunque divisa, virusque vasorum sines CXtremos contingat; an hoc pustularum circa plagam formationem explanabit Θ Unicuique puncto ubi pustula nascitur, non admovetur virus. Qua igitur ratione ad partes, quibus non admotum est , ita desertur, Ut earum humores sibi as imitet Rubris venis, quae non absorbent, deserri nequit. Et, si vel maxime absorberent, iis materia variolo a nullo modo ad arteriarum exhalatricium, e quibus immor, pustulis conclusus, ejici intelligitur, sines, nisi circumfluendi prorsus inverso ordine, perferri posset. Neque absorbentibus lymphaticis vas

culis desertur; quae recta eam ad sanguinem perferrent, inchoatique communi sermentatione, multo citius morbum, quam reVera accidit, excitarciat. Suntne igitur alia vasti hic sita, quorum natura, cursus, actiones,

immo sintne o innino, necne, nobis proritis ignota sunt, quibus tamen hoc opus peragitur Z Aut, an sit moriam quoque particulae asimilantur, haeque rUrsus, quos concludunt humores, invicem a limitant ZAut

17쪽

DL HUMORUM ASSIMILATIONE.

Aut igitur circuitus ordinis invertendi, aut propria vasa, quae esse dentonstranda sunt, inveniendi, aut totam fabricam nostram unam contagionis massam esse, contendendi, aut denique opinionis, quam tuentia at gumenta omnia infirma sunt, repudiandae, ad necesssita tem compellimur. Etiainst multi scriptores, ii maxime, qui insitioncm improbant, communem insectionem saepius incidere ex emplis adlatis contendunt; ab altera tamen parte nou. solum gravissimorum virorum opiniones ' stant ; verum etiam maximorum virorum, qui nunc Vivunt bit, cCrta testimonia, id se nunc tuam vidiste a trinantium, et ubi morbus iterum accidisse diceretur, aliquem errorem jure suspicandum contendentium, eodem PCrtinent. Quem errorem incidisse, veri quidem simillimum est; si, quae causae aliis, hanc rem statuendi essent, reputetur, si aliorum ignorantia perpendatur, magnaque qUO-rundam morborum, praeque caeteriS Varicellae, manifeste tamen alius morbi, cum variola, similitudo conlideretur li. Quin et, in collegii medicorum Edinens nimconventu, ut Praeceptor noster Monroius certiorem iraefecit, haec ipsa quaestio, aliquot ante annis proposita est ;ad quam, se saepius eam rem audivisie, sed nunquam ipsos vidisse, uno ore ab omnibus est responsum. Nonnulli,

18쪽

12 DE HUMORUM ASSIMILATION

Nonnulli, quo facilius, quare hic morbus semel tantum incidat, explicarent, ad cujusdam in sanguine pabuli opinionem decurrerunt '. Quod semel deletum, nunquam dein reversurum, proponebant, eoqiue pabulo virus ali semel tantum judicabant. De qua opinione, sanguinem morbi sedem proponente, et inde conclusionem trahente, nulla seorsum disserendi causa est. Peritissimi physiologi, universos corporis humani humores Perpetito mutari, intraque paucos annos, forsitan multo brevius temporis spatium, ne unam quidem particulam stipereste, fidem faciunt '. Si sanguis igitur

morbi sedes sit, cur is saepius non recurrit Z Vel potius, si quis semel morbo laboravit, quomodo ullo deinde tempore ejus expers esse potest y Nam, progrediente

morbo, recens chylus perpetuo ad sanguinem fertur ;ipse novus sanguis est, eoque assimiletur quoque oportet : Ei plus succedet, eandemque sine sine mutationem necessiario sub bet. Hac ratione perpetua materiae assimilatio, perpetua ejus e corpore dissipatio, perpetua renovatio, forent ; totiesque pustulae variolosae, quoties calor, qui eas summopere fovet, summo corpori admo-Veretur, nascerentur. Quae sive justam formam, sive non, actumerent, Perspirata tamen materia, vel, ex levi quolibet in cute ulcusculo, pus formatum, semper in alio homine morbum generarent. Quod ita non esse, quotidiana evincit eXpertentia. Huic

19쪽

DE HUMORUM ASSIMILATIONE.

Huic conclusioni si objiceretur, firma ita esse mutata, ut non amplius humores, huic fermentationi subeundi rursus habiles, sed solitis tamen et necessariis altionibus

satis accommodatos, creent.

Ad id respondendum est, quamcunque ex hoc morbo firma mutationem subierint, ita ut nunquam deinde idem affectiis repetat; humores tamen in materiam variolosam etiam esse mutabiles, et ad eandem mutationem denuo subeundam pronos. Quam rem verae pustulae in manibus, brachiis, genisque earum, quae Parvulos, conferta eruptione laboranteS, curant, nutricum, ante morbum pastarum, saepe natae confirmant. Quas pustulas veras esse variolosas hoc evincitur, quod in iis,

qui morbo nondum affecti sunt, eum gignere possunt '. Quo in casu nusquam pustulae, nisi in locis, quibus virus rei sta incubuit, nascuntur. Cum igitur earum partium humores manifesto in materiam variolosam mutabiles sint 8, quare circumflui reliqui non etiam assimi lentur, et pustulae summo toto corpore producantur ξQuod inde concludendum est, id opinioni minime fa vel, quae virus, sanguini innatans, hunc assimilare posse, proponit. Res 'specie sane scirenidulosa, et cui multi summam habuere fidem, nunc se mihi, nec invito quidem, offert. , Foetus in utero, scilicet, hoc morbo laboravit. Cuius rei multa testimonia sunt, sed pauca side digna; utpote

quae longe maXima ex parte, ex obstetricum et nutri

cum ' Lond. Medicat Observations, Uyl. V. P. G.

20쪽

DE HUMORUM ASSIMILATIONE.

cum fabulosa garrulitate, tracta sint ; quarum ignorantia et credulitas nullam fidem merentur '. Ex quibus tamen testimoniis quaedam sunt, quae, ob auctorum f-dem, etiam a minime ad credendum pronis, attentius

audienda sunt: E quibus omnibus illud, quod ab J. Huntero in Actis Phylosophicis ' relatum est, caeteris

gravitate praecellat. Eo autore, matrona, sexto graviditatis mense, variola satis leni et sine periculo multo eunte, implicata est. Vigesimo et tertio post eruptionem coeptam die, e dolore laboranS mortuum peperit, cujus universa cutis, densis pustulis, quarum multae humore repletae erant, obducebatur. Partum inspexerunt Hunterus et Leahe medici, item ingeniosi J. Hunterus, Cruiclassianks, et Falconer; qui omne , veram Variolam

esse, credere se professi sunt. Ex quibusdam pustulis,

quae J. Huratero paucos tantum dies nati videbantur, ille, duorum scalpellorum cuspides materia tinXit; quos, cum nulla ipsi variolae inserendae osterretur occasio, duobus amicis utendos dedit. Qui periculum veri

sacere metuentes, inani timore, curiosae hujus quaestionis dirimendae pulcherrime oblatam occasionem corruperunt. Quem tamen PartUm a matre morbum accepisse, omnibus rebus perpensis, vix addubitandum est. Unde opinio, quam subruere tantopere conatus sum, primum reputanti adeo firmata videri potest, ut, quicquid porro contradicere potuero, id omne contemnat. Verum

SEARCH

MENU NAVIGATION