Dissertatio inauguralis, de humorum in morbis contagiosis assimilatione, in tentamine de variolae natura et sede, indagata ...

발행: 1784년

분량: 40페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DE HUMORUM ASSIMILATIONE. 1 s

Verum ne temere tanta lis diiudicetur, et ut id, quod vulgo dici solet, nudi alteram partem, pro iure mihi vindicem ; hanc ipsam rem paullo altius agitemus. Ex historia ejus, eruptio partus non, ante decimurii diem vel amplius post maternam, inchoata esse videtur. Verumenimvero, materni sanguinis assimilatio, ex opinione vulgo recepta, ante ipsius eruptionem inciderit necesse est; partus humores, cum eum inter et matrem perpetua sanguinis permutatio esset, aeque prope mature, ac materni, conversi esse debebant ; eoque Partus eruptio, pro paucis pustulis humore repletis, jamdudum prorsus evanuisse. Quin, ut Mead medicus observavit, si prius partus natus est, quam ullus in pustulis maternis humor inesse coepit, partus infectionis expers erit; et casus sere innumeri auctoribus relati eandem rem cons mant. Verum, si materia variolosa, prius in sanguine nata, in cutem dein ejiceretur, an id ita se haberet 8 Non ita se haberet. Nulla enim ratio reddi potest, quare illa materia, non foetum aeque, sanguini ante eruptionem innatans, ac postea, ex pustulis absorpta, aia siceret. Praeterque id, innumera scriptorum fide dignorum, quibus erat nulla hujusmodi tutanda opinio, testimonia sunt, partum maternae in hoc morbo infectionis expertem permansisse, demonstrantia '. Duos hu

jusmodi

22쪽

is DE HUMORUM ASSIMILATIONE.

iusmodi casus Georgius Baherus Eques commemorat quorum in utroque, matres insitione morbum acceperant, pueri tertio aetatis anno, insitione facta, raram eruptionem habuerant; adeo ut nulli dubitationi locus detur. Similis me casus certiorem fecit noster in re obstetrica

hujus academiae ingeniosus Professor, quam ipse se vidisse dicebat. Quin et multo illustrius exempJum a Georgio Bahero Equite Johannes Hunterus refert '. mulier, inquit, quae hunc morbum praegnans satis

gravem eXperta erat, solito tempore partum enixa est, ita summo toto corpore notatum, Ut omnes, qui viderent, fossiculas ex variola relictas esse, arbitrarentur; cum tamen, circumacto anno, puer morbum et gravem sit expertUS.

Unum solum argumentum is i opinioni relinquitur, ex Prolataris Homii experimentis, quibus ille rubeolam pueris inserere conatus est, adlatum: Ob quem conatum bene ille vir de genere humano meritus videtur. Sed haec experimenta non ad hanc quaestionem dij dicandam comparata sunt. Nam, dum ille medicus morbo soli creando intentus erat, in pluribus locis scalpello cutem, ubi densissimae maculae erant, eo consilio scalpsit, ut eam sanguinis partem, quam contagiosa materia plurimum saturasse videri posset, asseqtieretur. Plagulis leviusculis sanguis gossipio abstersus est, quod hoc madens ejus brachio, cui morbus pararetur, ad

23쪽

DE HUMORUM ASSIMILATIONE.

movebatur. In omnibus casibus, inde secuta sympto-inata levissima erant, nec amplius XL. circiter maculae toto corpore percipiebantur. Nullae maculae circa plagam, ut in variola, ante communia symptomata apparebant. Et puerorum sic infectorum unus postea morbo cortiniunt modo affectus est , quae res aeque ab auctoribus in hoc morbo, ac Variola, negatur. Quodque maxime ad nostrum propositum pertinet, non sic sanguis, sed vena, protinus ante erupti6nem, CX-cipiendus erat. Atque ex sanguine vena detracto, nonis qui secundum brachium defluit, qui materiae contagiosae aliquid e cute abstulisse pbtest, deligendus erat. Hoc igitur argumento diluto ;Ad summam, ne unum quidem in universis medics-nae annalibus documentum est, quo, Vel rubeolam, Vel variolam, ex sanguine creatam, ostenditUr. Rei obstetricae nuper profestar noster, hujus rei periculum saepe, sed frustra semper, fecit f. Alter Proses r noster Cullenus, discipulum suum, cui fidem habebat, nihilo

felicius eandem rem in hoc Nos conato eXpertum esse, mihi confirmavit. Magnus insitor Sutton, sic variolam creare cum saepe tentavisset, semper frustra fluit Quinetiam materia variolosa e laborantibus lue venerea tracta, ut illam, ita non etiam hanc, creavit li. Denique, I. Hunterus, qui optime de hominibus, utilibus multis re-

C pertis,

24쪽

i8 DE HUMORUM ASSIMILATIONE.

pertis, meritus est, sanguinem non luem veneream insitione creare, multis eaeperimentis ostendit.

Eruptio iis corporis partibus propria est et continetur,

ad quas, cuticula tectas, constans aeri aditus est. Hoc Cotunnius ideo fieri opinatur, quod hae partes aere e siccantur; quod verum non est, cum laetus in utero adfi- ciatur, eoque aliquid partium conformationi proprium, in causa esse videtur. Multi casus a multis memoriae traduntur, ubi thoracis et abdominis viscera, et cerebrum ip-

sum, cooperta pustulis dicuntur. Quod illi potius gra- tis assumpsisse, quam, periculo facto, demonstrasse, vi-

dentur: Et contrarium prorsus, innumeris incisionibus, i illustrissimi artis anatomicae viri demonstrarunt '. At- qui, si humores circumflui revera assimularentur, uni- versa Viscera, aeque ac cutis, pustulis obducerentur. In iis locis ubi pustulae, simulac maturescunt, aperire moris est, eae septem vel octo vicibus denuo repleri re-

periuntur. Qualis ejus, cujus in vasis tanta hujus materiae copia, cujus minima particula, cuti admota, eam inflammat, circumflueret, et tenerrimas totius machinae Partes recta contingeret, conditio quaeso foret, Iegen- tium sit judicium. Abbas Fontana, venenum Viperinum, animantis nervis admotum, non suum protinus effectum edere, cujus multo tamen minus, in venam infu- lsum, Prope temporis puncto necare, deprehendit.

Jamque, ni fallor, probavi saltem, si non liquido de-

monstravi, Variolosam materiam in circumfluis hum0- ribus

25쪽

DE HUMORUM ASSIMILATIONE. 19

ribus nullo fermentationis aut assimilationis opere generari ; eamque notionem minime ad ea, quae in cursu morbi apparent, explananda sussicere; contra a Vero prorsus abhorrere, et hoc recipiendum esse : The more we know of the human hody, the more reason We

Postquam aliquis opinionem quampiam refutavit, Plerumque ab eo, quanquam for tan injuria, quaepiam plia, verisimilior aut probabilior saltem, expectatur.

Quod utique ille praestare non tenetur : Atque etiam, cum non praestat, aliquis in priorum opinionum refutatione fructus provenit; utpote quae novam denUOjnquirendi occasionem offerat, et hoc certe,

quodam prodire tenus, s Mon datur Hira ', aliquid esse, fatendum sit.

Cum vero quasdam de hujus morbi origine et natura conjecturas prpmiserim, igitur promisitim praestare videor mihi teneri; quamque ad hoc suscipiendum pensum diffidentiam affero, eam a lecturis liberalitatem, candorem, indulgentiam, atque etiam, si opus fuerit, veniam, quae primo juvenili, dummodo auctori non pudor desit, debentur, operi, spero. Ea, ut potero, explicabo ; non vero quasi Pythius Apollo, certa ut sint et fixa, quae dixero ; sed ut ho- munculus unus ex multis, probabilia conjectura se-l quens t.'

Optimis

' Heberdeni Lond.. Medicat Transactions. l Hor. t Cicero.

26쪽

eto DE HUMORUM ASSIMILATIONE.

optimi auctores, variolam in Europam primum a Mauris, in Hispania sedes locantibus, adductam, dein,

per crucis ad Sanctam Terram recuperandam bella, latius diffusam, produnt. Quae regio, tamen, ejus solum natale sit, ignoratur.

Forsitan prima ejus origo non adeo conspicua erat, Ut in se hominum animadversionem converteret, aut a lmultis cutis morbis, in quos orientis incolae, et praecaeteris Arabes, adeo sint proclives, idonea discrimina suppeditaret. Multarum regionum incolas morbis, nus' quam alibi, nisi quantum per contagionem diffunduntur, incidentibus, opportunos esse, hoc evincitur; quod Iues venerea ab aliqua Indiae Occidentalis insularum retro repetita est, et pestis semper ab aliqpa regionum Aegeo mari et Propontidi finitimarum, adferri comperitur. Quae causae sint, quibusdam regionibus et earum incolis propriae, quae in illis solis eos morbos senerent, adhuc nobis ignotum est: Recentes observationes, morbos, qui raro contagiosi sunt, aliquando contagiosam naturam sumere, docuerunt. Fordyce medici digiti, labo- rantium febre miliari cutem contingendo, ejus eruptio- lnis participes evasere. Neque dubitandi causa est, quin, is ea materia etiam potentior fuisset, eam latius ejusdem generis ammam sui sie communicaturam. Erysipelas, quod raro contagiosum est, in Nos comio nostro con-

tagione non carere, haud semel repertum est. Quae quanquam res recentes sunt, causae tamen, per quas ii morbi contagiosi facti sunt, nondum innotuere.

Aliquas

27쪽

DE HUMORUM ASSIMILATIONE.

Aliquas res, nobis hoc tempore prorsus incognitas, quae nunquam ante egerunt, et laesitan nunquam postea agent, ad ultimos effectus, sine illarum amplius ope, duraturos edendos, concurrisse ; triticum quoddam, rubra culma glumaque rubra, eXemplo est. Hujus paucae spicae primum in agro regionis OXoniensis, quinquaginta abhinc annis, repertae sunt ' ; quarum semina, frumentum prorsus idem, quamvis nunc in diversissimis: solis coelisque cultum, procreare perstiterunt. Similes causae in uno aut pluribus hominibus ad statum, quo tum laborabant, ita Variandum, ut contagiosa, de qua hic agitur, materia gigneretur, possunt concurrisse; et semel edita contagio, per propriam naturam alias assiciendo, sese multiplicare ; et ea quidem ratione, ex certo loco per totum terrarum orbem, se diffundere. Quod, si quamdiu contagio suam servet potestatem i, et quam variis modis communicetur i, reputemus ; quomodo tam longe lateque morbus patuerit, rationem reddere poterimus ; nec ulla causa, qUare in ullo loco, prae ter eum solum, ubi primum apparuisse intelligitur, provenisse credatur, quaerenda erit. De variolosae materiae natura multiplex fuit controversia, acidaque et athali ad ejus effectus explanandos advocata sunt. Morton eam callidum, acre, et colliquens venenum, appellat: Sed, si talis fuisset materia,

ipsius

28쪽

sta DE HUMORUM ASSIMILATIONE.

ipsius curandi ratio, eius effectibus tollendis non pes quam congrua, fuisse videtur. Si tamen primos ejus, maXime consuetos, et manifestos, effectus perpendamus; eam pro potentissimo et acerrimo corporis humani stimulo, oportet habeamus ' ;Et omnis in ultimis ejus cffectibus varietatis causam, in ejus, qui astectus sit, quibusdam prpprietatibus, quaeramus '. Infectionis modi ad tria, ni fallor, capita redeunt. Primus per insitionem erit; cujus 'cursus jam fusius est descriptus. Cusdem vero, quae mihi probatur, explanatio haec est ; scilicet, materia variolosa partem, satis sensibilem, ut ab eo assiciatur, contingens, ita cutis

illic nervos assicit, ut vasa ibidem materiam, omni ex tparte, ei quae admota est, eandem gignant. Hic nervorum partis affectus crescens, seque diffundens, tandem ad similem toto genere nervoso gignendum, Par evadit: Ex quo symptomata febrilia excitantur, et sur; mi corporis vasa materiam variolosam generant. Quaedam materiae, morboso quarundam corporis humani partium iniectu genitae, aliis admotae, talem actionem illic, qualis ad eas multiplicandas pertineat, con-

citare posse, a lymphaticis glandulis clarisiime illustratatur; quae, admota absorpta materia, sine ullo fermentationis genere, cancrosi evadunt. Eandem rem etiam illustriorem

Π me's Principia Medicinae, P. I92. ' Cullen's First Lines, Art. Smali Pox. SWietenti Comment. Aph. rabet. Meadii opera.

29쪽

DE HUMORUM ASSIMILATIONE.

illustriorem lues venerea facit; cujus virus tenerae parti admotum, parvidum ulcusculum creat; quod rursus similem materiam procreat. Et nostes rei anatomicae jure celebratus praeceptor, multos ante annos, morbosum hunc adfectum multo altius, quam ut eo Virus penetraro ponet, situm esse, eoque, quo facilius ille tolleretur, totam partem, sic morbo aflectam, necessario delendam, deprehendit '. Quare adfectus in cancro et lue Vm rea, non aeque celeriter, ac in variola, per corpus latius diffundatur, non meum est explanare. Quam rapide ex localibus afluctibus ad totum corpus morbi diffunia dantur, documento sunt, tetanus, e levibus vulneribus ortus, eruptio ex salmone comeso, vel oculis cancrorum

administratis, nascens f. Rusdem rei etiam clarius in rabie canina exemplum est ; ubi locus morsus, Panquam saepe hebdomadas, menses 4 , immo annos ii, conglutinatur, semper inflammat, et lancinantes secundum brachium dolores, ante symptomatum communium adVentum, sentiuntur θ; idemque semper in variola, ex insitione, accidit. Sed virus vulneri in rabie canina infusum, in casibus relatis, toto temporis inter morsunt et justum morbium spatio, permansisse, non est credibile. Nonne multo rationi consentaneum magis, Virus per acti nem suam in partis, ut instrumenti, consormatione

Monro. Praelectiones. Med. 4to, P. 8. 9 bii Smali Pox, Lond. 173 I. Transact. vol. a. P. 32 .

30쪽

24 DE HUMORUM ASSIMILATIONE.

matione mutationem morbosam fecisse ; et hanc, licet totius corporis morbo Protinus concitando imparem, usque perstitisse, quoad incognitae causae tantopere id augerent, ut hoc essicere posset. In insitione quoque ad variolam creandam, plaga ex toto consolidari, et post aliquot dies recrudescere, ac inflammari, et inde morbus supervenire, observata sunt '. Quin et, cum eo te Pore, quo magnam plagam facere moris erat, saepe nulla

infectionis per quatuordecim, vel etiam plures, post insitionem dies, signa prodiisse memoriae tradantur; inde credendi causa est, si plaga minus ampla fulsiet, eam,

ante infectionis signorum adventum, ex toto fuisse coalituram. Saepe morbus, sine ullo axillae rigore aut dolore, advenit ; sed pars tamen inflammatur, et in ea, atque interdum in humero, dolores lancinantes sentiuntur : Unde, virus in circuitu, ad totius corporis symptomata, concitanda non necesiarium esse, patet. Cumque axillae rigor dolorque, sympathicorum in gonorrhoea bubonum more, magna ex parte ex inflammationis in parte magnitudine pendeant, et minime cum pustulis

illic formatis connectantur; hae igitur mihi saepe sine

absorptione incidere, nec ullo modo variolosam materiam sanguine recipi, ostendere videntur.

Alter infectionis modus est, ubi materia variolosa recta ad sanguinem, nec ulli summi corporis parti pri Us admota, perfertur. Quod mihi, ubi foetus in utero assicitur, semper accidere videtur : Idemque puero acci

SEARCH

MENU NAVIGATION