장음표시 사용
11쪽
pans. Tumor pro corporis positione sedem mutat ; aqua enim graVitate sua inferiores partes, magis quam superiores, petit. Palpebrae ita saepe tument, ut visus fere intercludatur. Tantum aliquando distenditur cutis, ut aqua per porOS HUS stillet, vel culicula in vesiculas elevetur, quae cito disrumpuntur, et sic ulcera sanatu difficillima producunt, superveniente haud raro gangraena. Functiones omnes nunc magnopere laeduntur. Ab initio morbi, urina copia diminuitur, et plerumque subrubra est, sedimentum lateritium copiose deponens. Cutis magis solito arida sit, et sitis perpetuo urget. Alvus plerumque astricta est, sed aliquando supervenit diarrhaea. Tullis sicca, nos tu praecipue molesta, cum dyspnoea et anXietate ae-
grotum fatigat. Arteriarum ictus plerumque solito frequentiores, et nunc parvi et debiles, nunc tardi et irregulares sunt. Symplomata omnia nunc ingravescunt. Aegri vires magnopere franguntur, ita ut musculi vim contrahendi amisisse videantur. Aegrotus nausea frequenter VeXatur,
syncope aliquando superveniente; et, aucta jam spi- A et randi
12쪽
randi dissicultate, ViX decumbere potest. Febricula fere continua miserum opprimit; et, debilitate magna accedente, tandem e vita tollitur.
INTER morbos qui speciem Anasarcae prae sese ferunt, praecipui sunt POLYSARCIA et EMPHY
POLYsA CIA ab ea facile his signis distingui potes . In Polysarcia tumor impressionem digiti
non retinet, nec sedem pro corporis positione mutat ; gradatim praeterea accedit, originem a victu
lautiore plerumque ducens ; sitis qUOque non augetur, nec diminuitur Urina. EMPHYSEΜA, quamvis primo intuitu cum Anas arca confundi posset, tamen satis ab ea dignosci
tur sono crepitante, qui pressura partibus affectis adhibita
13쪽
adhibita percipitur; et ex eo quod Emphysema re, pente invadit, haud ita Anas arca.
CAUsA hujus morbi proxima, in aucta exhalatione, aut diminuta absorptione fluidi serosi consistere videtur. Arteriae enim exhalantes humorem serosum vel aqueum constanter effundunt, quo Omnia corporis caVa irrorantur. Ne vero hic liquor stagnetur, vel ultra modum accumuletur, CZVent vasa lymphatica, quae eum constanter absorbent. Igitur si augeatur exhalatio, non diminuta absorptione , vel diminuatur absorptio, e halatione eadem manente ; vel demum si augeatur eXhalatio, et simul diminuatur absorptio, necesse est ut fiat accumulatio fluidi seros, et superveniat Anas arca.
14쪽
CAUSAE REMOTAE.ΗΑΕ in PRAEDIA PONENTES et EXCITANTES jure dividuntur.
PRAEC1PUAE sunt vita sedentaria, aetas prinvecta, diaeta tenuis, liquorum spirituosorum usus immodicus, aer frigidus ac humidus, evacuationes copiosae et frequentes, excretionum suppresso, et affectus animi deprimenteS.
HAg sub duobus capitibus complecti possunt
I. EXHALATIO AUCTA. II. AB50RPTIO IMMINUTA.
15쪽
I. EXHALATIO AUCTA.-Quae oritur ab his causis sequentibus: 1. Ab omnibus quae recursui sanguinis venosi resistiant. Impedimenta talia oriri possunt a venis compressis tumoribus, &c. vel polypis in venis existentibus; item a cordis polypo, vel hepatis vel pulmonum obstructionibus.
a. Ab omnibus quae copiam praeternaturalem fuidi serosi in vasis sanguiferis accumulant. Talis accumulatio oriri potesst a liquidis praeter modum
ingestis, item ab interruptis, vel suppressis his excretionibus, quarum ope pars sanguinis tenuior e corpore transit, quales sunt sudor et urina. oriri quoque potesst ab insolita et nimis larga evacuatio-Πe, praecipue a sanguinis abstractione. 3. A ruptura lymphaticorum vel saccorum, quae quamVis causa Anas arcae raro eXistat, tamen non desunt exempla quae ostendunt eam huic morabo aliquando ansam praebuisse. II. AB-
16쪽
1. Lymphaticis ipsis, vel glandulis eorum obstructis. PIaec obstructio pro causa Hydropis vix haberi potest, nisi aliis causis sibi simul adjunctis ;nam lymphaticorum anastomosses adeo sunt frequentes ut huic incommodo occurrere facile possunt; tamen nihilominus certum est absorptionem hac causa, quamvis non in totum supprimi, multum diminui posse, et sic morbo faVere.
a. Venarum obstructione in iis partibus lymphaticis carentibus. Anne haec causa Vero Un- quam existat forsan dubitari potest, quoniam ab analogia admodum probabile est nullam corporis partem vasis lymphaticis in totum carere, quamVis, ut in cerebro, sensibus nostris non obvia sint. 3. A lymphaticorum atonia. Haec a debilitate
17쪽
1. ς- ANAsARCA fere a tumore pedum ac malleolorum incipit. -Artuum inferiorum tumor ab humore in membranam cellularem effuso pendet; namque aqua Vi gravitatis ima semper petente, cellulisque secum invicem libere communicantibus, necesse est tumor partes inferiores primo
ΙΙ. Cutis pressurae vestigia retinet. -Aqua, pressura adhibita, in vicinas partes confugit; igiturque cutis digito prementi facile cedit: tono vero et elasticitate sua sere in totum amictis, haud cito resilit, et igitur vestigium digiti pro aliquo tempore
III. Cuticula in vesiculas elevatur, quae cito disrumpuatur, et sic ulcera sanatu dissicillima producunt, superveniente haud raro gangrae-
18쪽
na. -Serum diu in membrana cellulari stagnans, et acrius factum, cutem erodit, hinc ulcera :Gangraena oritur a debilitate, atonia, et flacciditate partiUm. IV. Urina copia diminuitur. -Pars sanguinis scrosa vel aquea, quae per Urinam e corpore ejici debet, in membranam cellularem effusa, necessario quantitatem urinae diminuit: renum debilitas praeterea, aliqua saltem ex parte, ad eundem effectum producendum conducere potest. V. Cutis magis solito arida sit. -Ab exhalatione per cutem impedita hoc efiici videtur. VI. Sitis perpetuo urget. V-A faucium et linguae siccitate oriri potest, et hoc a partibus sanguinis aquosis in telam cellularem effusis pendet. VII. Tussis sicca cum Dyspnoea. V-HOC
effici videtur pulmonum compressione, sanguinisque
19쪽
dissicili per eos transitu ; interdum vero ab aqua, in thoracis cavum effusa, proficiscitur. VIII. Arteriarum ictus plerumque solito fre- quentiores, et nunc parvi et debiles, nunc tardi*- et irregulares sunt. V-In initio morbi, Cum cor-PUS langueat, pulsus regularis, quamvis debilis est; progrediente tamen morbo, febris lenta plerumque accidit, unde pulsus frequens et irregularis sit.
HAEC a causarum notitia, symptomatum violentia et duratione, simul ac aegri aetate, viribus, corporisque constitutione deducenda est. Si morbus ab evacuationibus solitis suppressis initium ha huerit, ut ab urina vel perspiratione impedita, vel ab ulla causa, cui facile occurre possumus ; si malum haud diu perstiterit, et symptomata gravia Ut Urinae parcitas, sitis magna, dyspnoea, dic. absint;
20쪽
si aeger nondum aetate sit longe provectus, nec morbis antecedentibus vel intemperantia fractus, faustum exitum forsan praesagire licet. Si vero morbus ab obstructionibus hepatis vel aliorum viscerum Originem duXerit, vel jam inveteraverit; sisymptomata gravia, qualia tussis, dyspnoea, sitis, febris, &c. urgeant, et si aegrotus aetate proVectus sit, viribusque ejus fractis, prognosis infausta sit oportet.
CONSILIA hujus morbi medendi tria esse videntur I. CAUsAs EXCITANTES TOLLERE. II. AQUAM EFFUSAΜ EVACUARE. III. TONUM SYSTEMATIS RESTITUERE.