Dissertatio medica inauguralis, de hydrope anasarca : quam, annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Georgii Baird, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et nobilissimae fa

발행: 1793년

분량: 171페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

FRANCISCO HOPKINS, M. D.

THOMAS J. BRYANTON.

QUOD nondum occubo crudelibus umbris, tuum e t. Tu me, DEo favente, per morbos plurimos, graves, obscuros, quasi contrarios, et heu i quam longos constanti animo sustinuisti, et demum ad sanitatem perduXisti manu. I ibi, utique, cujus cura indefessa, et comitas amabilis me primum medicinae studium optare, cujusque peritia, mihi clare spectata, id utilissimum, ideoque cultu dignissimum aestimare coegit, occasionem hanc quam lubentissi. me arripio me magnopere devinctum esse testandi. Accipias hoc parvum existimationis, amicitiae, gratique animi pignus, Precor.

43쪽

DISSERTATIO MEDICA

INAU GURALIS,

VITAE HUMANAE GRADIBUS.

UID velit identitas hominis, inter Metaphysicos diu et multum disputatum fuit; nec mirum, cum animi indolem et dotes, corporisque fabricam mutationes insignes a partu ad ultimam usque senectutem assidue subire spectemus; qua-

Propter jure observatum suit, nil magis diversum esse quam hominem quemque sibi.

Varietates,

44쪽

α DE VITAE HUMANAE

Varietates quae animo incidere vitae decursu

observantur, moresque aetati cuique proprios, scriptoris Ethici ac Scenici est notare ; et profecto quanto ingenii acumine Horatius, et quam concinne et ornate hominum naturae peritissimus iste Poeta SHAKSPEARE, depinxerunt eas, nemini ignotum. His, igitur, utpote ad meum studium parum attinentibus, praetermissis, mutationes quae in corpore tantum gradatim et ordine progrediuntur,

in opusculo sequenti monstrare juvabit; et quaedam de morbis, quibus aetates singulae potissimum sunt Opportunae, ac de praesidiis in eos firmissimis, subjicere. Particulae corpus humanum constantes, reVera non manent eaedem per temporis spatium quantulumcunque ; aliae enim aliis continuo succedunt, ita ut novies vel decies longa decurrente vita corporis materiem redintegrari, vero haud absimile videtur. Hoc autem minus interest investigare, ideoque rationes tantummodo novas partium, atque effectus

ab iis oriundos, indagare statui.

45쪽

Ad hoc absolvendum, vitam in certa stadia,

quantum feri positi, diducere, perspicuitati haud

parum inserviet. Eorum Vero numerum, aeqUe de

limites, authoribus diversis varie placuit determinare. Quibusdam vitam humanam in septem di-

videre stadia libuit, alii quatuor, alii rursus tria esse voluerunt: Juris-periti duo tantum agnoscunt. Mihi ab omnibus iis dissentire contigit, in sex enim gradus aetatis dividere, optimum fore videtur; Infantiam, nempe, Pueritiam, Adolescentiam, Vigorem AEtatis, Senectutem Viridem, atque Senec

Primum horum vitae portionem a natu ad dentitionem secundam complectitur ; proXimum CX- inde ad pubertatem excurrit; tertium anno quinto et vigesimo in maribus, paulo forsan maturius in foeminis terminatur ; quartum eX annis viginti sequentibus constatur ; lustrum duodecimum in viris, decimum in foeminis, quintum claudit; vitae quod restat conficit seXtum. Haec autem stadia exquisite discerni minime Vellem Pu dicare, quia cujusque initium calci tam

A et presse

46쪽

DE VITAE HUMANAE

presse instat antecedentis, ut vix vel mente possit distingui. Praeterea, citius aut serius in hominibus diversis siniuntur singula, pro corporis habitu congenito, Vitae victusque genere, animi indole, rebus prospere vel adverse cedentibus. Sic qui, firma constitutione corporis praedituῖ, frugi gnavique fungitur ossicio, qui hona valetudine utitur, quem animus non deficit aequus et hila-

ris, cujus denique caeptis omnibus aspirat fortuna, is demum longioribus stadiis fruetur. Harum idcirco diversitatum e natura vel arte proVenientium ratione habita, multa cum licentia vitae qualemcumque distributionem admittere decet.

STADIUM PRIMUM.

INFANs jam natus, a seipso in utero degente pluribus in rebus discrepat. Prius enim, liquore tepido blando circumfusus, calorem et nutrimen amatre quodam modo ducebat: nunc missa inertia, labores suscipere, et cum rebus novis, variisque luctari cogitur. AVri stimulanti, et quaAtum adi se

47쪽

se spectat, frigido objicitur. Spiritum, igitur, in

halando et exhalando sanguinem parare, riteqUe conserVare, Calorem quoque magis abunde quam antea reddere, sit necesse. Vis noVa o Xygenis,

per pulmones admissa, ei dat copiam haec essiciendi. Ad has mutationes probe intelligendas, prius, quaerere oportebit quaenam tui sunt propria ; et quoniam hoc a proposito nonnihil abducet, quam paucissimis absolvam. Sanguis per venam umbilicalem rite praeparatus

et defaecatus a placenta ad talum revertitur, et ad auriculam cordis de Xtram, partim per hepar, partim per sinum venosum, pervenit; Unde Par ejus in auriculam tavam per foramen OVale propC-xat, et hinc per sinistrum ventriculum in a ortam effunditur. Reliqua pars ventriculum perfluit deX-trum, et simul ac arteriam pulmonalem attigit, rivos se findit in duos ; quorum major cor lo2VUra arterioso pro tervehitur ductu, ut brevius in nor-

tam est undatur ; minor alluit pulmones, et Vena

pulmonali excedens, cor intrat sint ili una, et sic deinceps per systema totum a0rticum reliquo immi- us propellitur.

48쪽

6DE VITAE HUMANAE

Pulmones ob aeris inopiam collapsi manent, ita ut sanguinis pauxillum tantum transire sinunt. Nutriminis aliquid per os assumere foetum, nondum est satis compertum ; nec est revera cur cre

damus.

Haec omnia, statim pos partum, mutari incipi-

- unt. Panditur et ampliatur cavum thoracis, ipsius nisu infantis, sive quasi quodam appetitu impulsi, sive oppressi et incitati prae sanguinis exitu solito per umbilicum denegato, sive vagiendi conatu ob

aerem irritantem corpori tenero insueto admotum ;quaevis demum cunque nisus sit causa, irruit perglottidem aer, ne spatium vacuum eiustat. Hinc, sanguinis copia major per ramos arteriae pulmonam iis admittitur, et temporis posst aliquod, in eam sese penitus cor deXtrum exonerat: unde in auriculam sinistram per venas rediens pulmonales, Protinus per iter solitum transit in aortam. Hinc est videre, quo viae pristinae modo gradatim imperviae redduntur : sanguis enim exitum promptiorem CX arteria pulmonali in pulmones, quam in canalem arteriosum, utpote oblique situm

49쪽

GRADIBUS.

et arctiorem, adeptus, posteriorem deserit. Quinetiam aOrta, ob arterias collapsas umbilicales, inhacanalem antedictum distensa; et sanguinis ob copiam novam illi e ventriculo sinistro influentem, supra canalem tumefacta,' sanguinis eκ eo egressui obstat, viamque coagulo sinit obturari. Porro, sanguis jam plenius in auriculam sinistram e pulmonibus infusus, valvulam foraminis comprimit ovalis et claudit. Hoc iter tamen illo serius coarctatur, et in paucis quibusdam profecto nunquam ex toto deletur ; et tales, sanguinis circuitum, respiratione interpellata, continuare Valentes, Urinatores eximii fieri solent. Et hic obiter licet observare, his viis per totam vitam apertis animalia amphi-hia frui. Infanti in lucem jam edito, est corpus molle, macrum, rubicundum, laXum, vasculis undique

scatens. Cor non solum amplum cst, scd valide, et crebro admodum sese deplet. Venis tunicae quam arteriis fortiores sunt atque densiores. Caput est magnum. Artus inferiores mirum in modum sunt exiles, vis quia sanguinis ingens, priusquam

50쪽

quam ad eos PerVenerit, divertebatur arterias ad umbilicales. Cerebrum et medulla spinalis 111olis sunt ingen

tis, mollia autem ac pene fuida; nervi quoque universi sunt laXi, tenerrimi, et acutissimo praediti sensi.

Alia uli apprime sunt imbelles. Quinimo ossa

vix sunt nisi cartilagines, quamvis numerUS Corum est insignis. In cranio, quidem, haud connectuntur, nec etiam ab Omni parte se mutuo tangunt. Hinc in vertice apparet spatium, rhombum figura referens, tegmine omnino ogeo carens. Alia quoque minora inter alia capitis ossa observantur. Prosunt haec spatia inter partum, capitis figuram mUtari sinendo. Glandulae omnes pro corporis mole sunt gran- deS, UarUm Una cavum eae toto summum implet thoracis, quosdam post annos evanitura. Cuinam vero usui glandula haec inservit, quam 4 hJmum anatomici nuncuparunt, Physiologos inter ambigitur adhuc: Nec sutiles de ea recensere notionea expediet. Rcnes

SEARCH

MENU NAVIGATION