Regulae Societatis Jesu

발행: 1827년

분량: 457페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

38o VARIA DECRETA licite cavebit, ne violetur Decretum 84. Congr. 7. S. I.

Styli Merblaas 45. Noverint omnes, esse omnino contra mentem Societatis , ut nostri Scriptores , Congr. 34. etiam Adversariorum calumniis D Vocati .

utantur stylo acerbiore , quam viros Beligiosos deceat, aut elucubrationem ullam edant, qua lectores jure ossendi possint. Puniemsi qui 46. Si contigerit quemquam e Nostris , .. hmis δε etiam quoscumque externos, maximefendunt. vero Religiosos, aut Viros primarios , Vel Deo, ib. lingua , Vel calamo , aut quacumque alia ratione offendere, aut justam illis offensionis causam dare : in primis Superiores in illum diligenter inquirant, quaque par est severitate animadvertant, nihilque hujusmodi impunitum relinquant. Dein curent, iis, qui se laesos existimare merito potuerint , debitam satisfactionem quam primum

exhiberi; ac si quando libri illi, in quibus aliquid sit, undo quis offendi potuerit,

recudantur, illud penitus expungi. Demum, ne ipsi etiam Superiores, ad quos spectatrse hac in parte molliores pretebeant, cimsultores tum locales, tum Provinciales, tenentur monere Superiores mediatos, si quid ab

392쪽

CONGREGATIONUM GENERALIUM. 38Ialiquo peccatum sit; et an poenitentiae , n ne, et quales injunctae illi fuerint.

47. Commendatur omnibus observatio Maelias vi- eorum , quae contra novitatem, laxitatemque opinionum, Praesertim in rebus mor libus statuta sunt, in PraepoSitorum GEn Conm. .ralium ordinationibus , Congregationum Decretis, et Constitutionibus ipsis, quibus jubemur sequi, in quavis facultate , securiorem , magisque approbatam Doctrinam.

Et non tantum transgresSores, loco, et Cathedra movendi sunt, aliisque graVibus , pro modo culpae, poenis subjiciendi; sed ipsi etiam Superiores, si quando in cohibenda liberiori illa opinandi licentia negligentiores fuerint, Severe Puniendi. 48. Nec solum novae hujusmodi, laxiores- Congr. G. que opiniones doceri, typis mandari prohi---. bentur ; sed in privatis quoque congressia vbus et responsis Caveant Nostri, ne quid promant , quod vulgari minime vellent. Numquam autem Scripto respondeant, in Ibid. rebus praesertim gravioribus, nisi consulto, et probante Superiore. 49. Nemo Nostrorum audeat vel docere , Bulla C--

393쪽

38α VARIA DEcRETA , etc. 16. vel in praxi tenere, sententiam illam, quod vi Bullae Cruciatae, liceat Nostris Consess rios eligere, qui eos a reservatis in Soci tate casibus, absolvan L Nec Sacerdotes in. solvere quemquam ad se Cum reservatis casibus accedentem praesumant i nec qui accedunt tutos se ullo modo in conscientia, quasi rite absolutos arbitrentur. Si quem vero constaret illam doctrinam docere, vel aliis persuadere tamqutun probabilem ; eum Provinciales, tamquam Societati maxime noxium, debitis poenis coerceant.

394쪽

FORMULAE VARIAE

Formula Professionis quatuor mionum. Eoo N. Professionem facio, et Promitis P. s. c. I. s. a. Omnipotenti DEO, coram ejus Virgine Matre, et universa coelesti curia , ac omnibus circumstantibus; et tibi Patri Reverendo N. Praeposito Generali Societatis IESU, Io- cum DEI tenenti, et Successoribus tuis ;ωel, tibi Reverendo Patri N. vice Praepositi Generalis Societatis RSU et Successorum ejus , locum DEI tenenti; perpetuam Paupertatem, Castitatem , et Obedientiam ;

et Secundum eam, peculiarem curam Circa

puerorum eruditionem ; juxta sormam vivendi , in Litteris Apostolicis Societatis IESU, et in ejus Constitutionibus contentam. Insuper promitto specialem Obedientiam Ibid. s. 3. Summo Pontifici, circa missiones; prout in eisdem Litteris Apostolicis, et Constitutionibus continetur. Romae vel alibi), tali dic, meως, et anno, et in tali Ecclesia.

395쪽

364 Follatiniae VARIAE VOTORUM. Formiaia Professionis trium Votorum. Ibi d. s. s. Ego N. Professionem facio , et promitto omnipotenti DEO, coram ejus Virgine Μωtre, et universa coelesti curia, ac omnibus circumstantibus; et tibi Reverendo Patri N. P posito Generali Societatis IESU , locum DΕΙ tenenti, ac Successoribus tuis; vel, tibi Reverendo Patri N. vice Praepositi Generalis Societatis IESU et Successorum ejus , locum DEI tenenti , perpetuam Paupertatem , Castitatem, et Obedientiam; et secundum eam, peculiarem curam circa puer

rum eruditionem; iuxta formam vivendi in Litteris Apostolicis Societatis IESU, et in ejus Constitutionibus contentam. Romae, vel alibi , tali die, mense , et anno, et in tali EccleSia. Formula Votorum simplicium, quar Professi

emittunt post Professionem. Cong. r. Deo. Ego N. Prosessus Societatis IESU , promitto DEO Omnipotenti, coram ejus Vi gine Matre, et tota curia coelesti, et coram R. Patre N. Praeposito Generali, vel coram P. 6. u. a. s. 1. N. locum Generalis Praepositi tenente, itum-

et M. A. v

396쪽

quam me acturum quacumque ratione, vel ConSensurum, ut, quae ordinata sunt circa

Paupertatem in Constitutionibus Societatis, immutentur e nisi quando ex causa justa rerum exigentium videretur Paupertas re tringenda magis.

Praeterea promitto , numquam me actu- P. io. s. 6.rum vel praetensurum, ne indirecte quidem, ut in aliquam Praelationem vel dignitatem in Societate eligar, Vel promoVear.' Promitis praeterea, numquam me cur Ibid. turum, PraetenSurumve extra Societatem

Praelationem aliquam vel dignitatem ; nec consensurum in mei electionem, quantum in me fuerit, nisi coactum obedientia ejus, qui mihi praecipere potest sub poena peccata Τum, si quem sciam aliquid praedictorum Ibid. et Cong. duorum curare , Vel praetendere , promitis τό c...' illum, remque totam me manifestaturum s. Dec. Societati, vel Praeposito ejus. Insuper promitto, si quando acciderit, ut P. io. s. 6. et hac ratione in Praesidem alicujus Ecclesiae si promoVear: pro cura, quam de animae meae Salute, ac recta muneris mihi impositi ambnistratione gerere debeo, me eo loco, ac numero habiturum Praepositum Societatis Generalem, ut numquam consilium audire

detrectem, quod vel ipse per se , vel quivis

397쪽

366 FORMOR VAMAE VOTORUM. alius de Societate , quem ad id ipse sibi substituerit, dare mihi dignabitur. Consiliis vero hujusmodi ita me pariturum Semper esse promitto, Si ea meliora esse, quam quae mihi in mentem venerint, judicabo. Omnia intelligendo juxta Societatis IESU Constit tiones et Declarationes. In tali loco, tali die,

mense, et anno, etc.

Formula Votonum pro Gadjutoribus Spirituialibus. s. e. . s. s. Ego N. Promitto Omnipotenti DEO , o ram eius Virgine Ilatre , et tota coelesti curia; et tibi R. Patri N. Praeposito Gen rati Societatis RSU, locum DEI tenenti, et Successoribus tuis ; vel tibi R. Patri N. vice Praepositi Generalis Societatis IESU

et Successorum ejus , locum DEI tenenti; perpetuam Paupertatem , Castitatem , et obedientiam; et secundum eam, peculiarem curam circa puerorum eruditionem ; juxta modum in Litteris Apostolicis, et Constitimtionibus dictae Societatis expreSSum. Romae,

vel alibi) , in tali loco , die, mense, et

anno, etc.

398쪽

FORMULE VARIAE VOTORΠM. 367 formula Votorum pro Gadjutoribus Temporalibus. Ego N. promitto omnipotenti DEO, CO- Ibid. S. S. ram ejus Virgine Μatre, et tota coelesti curia; et tibi R. Patri N. Praeposito Generali Societatis JESU, locum DEI tenenti, et Successoribus tuis ; vel tibi R. Patri N. vice Praepositi Generalis Societatis IESU et Successorum ejus, locum DEI tenenti; pe petuam Paupertatem , Castitatem , et obedientiam; juxta modum in Litteris Apostolicis , et Constitutionibus dictae Societatis

expressum. Romae, vel alibi), in tali loco,

die , mense , et anno, etc.

Formula Votorum , quin fritia biennali

Probatione eminuntur.

Omnipotens sempiterne DEUS , Ego N. Ibid. s. Llicet undecumque Divino tuo conspectu imdignissimus , fretus tamen pietate ac misericordia tua infinita, et impulsus tibi serviendi desiderio, voveo coram sacratissima Virgine ΜΑΒΙΑ , et curia tua coelesti universa , Divinae II estati tuae Paupertatem , Castitatem , et obedientiam perpetuam, in Societate JESU: et promitto eamdem Socie-

399쪽

368 FORMIAE VARIAE VOTORUM.tatem me ingressurum, ut Vitam in ea Pe

petuo degam; omnia intelligendo juxta ipsius Societatis Constitutiones. A tua ergo immensa bonitate et clementia per IESU Christi sanguinem peto suppliciter, ut hoc holocaustum in odorem suavitatis admittere digneris: et ut largitus es ad hoc desidera dum et offerendum, sic etiam ad explendum

gratiam uberem largiaris. Romae, vel alibi),

tali loco, die, mense, et anno. Obsemandum tamen in prioribus Formmtis Votorum id quod statuit Congregatio XII. Generatis , Ut nimisum impostemm , cum post obitum Generalis, sub Vicario Generali Prosessio, sive Vota ad gradum emittentur , haec Formulae verba Sint; ut nempe, si Vicarius ipse Generalis Prosessionem, seu Vota excipiat, dicatur ret tibi R. Patri N. Vicario Generati Societatis IESU, locum DEI tenensi, et Successoribus tuis: si vero aliquis alius excipiat, dicatur : et tibi R. P. N. Rectori, si RectoreSt, Vel Prinposito, vel HOMinciadi, et sic de aliis; vice R. Patris Vicarii Generalis Societatis IESU et Successorum ejus, locum DEI tenenti.

400쪽

ΗΟΜ1Nxs mundo crucifixos et quibus mundus ipse sit crucifixus vitae nostrae ratio nos esse postulat; homines , inquam , novos , qui suis se assectibus exuerint ut Christum induerent, sibi mortuos ut ju titiae viverent; qui, ut Divus Paulus ait, in Iaboribus, in vigiliis , in jejuniis , in cast,tate , in scientia, in longanimitate , in Su vitate , in Spiritu Sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, se DEI ministros exhibeant; et per arma justitiae , a dextris et li sinistris, per gloriam et ignobilitatem , per infamiam et bonam famam , per P Spera denique et adversa, magnis itineribus ad coelestem patriam et ipsi contendant, et alios etiam quacumque possunt Ope studioque compellant , maximam DEI gloriam

semper intuenteS.

SEARCH

MENU NAVIGATION