장음표시 사용
291쪽
foret, vidi, partibus meis nequaquam pietatis ex solido constare rationem, si non saltem vobis e set anterius allatum volumen, & si non videretur oblatum : sub hoc videlicet temperamento, ut si forte placuissem, non vos arrogantia praeteriisse ;s secus, non vos improbitas expetisse iudicaretur. Nec sane multo labore me credidi deprecaturum vitatas causas erubescendi. Pariter illud nosse vos noueram, quod auctores in operibus edendis pudor potius quam constantia decet: quodque tetri cis puncta censoribus, tardius procacitas recitatoris, quam trepidatio excudit. Alioquin si quis est: ille, qui cum fiduciae praerogativa thematis ante inauditi operam prouulgat , incipit expectationi publicae quamuis soluerit multa, plura redhibere. Praeterea quicquid super huiusce rescripti tenore censueris, malui factum confiteri simpliciter, quam trebaciter diffiteri.:Dixisset alius, Neminem tibi praetuli, nullas ad ullum peculiares literas dedit quem praelatum suspicabare, unius epistolae forma contentus abcessit, atque ea quidem nihil super praesenti negotio deferente: Tu, qui te quereris omissum, tribus loquacissimis paginis fatigatus,
potius in nauseain concitaris, dum frequenter insulsae lectionis verbis inanibus immoraris. Adde quia etiam in hoc, quod forsitan non notasti, reuerentiae tuae meritorumque ratio seruata est; quod sicut tu antistitum ceterorum cathedris,prior est tuus
in libro titulus. illius nomen vix semel tantum, & sibi adscripta pagina sonat: tuo,praeter tibi deputatas,
292쪽
frequenter illustrantur alienae. Illud his iunge, quod si quid ibi vel causaliter placet, tu per consilium meum lectitas, ille quandoque per beneficium
tuum : qui munusculi mei incassum pressus inuidia, necdum ad facultatem legendi ut suspicor venit, cum iamdiu ipse perueneris ad copiam transferendi. Aio tanquam non sit holographas membranas arbitraturus; si tamen quod ante percurras vel exemplar acceperit. neque .enim in iis quae tractaueris, ulla culpabitur, aut distinctionum raritas, aut frequentia barbarismorum. Nempo ad ex tremum palam videtur etiam tibi transmissa proprietas, cui usus absque temporis fixi praescriptione transmissus est, quique supradicto tamdiu potes uti libello, ut eum non amplius Zothecaea tua, quam memoria includat. Haec & his plura fors a liquis. Ego vero cuncta praetereo ; & malo precari veniam, quam reatum, si hoc esse creditur, deprecari. Praesentum quoque negligentiam literarum nunc nec excuso. primum quod & si cupiam, Parum cultius scribere queo. dein quod libellari opere consecto , animus tandem feriaturus , iam
quae propalare dissimulat, excolere detrectat. Attamen cum satis tibi, & quidem merito quidnam enim simile a) in omnibus cedam, quippe qui in
alio genere virtutum, iam per quinquennia decem, non aequaevis sacerdotibus tantum, verum & antiquis quoties collatus, antelatusque sis ; nouerisv lo, quamuis astra questibus quatias, atque maiorum cineres fauillasque in testimonium laesae cari
293쪽
x o APOLLINARIs SIDONII tatis implores, pedem me confiictui tuo, si mutuo super amore certandum est, non retracturum: quia cum in ceteris rebus, tum foedissimum perquam est in dilectione superari. Quae velis nolis certa professio conuitiis tuis illis, cuncta sane blandimentorum mella vincentibus, non praeter aequum reponderatur. Ecce habes literas tam garrulas ferme quam requirebas : quanquam sunt omnes, si quae uspiam tamen sunt ,. loquacissimae. Namque inaudentiam sermocinandi quem non ipse compellas, qui omnium I de me enim taceo literatorum, licet oculi assectent, sic ingenia producis, ut solet aquam terrae visceribus absconditam per atomos bibulos radius extrahere solaris λ Cuius lucis aculeo non sola penetratur aut arena subtilis, aut humuς
fossiligi sed si saxei montis oppressu fontium conditorum vena celetur, aperit arcanum liquentis elementi secretorum caelestium natura violentior Itasi quos, vir sacrosancte, studiosorum senseris, aut
quietos, aut verecundos, aut in obscuro iacentis
famae recessii delitescentes; hos eloquij tui claritas, artifice confabulatu dum compellat, & publicat. Sed quorsum ista, quid morarum est Z redeamus ad causam. super cuius abundante blateratu, quia pareo, precor ut errata confessum veniae clementis
indultu placatus impertias : licet quae laetitia tua sancta, quaeque communio, copiolius hilarere, si meae culpae defensio potius tibi scripta feratur, quam satisfactio. Memor nostri esse dignare, domine Papa.
294쪽
EPIST. XII. Sidonius Oresio suo salutem. VENiτ in nostras a te profecta pagina manus
quae trahit multam similitudinem de sale Hispano in iugis caeso Tarraconensibus. Nam recensenti lucida & salsa est, nec tamen propter hoc ipsum mellea minus: sermo dulcis & propositionibus acer. sic enim oblectat eloquio, quod turbat imperio : quippe qui parum metiens quid ordinis
agam, carmina a nobis nunc noua petat. Primum
ab exordio religiosae professionis huic principaliter
exercitio renuntiaui: quia nimirum facilitati ponset accommodari, si me occupasset leuitas versuum, quem respicere coeperat grauitas actionum. Tum praeterea constat omnem operam, si longa inter capedine quiescat, aegre resumi. Quisnam enim ignoret cunctis aut artificibus, aut artibus, maximum decus usu venire cumque studia consueta non frequentantur, brachia in corporibus, ingenia pigrescere in artibus Z Vnde est & illud, quod sero correptus, aut raro, plus arcus manui , iugo bos, equus fraeno rebellat. Insuper desidiae nostrae verecundia comes ad hoc sententiam inclinat, ut me, postquam in silentio decurri tres olympiadas, tam pudeat nouum poema conficere, quam pigeat. Hoc item nefas, etiam dissicilia factu tibi negari, cuius affectum tanto minus decipi decet, quanto constantius nil repulsam veretur. Tenebimus igitur
295쪽
UL APOLLINARIs SIDONII quippiam medium : & sicut epigrammata recentia modo nulla dictabo, ita literas, si quae iacebunt versu refertae, scilicet ante praesentis ossich ne- 'cessitatem, mittam tibi: petens, ne tu sis eatenus iustitiae praeuaricator, ut me opineris nunquam ab huiusmodi conscriptione temperaturum. Neque enim suffragio tuo minus augear, si forte digneris iam modestum potius, quam facetum existimare. Vale.
Sidouitis Tonantio suo salutem. ESτ quidςm fateor versibus meis sententia tua
tam plausibilis olim, tam fauorabilis, ut poetarum me quibusque lectissimis comparandum putes, certe compluribus anteponendum. Crederem
tibi, si non, ut multum sapis, ita quoque multum me amares. Hinc est, quod de laudibus meis caritas tua mentiri potest, nec potest fallere. Praeter hoc poscis, ut Horatiana incude formatos Asclepiadeos tibi quospiapi, quibus inter bibendum pronuntiandis exerceare , transmittam. Pareo iniunctis, licet si unquam, modo maxime prosario loquendi genere districtus , occupatusque. Denique probabis circa nos plurima ex parte metrorum studia restigescere. Non enim promptum est, Vnum eundemque probe facere aliquid, de raro. IAM dudum teretes hendecas tubos , Attrito c.i imis pollice lusimus , Quos
296쪽
Quos cantare magis pro Choriambicis Excusso poteras mobilius pede. Sed tu per Calabri tramitis aggerem ui s . Vis ut nostra dehinc cursitet orbita ;Qua Flaccus bricos Tindaricum ad melos aenis flexit equos plectripotentibus , Dum metro quatitur chorda GlIconio, Poc non Alcaico, mel Pherecratio, i lIuncto Lesbiaco, siue anapaestico, Vernans per vari, carminis eclogas, Verborum violis multicoloribus. I d da leniam fingere vatibus icti
Pristis di cile est, di cile σ mihi,
Ut diuersa senans os epigrammata sm crebria titubet propter epistolas , uas cantu ac modulis luxuriantibuι Lascivire vetat mascula dictio. i lIpud iis Leo, rex Castali, inori, Vix hunc qui sequitur Lampridius queat, Declamans gemini pondere Iub Dii, Coram discipulis Burdegalensibus.
Hoc me teque decet, parce precor locis,
uase ρollicitam fruet ad extimum
uo nil deterius, si fuerit simμl
297쪽
a 4 APOLLINARIs SIDONII saluberrimis auocamentis, ut qui adhuc iuuetjis,. tepidius inflecteris, a Platonico Madaurensi saltem formulas mutuare conuiualium quaestionum: quoque reddaris instructior, has solue propositas, has propone soluendas, hssque te studiis & dum otiaris exerce. Sed quia mentio conuiuiorum semel incidit; tuque sic carmen nobis vel ad aliam causam personamque compositum sedulo exposcis, ut me eius edendi diutius habere non possis haesitatorem ; suscipe libens, quod temporibus Augusti Maioriani, cum rogatu cuiusdam sodalis ad coenam conueniremus, in Petri librum magistri epistolarum subito prolatum subitus effudi, meis quoque contubernalibus, dum rex conuiuij circa ordina dum moras nectit oxygarum, Domnulo, Seueriano, atque Lampridio paria pangentibus, iactanter hoc dixi, immo melioraὶ quos undique urbium
adscitos Imperator in unam ciuitatem, inuitator in unam coenam forte contraxerat. Id morae tantum , dum genera metrorum sorte partimur. Placuit namque pro caritate collegi j, licet omnibus eadem scribendi materia existeret,non uno tamen epigrammatasngulorum genere proferri:ne quispiam nostrum,qui
ceteris dixisset exilius, verecundia primum, pὀst morderetur inuidia. Etenim citius agnoscitur in quocumque recitante, si quo ceteri metro canat, an eo quoque scribat ingenio, Tu vero tunc opportunius subiecta laudabis, cum totum te socio indulseris. Non enim iustum est, ut censor incipias cum seueritate discutere, quod non potuit amicus cum krietate dictare.
298쪽
Epis Tot ARVM LIB. IX. v AGE conuocata pubes, Simulacra bestiarum Locus, hora, mense, causa, Fugiens fuga que Parthis. Iubet ut volumen istud, Asiue pulchriora lina quod est aure es ore discis, Gerat orbis, ita , Studiis in asti a tollas. Heder que, pampin quePurus est tibi legendus, Viridantibus tegatur. In miraque disciplina
Satis institutus auditori Celebremus ergo, fratres, Pia sua literarum. Peragat diem eadentem Dape, poculis, choreis Genialis apparatus.
Rutilum toreuma bsso, Rutilasique ferte blattas ,
Recoquente quas aheno Meliboea fucat unda , opulentet ut meraco Bibulum colore vellus.
Peregrina det supellex Ctesiphontis ae Niphatis Iuga texta, bellus que
Rapidas vacante panno, Acuit quibus furorem Bene fidia plaga cocco, Iaculoque ceu forante
Cruor incruentus exit. Vbi toruus, m per artem
Resupina flexus ora, D equo, reditque telo,
Casias, ligustra, calthas, Calathi ferant capacu, Redolentibu que fertis
Abacum torseque pingant. Manus unctasucco amomi
Domet hi 'idos capillos, Arabumque messe pinguis
Petat alta tecta sum π.Veniente nocte necnon Numerosius erigatur Laquearibus coruscis
Camers in suema θἀηM; oleumque nescientes, Adipe ue putinosis , mero tumente fundant obalsamum lucerna. Veruli caput plicantes Anaglaprico metallo Epulas superbiores Humeris ferant onustis. Paterae, si phi, lebetes, Socient flema nardo Tripod que, cantharo que
299쪽
Huat ire per corollas Alabastra etentilantes, Iuuat e r vago rotatu Dare fracta membra ludo, Simulare vel trementes Pede, veste, more Bacchas. Bimari remittat urbe
Thymelem, palemque doctas Tepidas ad os inas
Citharistrias Corinthus: Digiti quibus canentes, Pariter sonante lingua ,
Vice pectinis fatigent Animata fila pulsiu. Date es aena fistulata,
Sat ris amica nudis: Date ravulos choraulas,
Quibus antra per palati epulis reflanda buccis
Gemit aura tibiatu. Date carminata socco,
Daie dicta sub cothurno, Date quicquid aduocati, Date quicquido poetae Vario strepunt in actu, Petrus haec illa transit.
Opus editum tenemus, Pimetra quod arte texens,
Labyrinthicas cucurrit. Sed in omnibus laborans Et ab omnibus probatus,
Rapit hinc oe inde palmam, Perseora docta fertur. Procul hine η r Hippocrenen, Aganippico que fontes,
Et Apollinem canorum Comitantibus Camoenis Abigamus, oe Mineruam
Vasi praesulem canendi. Remouere ficta fatu,
Deus ista praestat unus. Stupuit virum loquentem Diadematis potestas, Toga, miles, ordo equester , Populusique Romularis: Et adhuc sophos molutant
Fora, templa, rura, castra Super hac stagorem alumno Padus, atque riuitatum Dat amor Ligusticarum.
Similis fauor resultat Rhodanitidas per urbes, Imitabiturque Gallos
Feritas nericorum. Nee in hoc moratus axe, Cito ad arua perget Euri, i
Aquilonibusque, Austris, Zephyri que pergeretur.
300쪽
EPIsTOLA RVM L I B. IX. 1 7 Ecce dum quaero quid cantes, ipse cantaui. Ta-Ies enim nugas in imo scrinij fundo muribus perforatas, post annos circiter viginti profero in lucem, quales pari tempore absentans, cum domum rediit, Vlysias inuenire potuisset. Proinde peto, ut praesentibus ludicris libenter ignoscas. Illud vero nec verecunde, nec impudenter iniungo, ut quod ipse de familiaris mei integro libro pronuntiaui, hoc tu quasi sollicitatus exempli necessitate de meo
E P I S T. XIV. Sidonius Burgundioni s/o salutem.
DUPLic ITER excrucior, quod nostrum
uterque lecto tenetur. Nihil enim est durius, quam cum praesentes amici diuiduntur communi ne languoris. Quippe si accidat ut nec intra unum conclaue decumbant, nulla sunt verba, nulla sunt solatia, nulla denique mutui oratus vicissitudo. Itaque singulis moeror ingens, isque plus de altero. nam parum possis, quanquam & infirmus, periclitante quem diligas, tibi timere. Sed Deus mihi, fili amantissime, pro te pauenti validissimum scrupulum excussit, quia pristinas incipis vires recuperare. Diceris enim iam velle consurgere, quodque plus opto, iam posse. Me certe taliter consulis, &sollicitudine prope praecoqua quaestiunculis literarum, iam quasi ex asse vegetus exerces, audire plus ambiens, etsi adhuc aeger, Socratem de moribus