C. Sol. Apollin. Sidonii Aruernorum episcopi Opera, Iac. Sirmondi Societ. Iesv presb. cura & studio recognita, notisque illustrata

발행: 1652년

분량: 646페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

isI APOLLINARIs SIDONII liberorum : & post consequens erit, ut filio uno alterove susceptis, & nimis dixi) abstineat de cetero licitis qui illicita praesumpsit. Namque & coniuges ipsi, quanquam nupti nuper, iis moribus agunt iac Verecundia, vere ut agnoscas, si semel videris, plurimum esse quod disserat ille honestissimus uxorius amor, figmentis illecebrisque concubinalibus. Memor nostri esse dignare, domine Papa.

EPIST. VII.

Sidonius domino Papa Remigio salutem.

OV io AM ab Arvernis selgicam petens per

sona mihi cognita est, causa ignota, nec refert) postquam Remos aduenerat, scribam tuum: seu bibliopolam, pretio fors fuat officiove demeritum, copiosissimo velis nolis declamationum tuarum schedio emunxit. Qui redux nobis atque oppido gloriabundus, quippe perceptis tot voluminibus, quicquid detulerat, quanquam mercari paratis, quod tamen utilius, nec erat iniustum) pro munere ingessit. Curae mihi e vestigio fuit, usque qui

student, cum merito lecturiremus, plurima tenere, cuncta transcribere. Omnium astensu pronuntiatum, pauca nunc posse similia dictari. Etenim rarus aut nullus est, cui meditaturo par assistat dispositio per causas, positio per literas, compositio per syllabas. Ad hoc opportunitas in exemplis, fides in testii noniis, proprietas in epithetis, urbanitas in figuris, virtus in argumentis, pondus in sen-

282쪽

EpisTOLARUM LIB. IX. 21 νsibus, flumen in verbis, fulmen in clausulis. Structura vero fortis & firma, coniunctionumque perfacetarum nexa caesuris insolubilibus: sed nec hine minus lubrica & laeuis, ac modis omnibus erotundata : quaeque lectoris linguam inoffensam deceniater expediat, ne salebrosas passa iuncturas, per c meram palati volutata balbutiat. Tota denique liquida prorsus & ductilis, veluti cum crystallinas crustas, aut onychintinas non impacto digitus ungue perlabitur: quippe si nihil eum rimosis obicibus exceptum tenax fractura remoretur. Quid plura Z Non extat ad praesens vivi hominis oratio,

quam peritia tua non sine labore transgredi queat, ac superuadere. Vnde & prope suspicor, domine Papa, propter eloquium exundans atque ineffabile venia sit dicto in te superbire. Sed licet bono fulgeas ut conscientiae, sic dictionis ordinatissimae; nos tibi tamen minime sumus refugiendi, qui bene scripta laudamus, & si laudanda non scribimus. Quocirca desine in posterum nostra declinare iudicia, quae nihil mordax, nihilque minantur incre-

satorium. Alioqui si distuleris nostram sterilitatemicundis foecundare colloquiis, aucupabimur nundinas inuolantum , & vltro scrinia tua, conniventibus nobis ac subornantibus, effractorum manus arguta populabitur : inchoabssque tunc frustra moueri spoliatus furto, si nunc rogatus non moueris

ossicio. Memor nostri esse dignare, domine Papa.

283쪽

EPIST. VIII. Sidonius domino Papa Principio S. OVA NOVAM nobis non opinantibus, desiderantibus tamen, literas tuas reddidit gerulus antiquus, idoneus inuentus, cui iure repetita credantur ossicia, quandoquidem prima sic detulit. Igitur affatu secundo, vel potius benedictione donatus, ipse quoque rependo alterum salue, obsequia combinans numeris aequata non meritis. Et quia, domine Papa, modo vivimus iunctis, abiunctisque regionibus ; conspectibusque mutuis frui dissociatae situ habitationis inhibemur: orate ut optabili, religiosoque decessu, vitae praesentis angoribus atque onere perfuncti, cum iudicij dies sanctus obfulserit cum resurrectione, agminibus vestris famulaturi, vel sub Gabaoniticae seruitutis oc-c sione iungamur : quia secundum promissa caelestia, quae spoponderunt filios fidei de nationibus congregandos, si nos reos venia soletur, dum vos beatos gloria manet, & si per actionum differentiam, non tamen per locorum distantiam diuidemur. Memor nostri esse dignare, domine Papa.

E P I S T. IX. Sidonius domino Papa Fausto S.

LON ou M tacere, vir sacratissime, nos in commune dequestus es. cognosco vestrae partis

284쪽

EPIsTOLARUM LIB. IX. xci hinc studium, nostrae reatum non recognosco. Namque iampridem iussus garrire non silui literis istas antecurrentibus : quibus etiam recensendiscdm Reios aduenerant, qui tunc Aptae fuistis aptissimὸ defuistis. Idque votivum mihi granditernit, ac peroptatum, ut epistola iniuncta nec negaretur 1ripta amicitiae, nec subderetur lecta centurae. Ista omittamus. Mitti paginam copiosam denuo iubes. Parere properanti adsunt vota, Causae absunt. Nam salutatio, nisi negotium aliquod activa deportet materia, succincta est : quam qui porrigit verbis non necessariis, a regula Sallustiani tramitis detortus exorbitat,qui Catilinam culpat habuisse satis eloquentiar, sapientiae parum. Unde Aue dicto, mox Vale dicimus, orate pro nobis. Sed bene est, bene est, quia chartulam iamiamque complicaturo res fortis accurrit ; de qua exprobranda, si diutius vel laetitia sese mea, vel ira cohibuerit, ipse me accepta dignum contumelia iudicabo. Venisti, magister, in manus meas, nec exulto tantum,

verum intuito, venisti : & quidem talis, qualem abhinc longo iamdiu tempore desideria nostra praestolabantur. Dubito sane virum &inuitus, at cer- te similis inuito : quippe quo prouidente, vel si tamen hoc nimis abnuis, adquiescente, sim tuis libris insalutatus, hisque, quod multo est iniuriosus, territorium Arvernum cum praeterirent, non solum moenia mea, verumetiam latera radentibus.

An verebare ne tuis dictis inuideremus 3 Sed Dei indultu vitio nulli minus addicimur: cui si ita ut

285쪽

161 Ap OLLINARIs SIDONII ceteris a mea parte subiaceretur, sic quoque aufer ret congrediendi aemulationem desperatio consequendi. An supercilium tanquam dissicilis ac rigidi plosoris extimescebas Et quaenam est cuiquam peritiae ceruix tanta, quive hydrops, ut etiam tepida vestra non seruentissimis laudibus prosequatur 3 An ideo me fastidiendum, negligendumque curasti, quia contemneres iuniorem ξ quod parum credo. an quia indoctum Z quod magis sero : ita tamen, ut qui dicere ignorem, non & audire: quia& qui Circensibus ludis adfuerunt, sententiam decurribus non ferunt. An aliquo casu dissidebamus, ut putaremur iis libellis quos edidissetis derogaturiὶ atqui praesule Deo, tenues nobis esse amicitias nec inimici fingere queunt. Ista quorsum inquis. Ecce iam pando, vel quid indagasse me gaudeam, vel quid te celasse succenseam. Legi volumina tua, quae Riochatus antistes ac monachus, atque istius mundi bis peregrinus, Britannis tuis pro te reportat, illo iam in praesentiarum Fausto potius, qui non senescit, quique viventibus non defuturus post sepulturam, fiet per ipsa quae scripsit sibi superstes. I itur hic ipse venerabilis, apud oppidum nostrum

cum moraretur, donec gentium concitatarum procella defremeret, cuius imaginis hinc & hinc tur bo tunc inhorruerat, sic reliqua dona vestra detexit, Vt perurbane quae praestantiora portabat operuerili. spinas meas illustrare dissimulans tuis floribus. Sed post duos aut iis amplius menses, sic quoque anO-

bis cito prosectum, cum quipiam Prodidissςnt ci

286쪽

EPIsTOLARUM LIB. IX. et hviatoribus, mysticae gazae clausis inuolucris clam ferre thesauros, pernicibus equis insequutus abeuntem , qui facile possent itineris pridiani spatia praevertere , osculo in fauces occupati latronis insilij, humano ioco , gestu ferino ; veluti si excussura quemcumque catulorum Parthi collo raptoris pede volatico tygris orbata superemicet. Quid multa 3 capti hospitis genua complector, iumenta si sto, fraena ligo, sarcinas soluo, quaesitum volumen inuenio, produco, lectito, excerpo, maxima ex magnis capita defrustans. Tribuit & quoddam dictare celeranti scribarum sequacitas saltuosa compendium, qui comprehendebant signis, quod literis non tenebant. Quibus lacrymis sane maduerimus, mutuo vicissim fletu rigati, tunc cum ab amplexu saepe repetito separaremur, longum est dixisse, nec refert': quod triumphali sufficit gaudio, spoliis onustum caritatis, & spiritualis compotem praedae me domum retuli. Quaeris nunc quid de manubiis meis iudicem 3 nollem adhuc prodere, quo diuturnius expectatione penderes : plus me enim

ulciscerer, si quod sensi tacerem. Sed iam nec ipse frustra superbis ; utpote intelligens, tibi inesse virtutem sic perorandi, ut lectori tuo seu reluctanti, seu voluntario, vis voluptatis excudat praeconij necessitatem. Proinde accipe, quid super scriptis tuis &iniuriam passi censeamus. Legimus opus operosissimum, multiplex, acre, sublime, digestum titulis, exemplisque congestum, bipartitum sub dialogi schemate, sub causarum themate quadripartitum.

287쪽

ic APOLLINARIs SIDONII Scripseras autem plurima ardenter, plura pomp se: simpliciter ista, nec argute illa, nec callide: grauia mature, profunda sollicite, dubia constanter, argumentosa disputatorie, quaedam seuere, quaepiam blande, cuncta moraliter, lecte, potenter, eloquentissime. Itaque per tanta te genera narrandi toto latissimae dictationis campo sequutus, nihil in facundia ceterorum, nil in ingeniis facile perspexi iuxta politum. Quae me vera sentire satis approbas, cum nec offensus aliter iudiciti Denique absentis oratio, quantum opinamur, plus nequit crescere, nisi forsitan aliquid his addat coram loquentis auctoris Vox, manus, motus, pudor, artifex. Igitur his animi, literarumque dotibus praeditus, mulierem pulchram, sed illam Deo. teronomio astipulante nubentem, domine Papa, tibi iugasti: quam tu adhuc iuuenis inter hostiles' conspicatus cateruas, atque illic in acie contrariaet artis adamatam, nihil per obstantes repulsus pra atores, desiderii brachio vincente rapuisti. Philosophiam scilicet, quae violenter e numero sacrilegarum artium exempta, raso capillo superfluae r

ligionis, ac supercilio scientiae saecularis, amputatisque paruetustarum vestium rugis, id est, tristis dialecticae flexibus falsor morum & illicita velantia, bus, mystico amplexu iam defaecata tecum membra coniunxit. Haec ab annis vestra iamdudum pedissequa primoribus; haec tuo lateri comes inseparabilis, siue in palaest ris exercereris urbanis, siue in abstrusis macerarere solitudinibus : haec athenaei

288쪽

EpIsTOLARUM LIB. IX. 16sconsors, haec monasterii, tecum mundanas abdicat, tecum supernas praedicat disciplinas. Huic copulatum te matrimonio qui lacessiverit, sentiet Ecclesiae Christi Platonis Academiam militare, teque

nobilius philosophari. Primum ineffabilem Dei patris asserere cum sancti spiritus aeternitate sapientiam. Tum praeterea non caesariem pascere, neque pallio aut claua, velut sophisticis insignibus,

gloriari, aut assectare de vestium discretione superbiam, nitore pompam, squalore iactantiam : neque te satis hoc aemulari, quod per gymnasia pingamur Areopagitica, vel Prytaneum, curua cerusece Zeusippus, Aratus panda, Zenon fronte contra Eta, Epicurus cute distenta, Diogenes barba comante, Socrates coma candente, Aristoteles brachio inerro, Xenocrates crure collecto, Heraclitus fietu oculis clausis, Democritus risu labris apertis,

Chrysippus digitis propter numerorum indicia constrictis, Euclides propter mensurarum spatia laxatis, Cleanthes propter utrumque corrosis. Quin potius experietur quisque conflixerit,Stoicos,Cynicos ,Peripateticos, haeresiarchas, propriis armis, propriis quoque concuti machinamentis. Nam sectatores eorum, Christiano dogmati ac sensui si repugnaue rint, mox te magistro ligati vernaculis implicaturis , in retia sua praecipites implagabuntur, syllogismis tuae propositionis uncatis volubilem tergi uersantum linguam inhamantibus, dum spirisca tegoricis, lubricas quaestiones tu potius innodas, acrium more medicorum, qui remedium contra. Ll

289쪽

ics APOLLINARI sisy DONII venena, cum ratio compellit, &de serpente consi-ciunt. Sed hoc temporibus istis, sub tuae tantum vel contemplatione conscientiae, vel virtute doctrinae. Nam quis aequali vestigia tua gressu insequatur, cui datum est soli loqui melius quam didiceris, vivere melius quam loquaris Quocirca merito te beatissimum boni omnes, Idque supra omnes tua tempestate concelebrabunt: cuius ita dictis vita factisque dupliciter inclaruit, ut quandoquidem tuos annos iam dextra numerauerit, saeculo praedicatus tuo, desiderandus alieno, utraque laudabilis actione decedas, te relicturus externis , tua proximis.

Memor nostri esse dignare, domine Papa. EPIST. X.

Sidonius domino Tapa Aprunculo S. REDDioiet tibi epistolas meas, quem mihi

tuas offerre par fuerat. nam frater noster Caelestius, nuper ad te reuersus de Biterrensi, quoddam mihi super statu iniuriosi nostri vinculum censionis elicuit. Quod quidem scripsi, non minus tua verecundia fractus, quam voluntate. Namque nos

ultro vestro pudori quasi quibusdam pedibus ob

seqvij decuit occurrere. Quocirca me quoque Volente posside indultum, sed liberaliter : nec enim,

Ut suspicor, plus aliquid hoc genere solatij vel ipse

quaesisti. Quem literis istis non commendatoriis minus, quam refusoriis, iam placatus insinuo i sicramen ut tibi assistat, tibi pareat, te sequatur : at--

290쪽

EpisTOLARUM LIB. IX. 2 'que ut si permanserit tecum, neutri nostrum iudicetur famulus: si forte discesserit, quaeratur virique fugitivus. Memor nostri esse dignare, domine Papa.

EPIST. XI.

Sidonius domino Papa Lupo S.

PROpτER libellum, quem non ad vos magi&quam per vos missum putastis, epistolam vestram non ad me magis, quam in me scriptam recepi. Ad exprobrata respondeo pro aequitate causae, non pro aequalitate facundiae : quanquam quis nunc ego, aut quantus, qui agere praesumam vobis imputantibus innocentem Quocirca delicto huic, quantulumcumque est, inter principia confestim supplico ignosci, dissidentiae tantum, non & perbiae fassus errorem. Nam cum mihi rigor censurae tuae in literis aeque ut moribus sit ambifariam contremiscendus, fateor tamen in voluminis ipsius operisque reseratu, illam mihi fuisse plus oneri, quam praetenditis caritatem. Nec citra iustum ista coniicio : quandoquidem mortalium mentibus vis haec naturalitus inest, ut si quid perperam fiat, minus indulgeant plus amici. Scripseram librum, sicut pronuntiatis, plenum, onustumque Vario causarum, temporum, personarumque congestu. Ω-cturus rem videbar impudentissimam, si tantum

mihi cuncta placuissent, ut nulla tibi displicitura confiderem. Huc item, quisquis iudicii euentus

SEARCH

MENU NAVIGATION