Furni novi philosophici, sive Descriptio artis destillatoriae novæ ; spirituum, oleorum florum, aliorumque medicamentorum illius beneficio facillimâ quâdam & peculiari viâ è vegetabilibus, animalibus, & mineralibus, conficiendorum & quidem magno cum

발행: 1658년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

coagula iterum in salem flavescentem , quem in crucibulo mundo & cooperto fac fluere, & sanguinis instar rubescet, eritque saporis ignei mor- dicantis , qui denuo solvendus, filirandus & coagulandus. In quo labore admodum purificatur 1al ille s cujus solutio ante coagulationem viridescit, ejusdemque cum sale mordicationis. Solutio illa graminis instar viridis', iterum coagulata in

salem rubrum, poterit denuo facta prius coagulatione ) in crucibulo forti liquefieri, & acquiret majorem rubedinem & ac redinem. NB. Apparentes in fusione praedicti salis scintillulae igneae non accendunt, instar aliarum carbonum scintillae . Expositus aeri humido resolvitur in oleum rubrum , aurum dis olvens in digestione Lunam vero intactam relinquens quae 1Olutio coagulata ad Chymicos usus reservanda. Extrahitur quoque inde Tinctura cum vini spiritu scolis ato, argentum auxeo colore non fixo tingens, sive deaurans. Efficacissima quoque est illa Tinctura in me dicina, quare etiam instar thesauri conservanda. Poteris quoque istius salis Tincturarn antequam aurum disssolvatur in co) elicere cum vini spiritu ,

quae etiam egregia , non tamen adeo efficax sicuti illa, inserviens quoque Alchimiae, cu iis tractatio non est hujus loci ; quia hic solummodo agituet de medicina.

142쪽

De Uti Medico medicinaessive Tincturae paue

veris tormentarii. Haec tinctura, tam sine , quam cum auro parata, est praestantissima sere omnium mearum scit. medicinarum, si modo rite paratur. Mirifice enim mundificat sanguinem, sudorem pellit &urinam , quare in peste , febribus, epilepsia, scorbulo, melancholia hypochondriaca, podagra, calculo &c. item in omnibus obstructionibus hepatis & lienis, nec non pulmonum affectibus , tutissime maximo cum fructu usurpari potest. Mirabile igitur , quod e re tam nOXia, tanta paretur medicina: Quamobremi esset consultius praeparare inde Medicamina salubria in . aegrorum salu-icii, quam illam usurpare in hominum perni

ciem. I

Novi Chymicum qui diu Philosophorum lapidem, sive se versalem Medicinam quaesivit in h&dracone Venenato , & quidem non sine magnis expensis G cumprimis Varietate colorum apparentium motus , quorum Philosophi mentio nem faciunt, in praeparatione suae medicinae &c. utpote sanguinis Draconis , Laritis v ginei, viri dos & rubri Leonis . nigri nigrioris nigro ; asiassioris albo, aliorumque non hujus loci, credulos decipientium. Qui postea animadvertens leprositatem & immund1riem sui subjecti, ineptum illud judicavit ad confectionem tanti lapidis homines atque metalla perficientis) contentus Medici-

143쪽

PAps II. 6s Medicina particulari inde parata. Atque haec di

cita sufficiant de Dracone hoc venenato, pulVere nimirum tormentario, ejusque medicina. Non autem negaverim esse & alium Draconem , & quidem praedicto puriorem , cujus Philosophi saepissime faciunt mentionem, natura C nim arcanorum Dei dives, nonnisi sannuente Deo ) revelandorum, es per consequens celandorum coram impiis, maris, ambitions & immiseri cordibus.

Spiritus S Flores e nitro θ' carbonibus. NItrum supreme purificatum a sale suo superfluo, mixtum cum carbonibus dat destillatum, ave solari combusta , aquam peculiarem, ho minibus atque metallis utilem; cujus cinis combustus tartaro calcinato non dissimilis, facit ad metallorum purificationem.

no quomodo conficiantur adaitione carbonum es Miri.

o Ilicum vel arenae pari. j. Carbonum tiliae I pari. 3. & nitri optimi pari. 6. Misce. Mixturam injice per intervalla in instrumentum, &accendetur sulphur combustibile silicum , ab igne nitri vehementissuno , qui facta separatione, par tem aliquam in spiritum & flores per filixatio E e Dem

144쪽

es FuRNO A. P Η ΙLos ΟΡΗΙ C. nem separandos conversam secum elevat. Spiritus odore & viribus refert consectum spiritum e sale tartari & silicibus 9 cu)us relictum caput mortuum similiter resolubile est in oleum si ve liquorem, in omnibus similem illi, qui conficitur e sale tartari & arena; quare non necesse naturam e ius hic describore , quam reperire licet ubi agitur de spiritu salis tartari facto cum silicibus.

Spiritus se oleum Talci cum Nitro.

N. Alci subtilissime triti pari. I. carbonum I Tiliae pari. a. Nitri optimi pari. s. Vel 6. . Misce: mixturam injice in vas destillatorium per intervalla cum cochleari ferreo, & egredietur spiritus cum paucis quibusdam floribus, quos separare oportet, uti dictum de silicibus. spiritus

fere refert spiritum arenae. Caput mortuum grisei coloris oportet ut probe calcinetur in crucibulo , vel liquefiat, & effundatur liquefactum ;qua ratione dabit massam albam instar silicum &crystallorum , solubilem in loco frigido & humido in liquorem pinguiorem oleo arenae, acrem instar olei tartari; mundificantem Sc albificantem cutem , pilos & ungues. Spiritus intrinsece usurpatus pellit urinam & sudorem ; extrinsece vero curat vulnera & scabiem. Caeterae me latent qualitates. In Parte Quarta docebitur, quomodo Talcum , silices & alia ita praeparanda, ut cum vini spiritu dissolvi & in Optima Medicamina re

digi possint.

145쪽

Stanni spiritus, Flores & oleum.

Titri optimi pari. j limaturae stanni pari. a. l l misce & injice ut supra dictum. Et IoviS sulphur accendet nitrum, facietque flammam , ac si fuisset facta cum sulphure vulgi, quam separatio sequitnr ; pars enim quaedam stanti abit in spiritum & flores. Caput mortuum excmptum , &aeri humido expositum solvitur partim in liquorem sive oleum, extrinsece usurpandum ad ulcera mundisicanda ; tinctoribus quoque aptum ad ex altandos colores vegetabilium & animalium, rite nimirum usurpatum. spiritus pellit sudorem. Flores edulcorati propterea quod siccant, inter em plastra miscendi.

Spiritus, Flores 2 Liquor ex a linc .

OUemadmodum cum Due , ita etiam cum hoc procedendum, quod dat flores copiosos , nec-non 1piritum & Oleum , earumdem fere virium cum illis quae e Iove conficiuntur Atque histores per nitrum correcti sunt meliores illis, qui per se coniiciuntur, de quibus in Parte Prima.

Spiritus, Floresinoleum Lapidis calaminariis. T Apidis calaminaris pulverisseti part . nitri L pari. a, misce & injice: & egredietur spi

146쪽

68 FuRNOR. PHILOS OPHIC . ritus acerrimus faciens ad metallorum separationem, cum paucis quibusdam floribus flavis: quod remanet in fundo vasis caput mortuum subviride, ilinguam mordicat instar salis tartari; solutio inde facta cum aqua pluviali graminis instar viridis est ; quae si non mox coagulatur in salem , separabitur viriditas a nitro fixo , & praecipitabitur pulvis ruber subtilissimus, qui edulcoratus & siccatus administrari potest a gr. 3. ad T O. & 12. facitque vomitus & 1edes leniores antimonio vomitorio : hic enim lapis & Zinck qualitatem habentauream , ut in Quarta Parte demonstrabitur. Lixivium vero illud album viriditate privatum, coagulari potest in salem album, sali tartari similem. Solutio autem illa viridis coagulata, antequam separetur viriditas a Nitro , dat salem viridissimum acriorem sale tartari, singularia in Al- chimia praestantem , quae non sunt hujus loci. Usurpaturus autem hujusmodi sal in Alchimia non opus habet, spiritum e mixtura elicere; sed saltem miscere ad unam partem lapidis calaminaris, 3. Vel . partes nitri: mi Xtaque coquere in crucibulo forti in sumo ventoso, donec nitrum viridi coloretur colore, postea effundere, & viridem inde elicere salem aureum , ad usus suos ser

vandum,

Facturus vero Tincturam & Medicinam, as

fundat spiritum vini pulveris ato sali) ad extra

hendum; & dabit 1 anguinis instar rubram Tincturam nec in Medicina, nec in Alchimia con

temnendam. Coele

147쪽

PAps II. 69Oetersim observandum , non dari metallum vel minerale quantum quidem per me scire licet Sole & Luna exceptis, e quo fixa in igne eli-l ciatur viriditas, praeter lapidem calaminarem: idi quod notatu dignum.

Spiritus nitri, sulphuris ae salis communis.

C Alis pari. 1.sulphuris pari. a. Nitri pari. ἡ Misce & injice per intervalla, cochleare unum post alterum ; & egredietur spiritus quidam

acer flavus; qui mixtus in debita proportione cum aqua communi, dat balneum multis morbis utilissimum, cumprimis scabiem sanans. Sal solutionis beneficio e capite. mortuo elicitum, ad balnea quoque usurpari potest , sed non est tantae eLficaciae, quantae spiritus est, qui penetrat & celeriter operatur in contractura aliisque nervorum affectibus ; de qua re fusius m Parte Quarta. Commendatur etiam sal ille fixus & flavus in Al- chimia, quia Lunam vi caementationis quodam

modo emendat.

Spiritus, Flores es oleum Reguli Martis, ρ' Nitri.

D Eguli Martis stellati Consecti ex parte T. Martis, &ῖ. partibus antimonii cujus praeparatio dabitur in Parte Quarta) partem nimirum unam , nitri puri partes 3. Misce; 8c projice mixturam per intervalla in vas destillatorium, M

148쪽

dabit spiritum & sublimatum album , ab invicem separanda uti supra dictum de floribus , cum aqua, sudorem promoventia. Caput mortuum , vulgo, sic dictum, non mortuum sed vivum quid est , multa enim praestat inlMedicina & Alchimia. Massa illa reliqua quae erit lba, si regulus fuit purus; secus vero erit sub flava acerrima & ignea, redigitur in lixivium

cum aqua dulci, simillimum tartaro calcinato, acrius tamen & purius; ijsdem fere usibus cum

tartaro calcinato destinatum s Oportet autem regulum prius es se praecipitatum aqupe beneficio, antequam lixivium in sal coagulatur usibus suis reservandum. Antimonium aquae beneficio praecipitatum & edulcoratum , pulvis est albus &l subtilis , in peste commendatus, & sebribus aliisque morbis diaphoresi egentibus; vomitus , quem quandoque nimia dos exhibitus excitat, non est sermidandus ; & quia insipidus non est ingra

Administratur puerulis a gr. 3. 4. usque ad Ia.gr, adultis vero a BF ad 3 si felicissimeque sudo- ixem provocat in morbis diaphorcsi egentibus. Hoc antimonium diaphoreticum , in vitrum fusione redigi potest, quod postea vel extractio nis vel seluti onis beneficio cum spiritu salis , in varia optima elaborari potest medicamina , quaς omnia dc singula hic recensere non est opus. LiXivium coagulatum miris & incredibilibus virtuti bus praeditum est, utpote consectum e re adeo vili; Rd quas Omnes & singulas explorandas non sui

149쪽

PARs II. 71cit vita humana, quas etia Zoilorum cauSa, cuncta vituperantium, hic recensere non licet. Meminit hujus rei Basilius Valentinus in curru triumphali, ubi de regulo stellato loquitur , quod a paucis Observatur. Saepe etiam Paracelsi is ejus meminit sub velamine alterius cujusdam rei. Sed ejus praeparationem & usum numquam aperte tradidere Philosophi ingratorum gratia: tque haec instructio

Extrahitur quoque e regulo, praedicto modo calcinato cum nitro , antequam in lixivium redi-oitur , Tinctura qnaedam medicinalis cum vini

iritu. Qui si solvitur spiritu salis, dat talcum

foliatum, montano simillimum , a quo liquor paratus mundificat cutem. At si calx illa antimonii viva, antequam cum vini spiritu extrahitur , &cum salis sp1ritu solvitur, pulveris ata aeri exponi tur, resolvitur illa in liquorem pinguem; qui et si

acris, rite tamen usserpatus , noxam non inseri cu-ti , quam prae caeteris omnibus alijs, nec non piloS& ungues egregie venustat ; abluendus tamen iterum postquam usurpatus fuit, alias enim non solummodo nigram x immundam , sed etiam mundam ablaturus cutem; quare caute usurpanduS , Omne enim nimium vertitur in et itaum. MiXtum

aliquid cum aqua calida pro balneo , aufert a zoto corpore cutem crassam & impuram, ita ut ho-ino quasi renovatus appareat. Commendatur quoque idem balneum in aliis quoque morbis , aperit Cnim poros, qua ratione totum mundificat sanguinem , vitiosos elicieini

150쪽

ja FuRNO R. PHILOS OPH IC. humores, & per consequens totum roborans hominem, praemissa evacuatione. Prodest Melancholicis illud balneum & scorbuticis, nec non leprosis mirifice , cumprimis si simul quotidie usurpetur Tinctura inde extracta cum vini spiritu. Idem balneum quoque commendatur pedibus illorum,qui vexantur clavis,alijsque excrescentiis, durisque unguibus &c. quae omnia emolliuntur illo balneo instar cerae, ita ut abscindere possis ea.

Nihil enim sub sole quod duritiem cutis , pilorum& unguium magis emolliat, quam praedictum oleum. Atque haec in gratiam supradictis excrescentiis vexatorum. Praedictum oleum, coagulatum in salem , fundendum in crucibulo & effundendum in pelvim rencam, ita ut dilatatus frustulari possit, dat optimum causticum. TartaruScrudus lutus in ipso, iterumque coagulatuS , dat salem inservientem multis operationibus Chymicis; qui extrae fias cum vini spiritu dat Tincturam sanguinis instar rubram, 1n obstructionibus praestant1ssimam. Sulphur quoque combustibile solvitur in ipso , quod mixtum cum balneis mirabilia praestat. Cocta cum ipso alea aromatum dissolvuntur, & sit inde balsamum, aquae miscibiles intrinsece usurpandum, contra quosdam affectus 3 gravidis vero interdictum, propter abortum quem minatur : Post partum commendatur ad expellendam secundinam, aliaque superflua.

Oleum ligni Rhodij coctum cum illo liquore &, aqua rosacea, donCc omnia uniantur, dat superflua humiditate ablata saponem albissimum, prae

SEARCH

MENU NAVIGATION